Praeambulum
Praeambulum
Ad intelligentiam huius partis procedendum est primo secundum viam narrationis ; secundo vero secundum viam inquisitionis.
Quantum ad primum, ut intelligibilia fiant quae dicuntur in parte ista, praeponenda est triplex definitio et triplex notula sive regula.
Primo igitur videndum est quid sit consanguinitas. Consanguinitas autem definitur sic : Consanguinitas est vinculum personarum ab eodem stipite descendentium, carnali propagatione contractum. Stipes autem vocatur persona, a qua aliqui duxerunt originem, a qua descendentes sunt consanguinei ad invicem et illi etiam a quo sunt.
Secundo videndum est quid sit linea consanguinitatis, quae definitur sic : Linea est ordinata collectio personarum consanguinitate cuniunctarum, ab eodem stipite descendentium, diversos gradus continens. Unde dicitur ordinata collectio, quoniam, sicut ordo est in linea praedicamentali secundum superius et inferius, sic in linea consanguinitatis secundum prius et posterius. Quoniam ordo tripliciter potest accipi, vel ad id quod supra, vel ad id quod infra, vel ad id quod iuxta, ideo tres lineae consueverunt assignari. Quaedam enim est ascendentium, quaedam descendentium, quaedam transversalium. Secundum lineam ascendentem computantur gradus ita, scilicet pater et mater, avus et avia, proavus et proavia, atavus et atavia. Secundum lineam descendentem, filius et filia, nepos et neptis, pronepos et proneptis, abnepos et abneptis. Secundum lineam transversalem, duo fratres, filii duorum fratrum, nepotes duorum fratrum, pronepotes duorum fratrum, et ibi est status.
Tertio videndum est quid sit gradus, qui sic definitur : Gradus est habitudo distantium personarum, qua cognoscitur quota generationis distantia duae personae differunt inter se. Et nota quod ista definitio est secundum iura canonica. Nam secundum iura civilia gradus accipiuntur secundum numerum personarum collectarum in linea. Unde dicunt legistae quod frater et soror duos gradus faciunt ; sed decretista dicit quod unum et primum gradum. Nec est contradictio, quia unius habitudinis duo sunt extrema ; et quia secundum iura canonica gradus est habitudo, cum duplicis extremi una sit habitudo, ponitur unus gradus ; sed quia duae sunt personae, et quaelibet suum respectum habet ad principium, ideo computantur secundum leges duo gradus.
His visis, notandae sunt hic tres notulae. Prima est quod nulli licet contrahere cum aliqua usque ad quartum gradum inclusive ; et talis est huiusmodi prohibitio, quod si quis contra eam.praesumpserit copulari, nulla longinquitate defendatur annorum, cum diuturnitas temporum non minuat peccatum, sed augeat ; et tanto graviora sint crimina, quanto diutius infelicem aqimam detinent alligatam. Et hoc probatur Extra, De consanguinitate, Non oportet etc.
Secunda notula est quod toto gradu personae descendentes a stipite distant a se invicem, quoto distant a stipite ; et ideo, si aliquis vult scire quoto gradu aliqui sibi attineant, cum talis attinentia originem ducat a stipite, oportet quod ad illam personam recurrat cui immediatius coniungitur. Exempla manifesta sunt, ut si ab A procedant B et C, et B generet C, et C D, et D E, et E F ; similiter G generet H, et H generet I, et I generet K, et K L ; si vis scire quoto gradu distant F et I, oportet utriusque generationem reducere ad A, quia toto gradu differunt ab invicem, quoto a stipite.
Tertia regula est quod quando personae inaequaliter distant a stipite, utpote quando una in secundo gradu, et altera in quinto, quod linea consanguinitatis et gradus debet computari secundum distantiam magis remoti. Et ista regula confirmatur per illud quod dicitur Extra, De consanguinitate, in ultima decretali, quae est Gregoriana. Ratio autem huius est quod tota ratio proximitatis ortum habet a stipite : ergo nullus proximior est alicui collaterali quam stipiti. Si ergo distat a stipite per quinque gradus, pari ratione distat a collaterali - sive distet per unum gradum sive per duos distet gradus - in quinto. Quodsi amplius distat, secundum magis distantem oportet computari ; et ideo ille qui distat in quinto gradu, potest contrahere cum eo qui distat in secundo.
His autem praesuppositis per modum narrationis, per modum inquisitionis circa. tria potest hic esse dubitatio. Primum est, utrum consanguinitas sit aliquod vinculum. Secundo, dato quod sic, quaeritur, utrum Matrimonio praestet impedimentum. Tertio, dato quod praestet, quaeritur, usque ad quem gradum.
On this page