Divisio textus
Divisio textus
Supra egit Magister de impedimento quod venit ex dispadtate. In hac parte agit de impedimento quod venit ex proximitate. Et quoniam proximias est duplex, scilicet carnalis et spiritualis, ideo primo agit de proximitate sive cognatione carnali ; secundo vero de spirituali, infra, distinctione quadragesima secunda : De parentalium graduum etc.
Prima pars habet duas. In prima agit de consanguinitate. In secunda de affinitate, infra, distinctione quadragesima prima : Nunc de affinitate videndum est. Prima pars habet tres. In prima parte determinat veritatem, ostendens quod consanguinitas est observanda usque ad septimum gradum. In secunda determinat quomodo gradus sunt computandi, ibi : Quomodo autem gradus consanguinitatis etc. In tertia removet dubitationem, ibi : His autem occurrit illud etc.
On this page