Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum consanguinitas Matrimonio praestet impedimentum.

Secundo quaeritur, utrum consanguinitas Matrimonio praebeat impedimentum.

Rationes principales

Et quod non, videtur : Genesis 2, 23 : "Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea" ; sed nulla persona potest alteri magis alligari quam ut sit de carne et de ossibus : ergo, si propter hoc non est Matrimonium Adae impeditum, immo propter hoc est mulier de latere sumpta, videtur quod consanguinitas non impediat, sed expediat.

Item, Ecclesiastici 13, 19 : "Omne animal diligit simile sibi, et volatilia ad sibi similia conveniunt". Ergo quanto aliquae personae magis similes sunt et coniunctae, tanto magis natae sunt invicem convenire et copulari ; sed ad Matrimonium est copula et coniunctio : ergo consanguinitas magis expedit quam impediat.

Item, firmiori vinculo iunguntur qui natura et voluntate alligantur quam qui voluntate tantum, et melius invicem cohabitant et conversantur ; sed sic est, cum aliqui iunguntur vinculo carnali et foedere matrimoniali : ergo magis deberent homines coniungi propinquis quam extraneis, cum voluntas habeat naturam sibi conformem et natura voluntatem adiuvet : ergo magis praestat consanguinitas Matrimonio solatium et fulcimentum quam impedimentum.

Item, si aliquid repugnat Matrimonio et impedit, hoc non facit nisi quia alicui bono Matrimonii repugnat et aliquid adimit ; sed, si consanguinei iungantur, salvantur ibi tria hona Matrimonii : fides, proles et sacramentum : ergo consanguinitas, ut videtur, nullum praestat impedimentum Matrimonio.

Contra : Genesis 2, 24 : "Propter hoc relinquet homo patrem et matrem" etc. Constat quod istud non intelligitur de derelictione quantum ad cohabitationem : ergo intelligitur de derelictione quantum ad Matrimonii contractionem : ergo pater et mater non sunt legitimae personae ad contrahendum respectu filiae et filii ; hoc autem non est ob aliud nisi ob vinculum consanguinitatis : ergo etc ;

Item, Levitici 18, 5 : "Ego Dominus Deus vester. Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem eius". Ergo, si contra Domini praeceptum est proximam sanguinis sui cognoscere, cum Matrimonium sit ordinatum ad actum illum, nullus cum proxima sua potet contrahere Matrimonium : ergo proximitas sanguinis praestat Matrimonio impedimentum.

Item, quod est contra bonum prolis impedit Matrimonium ; sed contrahere cum consanguinea est contra bonum prolis : ergo etc. Probatio minoris : Gregorius dicit, et habetur in littera : Quaedam lex Romana permittit ut duorum fratrum aut duarum sororum filius et filia sibi matrimonialiter copulentur ; sed expedento didicimus ex tali copula sobolem non posse succrescere.

Item, Matrimonium est vinculum honestatis, sicut supra ostensum est ; sed naturalis honestas refugit revelare ignominiam et turpitudinem propinqui : si ergo haec turpitudo revelatur in coitu, quicumque cognoscit propinquam, facit contra honestatem naturalem. Si ergo Matrimonium honestum est, cum consanguinitas. sit contra honestatem, consanguinitas impedit Matrimonium.

Conclusio

Consanguinitas impedit matrimonium in aliquo propter dictamen legis naturae, in aliquo propter prohibitionem legis divinae, in aliquo propter statutum Ecclesiae

Respondeo : Dicendum quod vinculum consanguinitatis impedit Matrimonium in aliquo propter dictamen legis naturae, in aliquo vero propter prohibitionem legis divinae, in aliquo propter statutum Ecclesiae. Vinculum consanguinitatis, quod est stipitis ad prolem, impedit propter dictamen naturae ; unde et naturale. apud omnes quod filius non.coniungatur matri et quod filia non coniungatur patri. Et si quaeratur ratio huius, dicendum quod hoc est propter reverentiam et honorem qui debet exhiberi patri et matri, et ideo non debent commisceri ; vel etiam propter generationis successionem ; quae debet procedere, non retrocedere ; unde non debet proles genita coniungi suo principio, ut gignat. Et hinc est quod patura dictat quod alio affectu tractandi sunt parentes, alio affectu tractari debent coniuges. Ideo propter dictamen naturae impeditur Matrimonium per consanguinitatis primum vinculum, quod est prolis genitae ad suum principium.

Propter prohibitionem legis divinae impeditur Matrimonium per consanguinitatem usque ad secundum gradum, sicut patet per Levitici 18 capitulum, ubi fit prohibitio usque ad secundum gradum. Et si quaeratur ratio huius, dicendum quod hoc est propter honestatem ; qui enim mulierem cognoscit revelat eius turpitudinem et discooperit ignominiam ; et hoc inhonestum est facere propinquae, maxime cum honestas dictet quod soror non est tractanda ut uxor. Et hinc est quod in praecepto suo Dominus dicit : Non discooperies turpitudinem eius.

Ulterius, propter statutum Ecclesiae impeditur Matrimonium a secundo gradu et deinceps. Et si quaeratur ratio huius, dicendum quod hoc statutum fuit propter dilectionem dilatandam. Quia enim homo pronus est ad diligendum sibi propinquum, et Matrimonium aggenerat propinquitatem et dilectionis mutuae praestat fomentum : hinc est quod Ecclesia statuit ut amor ad extraneos extenderetur, quod Matrimonia extra propriam parentelam contraherentur ; et ita non solum in secundo, sed etiam deinceps, propter dilatandam caritatem et propter ampliandam honestatem. Et sic patet quod consanguinitatis vinculum ob diversas causas habet impedire Matrimonium ; et hoc concedendum.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur de Eva et Adam, quod fuerunt os et caro, dicendum quod, quamvis Eva et Adam fuerint os et caro, non tamen sic fuit tunc quemadmodum nunc est, quoniam nunc eadem est via propagationis et commixtionis, sed Eva non exiit ab Adam per viam generationis, sed per modum supernaturalem, non per coitum, immo de latere, qualis modus producendi peroptime competebat coniugio, tum propter figuram, tum etiam, ut significaretur vinculi matrimonialis aequalitas, quia de latere et adhaerentia. Unde, quia non similiter modo alii sibi attinent, ideo modus ille ad consequentiam trahi non potest nec debet.

Ad illud quod obicitur, quod omne animal diligit sibi simile, dicendum quod illud intelliitur de similitudine secundum speciem ; vel si intelligatur de similitudine secundum carnis proximitatem, adhuc habet veritatem, quod diligit. Sed alius est modus affectionis quo diligenda est uxor, alius quo diligenda est soror ; et ideo coniunctio affectionis naturalis repugnat copulae matrimoniali : ergo, si copuletur per affectionis vinculum, non sequitur quod debeat copulari per Matrimonium.

Ad illud quod obicitur, quod natura firmitatem praestat vinculo voluntatis, dicendum quod verum est, ubi affectio voluntaria ad id dirigitur ad quod inclinat natura ; et quoniam natura bene ordinata non inclinat ad coeundum cum sorore, et affectio matrimonialis inclinat ad cognoscendum uxorem : hinc est quod naturalis affectio non praestat voluntati fulcimentum, sed potius impedimentum.

Ad illud quod obicitur, quod non repugnat alicui bono Matrimonii, dicendum quod hoc solvi potest per interemptionem, quoniam Gregorius dicit quod experimento didicit ex tali copula non posse sobolem succrescere. Potest tamen et aliter dici quod impedit maius bonum, quod est vinculum affinitatis, quae, exinde contracta, est occasio mutuae dilectionis. Quod patet : si aliquis accipiat filiam patris sui et exinde generet. prolem, idem est socer et pater et eadem mulier est socrus et mater et idem filius et gener, eadem nurus et filia et idem vir et frater et eadem uxor et soror : ita respectu necessitatis, quae poterat esse in octo sicut in quatuor ; similiter respectu prolis. Ut istae alligationes diffunderentur, et caritas mediante vinculo Matrimonii mutuo conservaretur, statuit Ecclesia, Matrimonium ad remotas personas protendi, non quia in proximis impediretur Matrimonium, sed quia perderetur maius bonum. Et sic patet totum.

PrevBack to TopNext