Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum Matrimonium solvatur, si alter coniugum fit infidelis, specialiter quoad fidelem.
Tertio quaeritur, utrum Matrimonium solvatur ; si alter coniugum fit infidelis, speciallter quoad fidelem.
Et quod non solvatur, videtur : Quia per fornicationem corporalem non fit solutio, maxime quoad substantiam Matrimonii, ut supra visum est, et tamen illa plus obviat bono Matrimonii : ergo nec per fornicationem spiritualem.
Item, Matrimonium est vinculum insolubile ; sed contingens est aliquem labi in infidelitatem ; sed insolubile non dirimitur aliquo casu accidentali : ergo etc.
Item, si solveretur per lapsum in haeresim, posset quilibet, volens uxorem dimittere, haeresim simulare, et ita semper praeiudicaretur Matrimonio.
Contra : Ambrosius dicit, et habetur in Glossa super 7, 15 ad Corinthios : "Contumelia Creatoris solvit ius Matrimonii in eo qui relinquitur, ut non accusetur alteri copulatus". Ergo, si lapsus in haeresim non vult cohabitare sine contumelia Creatoris, licet alteri copulari.
Conclusio
Matrimonium non solvitur, altero coniugum labente in infidelitatem
Respondeo : Dicendum quod, altero coniugum labente in infidelitatem, non solvitur Matrimonii sacramentum. Et ratio huius duplex est : una, ut praecludatur malis via simulationis et deceptionis ; alia est secundum veritatem, quia sacramentum Coniugii in fidelibus, propter hoc quod perfectam habet significationem et significat unionem insolubilem, ipsum est insolubile. Rursus, quia fundatum est super sacramentum Baptismi, quod imprimit characterem indelebilem, ipsum est insolubile. Unde Innocentius dicit, in decretali Quanto te novimus, quod "Sacramentum fidei, quod semel admissum est, ratum efficit Coniugii sacramentum", ut dictum est prius.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod contumelia Creatoris solvit, dicendum quod auctoritas Ambrosii intelligitur de Matrimonio contracto in infidelitate, quod non est ratum, quia non est fundatum super fidei sacramentum ; et ideo non est simile de conversione et lapsu.
Ad illud quod obicitur de fundamento, dicendum quod fides est fundamentum virfotum, non sacramentorum ; sed sacramentum fidei est fundamentum sacramentorum, et hoc est sacramentum stabile, quod manet semper.
Ad illud quod obicitur, quod peior est conditio labentis, dicendum quod solutionem Matrimonii non tam facit contumelia Creatoris et disparitas cultus quam etiam facit imbecillitas ipsius Matrimonii contracti in infidelitate et disparitas cultus, non solum quoad fidem, sed etiam quoad sacramentum fidei, in quo cultu quoad sacramentum qui baptizati sunt dispares esse non possunt.