Utrum consanguinitas sit aliquod vinculum
Utrum consanguinitas sit aliquod vinculum
Rationes principales
Quoniam, si consanguinitas est vinculum, hoc non est ob aliud nisi propter propagationem multorum ab uno ; sed sicut multi homines ab uno homine, ita multa animalia bruta propagantur ex uno : si ergo ubi talis causa, et talis effectus, si consanguinitas propter propagationem ex uno ponitur in hominibus, eadem ratione in brutis animalibus. Sed non ponitur in animalibus brutis : ergo etc.
Item, consanguinitas, est vinculum ratione alicuius maioris convenientiae, aut ergo substantialis aut accidentalis. Si substantialis, aut secundum formam specificam aut numeralem. Si secundum formam specificam, tunc ergo omnes homines sunt consanguinei. Si secundum formam numeralem, tunc nullus est consanguineus alterius, cum distinguantur secundum numerum. Si vero dicit onvenientiam in accidente, cum nati de diversis generibus ut plurimum plus conveniant quam nati de cadem parentela, tunc magis erunt consanguinei.
Item, generatio est de superfluo nutrimenti, sed superfluitas nullam colligantiam nec vinculum habet cum eo cuius est superfluitas : ergo nec generatus de illa superfluitate aliquod vinculum habet cum eo a quo generatur : ergo, si ille est fons totius vinculi consanguinitatis, videtur quod illud vinculum nullum sit.
Item, si consanguinitas contrahitur propter carnis propagationem, quantum se extendit propagatio, et vinculum ; sed propagatio se extendit usque ad infinitas generationes nec habet terminum per naturam : ergo nec vinculum consanguinitatis.
Contra : Ostenditur per iura nova et antiqua, quae consanguinitatem assignant et gradus distinguunt, sicut patet Extra, De consanguinitate et Causa XXXV, quaestione 5, Series consanguinitatis.
Item, hoc probatur per rationem. Confessio naturae mendax esse non potest ; sed per naturam homines magis alligantur propinquis quam extraneis ; quod patet, quia magis diligunt eos, et hoc commune est apud omnes : ergo aliquod vinculum est inter ipsos quod non est inter alios.
Item, "generatio est de substantia generantis", ut vult Damascenus : ergo, cum productio humani generis sit per generationem, videtur quod filii sint de substantia et de sanguine patris et matris. Sed omnes qui sunt de eodem sanguine, sunt consanguinei : ergo etc.
Item, Deus vindicat peccata patrum in filios asque in tertiam et quartam generationem, sicut frequenter dicitur in Lege, et habetur Exodi. 20, 5 : "Ego sum Deus zelotes" etc. Ergo, si non vindicat in alios, sed in istos, aliquo vinculo iunguntur isti ad invicem, quo non iunguntur alii ; hoc autem consanguinitatem appellamus : ergo etc.
Conclusio
Consanguinitas est aliquod vinculum, fundatum in relatione ad eandem originem et in naturali affectione
Respondeo : Dicendum quod vinculum consanguinitatis est, quia hoc ipsa natura testatur, et de hoc nemo dubitat nisi qui caret sensu. Sed unde veniat, istud dubitationem et controversiam etiam habet.
Aliqui enim dixerunt vinculum consanguinitatis specialiter esse in genere hominis, non in genere bestiarum, propter veritatem humanae naturae, quae tota fuit in uno, propter quam et originale peccatum in omnes processit uno peccato ; propter hoc etiam, quia substantiam totam trahit filius a patre et a matre. Hinc est quod quodam speciali vinculo vinciuntur.
Sed si ita esset quod tota substantia mea et tua in eodem homine secundum veritatem fuisset, quare ego et alius, qui non convenimus nisi in Adam, non essemus fratres propinqui et in primo gradu ? Et iterum, quia fundamentum istius positionis non est stabile, sicut alibi melius patet, hinc est quod alium modum dicendi opprtet invenire : quod consanguinitas est ex propagatione carnali proveniens in hominibus ; et hoc vinculum duo faciunt, scilicet relatio ad eamdem originem et naturalis affectio. Relatio ad eamdem originem, tum sicut ad principium materiale, quia de sanguine eiusdem hominis generantur ; tum sicut ad principium effectivum, quia cum illo semine deciduntur spiritus, et etiam virtus, quae format et assimilat materiam ; unde ut plurimum filii assimilantur parentibus, secundum quod illa virtus delata potentior est in operando. Et quia natura in hominibus potens est cognoscere suam originem et originem alterius, et ulterius perspicax est, ut non solum assimilationem in forma corporea, sed, etiam aliam cognoscat, cum affectio naturalis nata sit adhaerere tali, hinc est quod est ibi vinculum consanguinitatis.
Et quoniam virtus assimilativa deficit per successionem et cognitio etiam propinquitatis deficit et affectio naturalis deficit, hinc est quod vinculum consanguinitatis non tantum protenditur, quantum propagatio. Et per hoc patet responsio ad obiectum ultimum.
Rursus, quia in brutis animalibus non est talis cognitio nec alligatio, nisi solum quantum ad matrem et fetum sive prolem, hinc est quod non est in eis tale vinculum. Et sic patet primo obiectum, quia non est similis causa, ideo nec similis effectus. Nec loquimur hic de affectione, secundum actum, sed secundum naturale inclinativum, quae naturaliter inest, etsi non exeat in actum. Et hoc patet, quia aliquis credens fratrem suum esse extraneum, non magis afficitur quam circa alium ; sed statim, comperto quod sit frater, afficitur et affectione trahitur et eidem quodam speciali vinculo alligatur, cum tamen prius esset alligatus.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod non est vinculum propter convenientiam in substantia nec propter convenientiam in accidente, dicendum quod consanguinitas non dicit vinculum secundum proprietatem absolutam, sed secundum proprietatem relatam, utpote secundum processum ab eadem radice et origine, ut patet de duobus fratribus. Unde sicut rami ab eadem radice procedentes faciunt unam arborem, non solum propter assimilationem, sed propter comparationem ad idem principium, sic intelligendum quod plures personae ab eodem descendentes faciunt unam lineam consanguinitatis, quae st se habens ad modum arboris.
Ad illud quod obicitur de superfluo, dicendum quod duplex est superfluitas : quaedam impuritatis, et haec potius habet repugnantiam quam colligantiam ; quaedam residuitatis, et haec habet convenientiam nec est simpliciter superfluitas, quia, quamvis sit uni virtuti superflua, utpote nutritivae, tamen alii est necessaria, utpote generativae ; et quamvis superfluat ad conservationem individui, est tamen necessaria ad conservationem speciei. Et praeterea, probabile est quod cum ista humiditate nutrimentali aliquid fuit de humiditate radicali et spiritu, ratione cuius filius intimius attinet patri.