Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo quaeritur de hoc quod dicit quod evidenter apparet non posse contrahi Matrimonium ab his qui sunt diversae fidei. Videtur enim ex hoc quod, si aliquis vult baptizari et est fidelis, quod etiam ante Baptismum contrahi possit cum illo.

Respondeo : Dicendum quod fides non tantum accipitur pro habitu credendi, quantum acccipitur pro sacramento fidei. Et hoc probatur per illud quod dicitur Causa XXVIII, quaestione 1, Cave, christiane, et infra : Si christiana sit, non est satis nisi ambo initiati sitis sacramento Baptismi. Unde Hugo fuit istius opinionis, quod hoc intelligitur quantum ad sacramentum Baptismi, scilicet disparitas cultus. Quamvis ergo talis fidem habeat, quia tamen non habet fidei sacramentum, ideo non est persona ad contrahendum legitima.

Dub. II

Item, quaeritur de hoc quod dicit : Apostolus, ne fiat, consilio caritatis suadet. Videtur enim male dicere, quia ex hoc videtur quod fidelis licite possit infideli cohabitare. Sed contra : Causa XXVIII, quaestione 1, Iudaei etc.: "Non potest infidelis in eius permanere coniunctione, quae iam in christianam translata est fidem" ; et in duobus capitulis subsequentibus idem dicitur.

Respondeo : Dicendum quod ad hoc voluerunt aliqui distinguere quod illud Apostoli intelligitur de paganis, qui ad fidem facilius convertuntur. Sed ille canon intelligitur de Iudaeis, qui obstinati sunt adeo quod potius perverterent conversos quam per ipsos proficerent. Sed, cum omnes sint in malitia nunc obstinati, ista distinctio non habet locum nunc, sed in principio, cum tam Iudaei quam gentiles passim converterentur ad fidem et cum modico adiutorio, propter salutem coniugum concessit et consuluit Apostolus tunc cohabitare. Sed postmodum Iudaei adeo sunt obstinati in malitia quod potius volebant pervertere quam converti, adhuc gentilibus ad fidem intrantibus ; et tunc concedebatur cohabitare gentilibus, non Iudaeis. Nunc autem, quia utrique sunt in malitia obstinati, propter periculum corruptionis evitandum neutris conceditur cohabitare, quia semper praesumitur, nisi velint converti, quod nolint cohabitare sine contumelia Creatoris.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quod propter quaslibet illicitas concupiscentias potest vir dimittere uxorem ; et hoc idem supra probavit. Sed in contrarium obicitur, Hieronymus: Si uxor peccat in animam suam, non est polluta viro suo. Ergo vir non potest eam dimittere. Et hoc etiam videtur ratione, quia vir non habet potestatem animae uxoris, sed tantum corporis ; sed omne peccatum, quodcumque fecerit homo, excepta fornicatione, est extra corpus ; alia enim peccata animam offendunt : ergo etc. Item, per deductionem ad inconveniens improbatur hoc ipsum, quia, cum vix reperiantur de saecularibus personis aliqui qui non peccent aliquando, tunc fere omnia Matrimonia possent licite separari.

Respondeo : Dicendum quod non est concessum propter fornicationem fieri Matrimonii divisionem, nisi eatenus qua per illam fornicationem alter laeditur vel offenditur qui est matrimonialiter copulatus.

Secundum hoc nota quod fornicatio tripliciter dicitur : proprie, communiter, communissime. Proprie dicitur fornicatio esse peccatum circa actum carnis, utpote quia coit cum non sua vel non suo. Communiter dicitur fornicatio in Scriptura idololatria, per quem modum Prophetae ipsos idololatras meretricibus fornicariis frequenter comparant, sicut patet Ieremiae 2, 20. Communissime dicitur fornicatio omnis concupiscentia inordinata, qua offenditur Deus et relinquitur. Prima fornicatio non potest fieri ab uxore scienter, quin fiat iniuria viro ; et ideo per illam potest fieri divortium, etiam pro unico solo actu, si possit probari, etiam quantumcumque fornicans poeniteat. Secunda vero tunc est in iniuriam coniugis, quando coniux in illa perseverat, quia tunc est via ducendi ad corruptionem ; et ideo per illam potest fieri separatio, si coniux nolit poenitere ; si autem vult poenitere et redire, non potest repudiare eam. Tertia fornicatio tunc est in damnum coniugis, quando dat ei occasionem scandali, ut quando non vult cum eo quiete vivere, nisi consentiat male facere ; et tunc potest eam dimittere, vel quantum ad torum vel quantum ad cohabitationem, non simpliciter, si ambo sunt fideles.

Et per istum modum sunt intelligendae auctoritates ad hoc inductae. Nam propter alia genera peccatorum non potest dimittere, nec quantum ad torum nec quantum ad cohabitationem, nisi praestent magnam occasionem ruinae et vehementer timeatur de lapsu. Tunc enim licet dimittere, sicut dicitur hic, et dicitur Causa XXVIII, quaestione 1, et Matthaei 18, 9 : Si oculus tuus scandalizat te, Glossa : In manu et in oculo dextro possunt accipi frater, uxor et propinqui. Alias non debet dimitti, sed debet corrigi, ut Extra, De divortiis, Quaesivit, et infra : Mulier pro furto vel alio crimine viri sui, nisi religionem suae fidei corrumpere velit, ab eo separari non debet. Et. sic patent obiecta.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Filii, vestri, qui de hac copula nascuntur, immundi erunt. Est hic quaestio, utrum natus ex patre fideli et matre infideli debeat sequi patrem aut matrem. Et quod matrem, videtur, quia, sicut in praecedentibus habitum est, partus sequitur ventrem. Item, proles in principio magis indiget materno solatio quam paterno : ergo magis debet relinqui matri ; sed mater est Iudaea vel infidelis. Sed contra : Causa XXVIII, quaestione 1, Iudaei, et infra : "Illi qui procreati sunt de infidelibus mulieribus et fidelibus viris, christianam sequantur religionem, non Iudaicam superstitionem".

Respondeo : Dicendum quod proles aut pervenit ad adultam aetatem aut non. Si pervenit, cum salus sua pendeat ex libera eius voluntate, eius est requirendus consensus ; et si non vult consentire, cum iustitiam Deus nulli invita tribuat, potest cum infideli matre vel patre remanere. Si autem minor est, cum salus sua sit a parentibus procuranda, qui etiam ad cultum Dei debuerunt procreare, et genuerunt filium irae, recte secundum ius vetus et etiam novum, sicut patet De conversione infidelium, Ex litteris, debet sequi fidelem in favorem fidei et salutis illius et parvuli et boni Matrimonii ; nec potest mater recipere propter parvitatem qua indigeat eius solatio, nec allegare laborem, propter periculum damnationis quod imminet, ne ipsum detineat in infidelitatis errore. Et hoc totum probatur per illud quod habetur in praedicta decretali De conversione infidelium, Ex litteris.

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Si ambo crediderint, per agnitionem Dei confirmatur coniugium. Ponatur quod primo credat unus, et alter discedat et nolit cohabitare vel fornicetur, et postea convertatur, utrum reddendus sit ei vir suus, an ille possit excipere de iniuria dimissionis vel fornicationis. Et quod debeat reddi, videtur per litteram istam. Item, quod non possit excipere, videtur, quia in Baptismo omnia sunt dimissa quoad culpam et poenam. Sed in contrarium videtur littera praecedens, quia contumelia Creatoris solvit : ergo, si solutum est, videtur quod, altero nolente, non sit redintegrandum. Item, iste fidelis statim, ut dimissus fuit, potuit contrahere : ergo statim fuit absolutus a ligamine : ergo non videtur quod uxor possit eum repetere.

Respondeo : Dicendum quod, si coniuges successive ad fidem veniant, si neuter alterum dimisit nec fornicationem commisit, compellendi sunt insimul cohabitare et affectione maritali se invicem tractare. Si autem alter ab altero discesserit, refert quis : utrum fidelis ab infideli an e converso. Si fidelis ab infideli, hoc libere potuit et sine culpa ; unde in nullo sibi praeiudicatur. Si infidelis a fideli, potest fidelis, etiam postquam venit ad fidem, excipere, et si vult, potest eam recipere ; tamen compelli non debet, quia statim est ab ea absolutus. Sed de fornicatione distinguendum, quia primo conversus aut dedit occasionem fornicandi, utpote quia repudiavit, aut non. Si dedit, non potest propter fornicationem excipere ; si vero non dedit, tunc potest excipere.

Ad illud quod obicitur, quod omnia crimina dimittuntur in Baptismo, dicendum quod verum est quantum ad Deum ; sed non oportet quod dimittantur, ita quod libertas proximi iniuriatur. Et sic patet illud, sicut supra dictum est de poenitentia.

PrevBack to TopNext