Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum in infidelibus venientibus ad fidem solvatur Matrimonium.
Quarto quaeritur, utrum in infidelibus venientibus ad fidem solvatur Matrimonium propter personarum illegitimitatem, ut si habet sororem in uxorem.
Rationes principales
Item, ratione videtur : per sacramentum Baptismi coniugia non solvuntur, sed crimina tolluntur. Ergo, cum istud fuerit coniugium apud paganos, non solvitur cum baptizatur.
Item, pagani canonicis constitutionibus non arctantur, sed tunc solum incipiunt arctari, quando ad fidem veniunt ; sed iura et constitutiones formam futuris imponunt negotiis, non ad praeterita revocantur : si ergo ante contraxit quam arctetur, constitutio tale Matrimonium non solvit.
Contra : Si aliquis infidelis contraxit cum duabus, ad fidem veniens compellitur alteram relinquere, quia hoc est contra constitutiones canonicas, sicut probatur per decretalem De divortiis, Gaudemus etc. Ergo a simili in proposito.
Conclusio
Quando conversi ad fidem matrimonium contraxerunt cum impedimento dirimente secundum legem naturae et divinam, separandi sunt; secus est, si impedimentum est ex constitutione Ecclesiae
Respondeo : Dicendum quod illegitimitas personarum ad Matrimonium est duplex. Una est secundum naturam et institutionem divinam, ut puta quod filius non contrahat cum matre, neque pater cum filia ; item, quod alligatus uxori non ducat aliam, vel etiam in gradibus divina lege prohibitis Levitici 18, 6, ut dicunt iurisperiti, ubi prohibetur secundus gradus ; et haec illegitimitas astringit fideles et infideles. Et si in tali illegitimitate contrahitur Matrimonium apud infideles, solvitur, cum veniunt ad fidem, quia, ut dicit Ambrosius, quod extra Dei decretum factum est, non est putandum Matrimonium, sed, cum cognoscitur, emendandum. Unde, si Iudaeus contrahat cum sorore in secundo gradu, ad fidem veniens ab ea separatur. Si autem contraxit cum uxore fratris, quia hoc est in Lege concessum, minime separatur. Alia est illegitimitas ex constitutione Ecclesiae, ut sunt personae infra quartum gradum ; et haec non arctat infideles nec impedit Matrimonium quin contrahatur ; et quia non ad praeterita revocantur, non solvunt legitime iam contractum.
Ad rationes
1-2. Ad illud ergo quod obicitur de bigamia et repudio, solvendum quod utrumque est contra ius naturae et contra ius divinum ; ideo non est simile.
Ad illud quod obicitur, quod profanum est sorotem uxoris ducere in uxorem vel etiam habere, dicendum quod hoc verum est propter Ecclesiae mandatum ; quo quia iste non astringitur, non debet illud coniugium reputare profanum ; unde iste, ex quo venit ad fidem, alligatur, ut amplius non contrahat contra Ecclesiae statutum ; si tamen contraxit, non debet solvi nec tenetur dimittere, quia ad ipsum non se extendit constitutio Ecclesiae.