Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Usque ad quem gradum se extendat impedimentum consanguinitatis.

Tertio quaeritur, usque ad quem gradum consanguinitas impediat Matrimonium.

Rationes principales

Et quod usque ad septimum, videtur : Gregorius dicit, et habetur in littera : "Progeniem suam usque ad septimam generationem unumquemque observare decrevimus". Si tu dicas quod illud est retractatum in Concilio generali, Extra, De consanguinitate, Non debet etc., ostenditur quod illud non debet esse retractatum, quoniam aut hoc est bene statutum aut non. Si non, ergo male statuit sanctus Gregorius et alii Sancti. Si sic, sed quod bene statutum est non indiget retractatione, sed observatione : ergo etc.

Item, secundum rectum ordinem non est retrocedendum, sed ultra progrediendum : ergo, si sancti Patres consanguinitatem usque ad gradum septimum produxerunt, ergo qui reducit ipsam ad quartum, retrocedit. Sed qui aspicit retro, non est aptus regno Dei : ergo male fecerunt qui retractaverunt.

Item, in proximis gradibus non permittitur contrahere propter dilatationem caritatis ; sed quanto caritas est frigidior, tanto magis indiget dilatari : cum ergo in fine caritas refrigescat, et hoc iam evenerit, videtur quod nunc magis competat gradus consanguinitatis protendere quam restringere.

Item, quanta magis fideles sunt multiplicati, tanto magis habent copiam de his cum quibus licite possunt contrahere : ergo maior opportunitas erat in praecedentibus temporibus cum propinquis quam nunc. Si ergo illa opportunitas non excludebat constitutionem de septenario gradu consanguinitatis observando, ergo nec nunc.

Contra : Quod non debeat impedire ultra secundum, videtur, quia in Lege non prohibetur nisi usque ad secundum gradum, sicut patet Levitici 18, 6. Ergo, si omnes possunt matrimonialiter per Deum coniungi qui a Deo non prohibentur ergo omnes, quotquot infra illum gradum coniunguntur, a Deo coniunguntur : ergo per hominem separari non possunt : ergo non potest Matrimonium alicui prohiberi infra illum gradum.

Item, Ecclesia non potest facere quod baptizatus careat Baptismate, et quantumcumque statuat, si baptizatur quis, de facto baptizatus est. Ergo, quantumcumque prohibeat et statuat ut aliqui invicem non contrahant, tamen, si de facto contrahant, contractum est : ergo videtur quod gradus prohibiti ab Ecclesia Matrimonium non impediant. Sed isti omnessunt ultra secundum : ergo etc.

Item, Matrimonium contractum contra Ecclesiae interdictum verum est Matrimonium. Ergo, cum gradus consanguinitatis non habeant virtutem impediendi nisi propter Ecclesiae statutum, videtur quod secundum veritatem non impediunt.

Item, Hieronymus dicit quod nihil sibi credatur nisi probet per Vetus vel per Novum Testamentum. Ergo, cum non possit probari per Novum nec per Vetus quod non possit contrahi in gradibus ultra secundum, videtur quod nulli credendum est, si dicat contrarium : ergo retinendum est quod potest contrahi.

Conclusio

Consanguinitas secundum legem naturalem impedit in primo gradu, secundum legem veterem, usque ad secundum; secundum legem evangelicam, usque ad quartum

Respondeo : Dicendum quod secundum tempora nostra Matrimonium impeditur a gradibus consanguinitatis usque ad quartum inclusive, sicut patet Extra, De consanguinitate, Non debet, in decretali edita in Concilio generali.

Si autem quaeritur ratio huius, dicendum quod huius ratio est statutum Ecclesiae. Si quaeratur ultra, quare Ecclesia statuit, dicendum quod quia potuit et congruum fuit et quia erat utile et quia erat necesse. Primum quidem potuit ; et quod potuit, probatur per Scripturam, quia in principio in constitutione Matrimonii in lege naturae duae excipiebantur personae, scilicet pater et mater, Genesis 2, 24 : Relinquet homo patrem et matrem etc. ; post, processu temporis, in Lege fuerunt plures exceptae, sicut patet Levitici 18, 8. Si ergo lex evangelica abundare debet a Moysaica, ergo in lege evangelica plures debuerunt excipi ; sed Christus in propria persona non excepit : ergo, si nihil diminutum debet esse in Ecclesia, ergo posse determinandi Ecclesiae reliquit, maxime Petro et eius successori. Quod attendentes, sancti Patres exceperunt multos gradus consanguinitatis ; ex quo apparet quod ipsi posse habuerunt.

Si autem tu quaeras a me : quare huiusmodi posse Ecclesiae dereliquit ? dicendum quod ratio huius est, quia illud sacramentum in contractu consistit, qui est personae ad personam ; et quoniam Dominus plenam iurisdictionem dedit Petro super spiritualia et ampliorem quam reges terrae et imperator habeant super temporalia. Si ergo regis et principis potentia potest contractus limitare, ut malae fidei possessor iudicetur qui contra eorum. interdicta mercatur, quid mirum si dedit Ecclesiae posse ? Immo debuit dare, ut posset personarum legitimitatem et idoneitatem ad contrahendum determinare.

Si tu quaeras : quare ipse per se non determinavit ? dici potest quod secundum diversa tempora oportebat diversas personas et diversos gradus excipi. Quia ergo statuta divina non decet sic mutare, sicut humana, hinc est quod non ipse Christus debuit limitare, sed limitandos Petro et eius successoribus committere. Et sic patet quod potuit.

Secundo vero congruum fuit quod usque ad talem gradum consanguinitas protenderetur, quoniam consanguinitas ortum habet ex propagatione ; propagatio autem est ex semine, semen autem in se habet naturam quatuor humorum et quatuor elementorum : et hinc est quod consanguinitas ultra quartam generationem non debuit determinari. Et iterum, infra illum gradum non debuit commisceri, nec Matrimonium copulari, ubi potestas corporis datur alii. Sicut ergo corpus quatuor constat elementis, ita oportet quatuor gradibus distare qui debent carnaliter commisceri. Et iterum, Lex Nova super Iegem Moysaicam plus debet addere perfectionis quam lex Moysaica super legem naturae. Si ergo lex Moysaica unum addidit gradum supra legem naturae, tunc ergo lex evangelica saltem duos debet addere, sicut iustitia Evangelii non tantum superat iustitiam Legis, sed etiam superabundat. Congruum ergo fuit et propter legem Matrimonii et propter legem Evangelii Matrimonium a consanguinitatis quarto gradu impediri nec ultra addi nec minui. Et sic patet quomodo fuit congruum.

Fuit etiam utile, quia vinculum Matrimonii ratione affinitatis, quae ibi contrahitur, fovet caritatem et foederat inimicos ; et quoniam caritas nostris temporibus refriguit, ideo citius nunc rumpitur vinculum amoris quam in Ecclesia primitiva : et alligatus vinculo citius fugit, et qui fuerat proximus frequentissime fit inimicus. Ut ergo fugiens posset revocari, cum a quarto gradu et deinceps iam ab affectione amoris frigescant, utile fuit constituere ut post quartum gradum posset fugiens revocari ad vinculum, posset etiam confoederari inimicus : propter quam utilitatem decebat Pontificem Summum, manente priori prohibitione, dispensare ; et cum ista utilitas sit frequentissima, utile fuit ut fieret ius commune.

Quarto vero fuit necesse propter periculum, quoniam propter multitudinem consanguineorum et brevitatem dierum vix potest aliquis computare consanguineos usque ad septimum gradum ; et ita erat ibi maximum periculum, quia frequentissime contingebat homines iungi infra gradus prohibitos, immo vix poterat aliquis evadere : et ideo oportuit prius statutum retractare. Tale periculum vel talis necessitas non fuit in tempore Ecclesiae primitivae, tum quia homines erant longioris vitae, tum quia minoris generationis ; nunc autem decrevit in hominibus potentia virtutis nutritivae et augmentata est potentia virtutis generativae propter fervorem libidinis, qui viget nunc in hominibus adeo quod secundum communem cursum passent homines ita multiplicari quod usque ad quartum gradum, nedum usque ad octavum, vix inveniret aliquis cum qua contraheret. Et illud patet ad oculum : possibile enim est quod aliquis generet viginti, et iterum, quod aliquis generet tres ; nunc ponamus secundum communem cursum quod generet decem, et illi decem alios decem ; in secundo gradu erunt centum, in tertio mille, in quarto decem millia ; et ita infra quatuor gradus haberet aliquis consanguineos in una linea undecim millia centum et undecim, totidem in linea ascendente et totidem in transversali : ergo secundum naturam haberet triginta tria millia et trecentos trignta tres consanguineos. Et in una magna patria vix inveniret cum qua contraheret usque ad quartum gradum, quanto magis usque ad septimum. Ideo propter periculum oportuit revocare illud statutum, et hoc scilicet usque ad quartum gradum satuere. Et ista fuit potissima ratio quare mutatum est, sicut expresse dicitur in decretali edita in Concilia generali, ubi dicitur : Non debet reprehensibile iudicari, si secundum varietatem temporum statuta quoque varientur humana, praesertim cum urgens necessitas vel evidens utilitas hoc exposcit. Hoc autem non solum necessitas exposcebat, sed etiam utilitas requirebat et aderat congruitas et potestas ; ideo recte usque ad quartum gradum impediri Matrimonium rectissime et irreprehensibiliter statuit et ordinavit Ecclesia.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur de Gregorio, dicendum quod rationabiliter illud statutum fuit tempore suo, et non minus rationabiliter revocatum tempore moderno. Nec fuit revocatum, quia esset male statutum, sed quia quod congruebat tempore primitivo, non congruebat statui nostro, propter maiorem imperfectionem quae est in nobis et propter maiora pericula.

Ad illud quod obicitur, quod non est retrocedendum, dicendum quod verum est in his quae sunt perfectionis, sed ea quae sunt rigoris temperari possunt et debent. Vel dicendum et melius quod condescendere oporteat infirmitati, et ubi non possumus nos erigere, necessario oportet nos humiliare et inclinare ; et ideo propter imperfectionem hominum statutum illud oportuit temperare. Unde verum est quod non est retrocedendum, sed tamen imperfectionem hominum tolerare est opportunum.

Ad illud. quod obicitur de dilatatione caritatis, dicendum quod illa ratio potius est ad oppositum quam ad propositum. Quia enim caritas minus se extendit, ideo citius oportet ei succurri et adiuvari : et proximus ab amore citius fugit, et ide,o citius est revocandus.

Ad illud quod obicitur, quod maiorem habent fideles copiam, dicendum quod verum est, si multiplicarentur personae ita quod non multiplicarentur consanguinei ; hoc autem non est verum : et ideo, sicut crescit ex una parte aptitudo, ita ex alia crescit ineptitudo.

Ad illud quod obicitur, quod Deus non prohibet ultra secundum, dicendum quod verum est per se ; tamen prohibet per Ecclesiam, quia Ecclesia prohibet auctoritate sibi divinitus data. Ratio autem quare Deus dedit Ecclesiae auctoritatem super hoc, iam visa est.

Ad illud quod obicitur, quod non potest facere quod careat Baptismate, dicendum quod non est simile, quia Baptismi institutionem Deus per se ordinavit et confirmavit ; sed personarum legitimitatem com misit Ecclesiae, quia Matrimonium contrahitur inter virum et mulierem et Ecclesia habet plenitudinem iurisdictionis super utrumque.

Ad illud quod obicitur de Ecclesiae interdicto, dicendum quod non est simile, quia illud interdictum est ad tempus, non simpliciter, nec facit personas illegitimas simpliciter, sed ligat, ut sine peccato non possint, et ideo poena talibus debet imponi.

Ad illud quod obicitur de Hieronymo, dicendum quod secus est in dictis Ecclesiae et Hieronymi quia Hieronymus non poterat probare per Scripturam se esse testem veritatis ; ideo ad hoc quod crederetur sibi oportebat quod per Scripturam probaret esse verum quod testificabatur et dicebat. Sed Ecclesia per Scripturam suam potuit probare auctoritatem, qua probata, oportet obedire, non aliud testimonium quaerere. Et sic totum patet.

PrevBack to TopNext