Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Dub. I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit Gregorius: Progeniem suam unumquemque usque ad septinium gradum etc. Quare in hoc gradu sive usque ad hunc gradum potius prohibuit et ultra non processit nec stetit citra ?

Respondeo : Dicendum quod hoc habet rationem litteralem, moralem, allegoricam et anagogicam. Litteralem, quia usque ad tempus illud in antiquis temporibus satis bene consanguinitates poterant computari et homines se consanguineos reputabant. Moralis, quia in septenario imiversitas totius vitae concluditur, et separantur a consanguineis suis homines usque ad septem gradus, ut significetur quod omni tempore vitandus est amplexus illicitus, et sic habenda est uxor ut semper contineatur, ut omnes sint habentes uxores, tamquam qui non habent ; et sint coniuncti, ut etiam sint nihilominus separati. Allegorica est : quoniam enim corpus constat ex quatuor humoribus, et anima ex tribus viribus potestative, ut sic significetur quod vir debet esse uxoris et uxor est tota viri, hinc est quod proles ab eis procedentes, ad hoc quod bene possint copulari, debent per gradus septem elongari. Anagogica vero est, ut, quia Christus animabus beatis perfecta coniunctione et confirmata non coniungitur ante octavam resurrectionis, sic sponsus et sponsa ante octavum gradum coniungi non debent. Et sic patet quod septimus gradus erat prohibitus et quare prohibitio se extendit usque ad gradum septimum inclusive. Et quamvis haec constitutio multum esset congrua, tamen revocari debuit ex causa necessaria et utili et congrua.

Dub. II

Item quaeritur de hoc quod dicit : Negantes gradum cognationis inter patrem et filium esse, cum una caro sint pater et filius. Videtur enim male dicere, quia, si vir et uxor sunt una caro, qui est propinquus uxori in aliquo gradu in eodem est affinis viro : ergo in quoto gradu est quis propinquus patri, et filio et e converso. Si ergo pater non potest contrahere cum aliqua quae sibi attineat in quarta linea ascendente vel transversali, ergo nec filius nec e converso ; quod est manifeste falsum. Item, si sunt una caro, et quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem, ergo, si sunt una caro pater et filius, cum filius et filius suus sint una caro, tunc isti tres sunt una caro, et sic deinceps procedendo : ergo nullus esset gradus in consanguinitate.

Respondeo : Dicendum quod absque dubio pater et filius faciunt gradum, quia, sicut ostensum est, nullus esset alias gradus in consanguinitate. Sed quod illi dixerunt quod sint una caro, hoc dixerunt propter quemdam modum magis expressivum ; quia unus immediate trahit carnem ab altero, cum quo debet habere et habet multam conformitatem, ratione etiam cuius dicitur una caro. Et sic patet illud.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod sex aetatibus mundi generatio hominis etc. Quaeritur, quae sint istae sex aetates. Cum enim mundus sit perpetuus, non videtur habere aetates ad modum hominis.

Respondeo : Dicendum quod mundus habet aetates secundum statum praesentem. Quoniam enim senescit mundus, oportet etiam quod fuerit iuvenis, si ergo habuit senium, et iuventutem, ac per hoc intermedias aetates. Istae autem aetates assignantur in statu illo secundum profectum ad gloriam ; unde cum mundus paulative profecerit in cognitione, sicut in uno homine assignantur aetates diversae, ita et in mundo.

In homine autem sex assignantur aetates. Prima est infantia usque ad septimum annum ; secunda, pueritia usque ad decimum quartum ; tertia, adolescentia usque ad vigesimum quintum, secundum alios usque ad vigesimum octavum ; quarta, iuventus usque ad quinquagesimum ; quinta, gravitas sive senectus usque ad septuagesimum ; sexta, senium sive aetas decrepita usque in finem. Similiter in mundo prima aetas est ab Adam usque ad Noe ; secunda, a Noe usque ad Abraham ; tertia, ab Abraham usque ad David ; quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis ; quinta, a transmigratione usque ad Christum ; sexta, a Christo usque in finem. Et dicuntur aetates, non quia fuerunt aequalis spatii, sed quia in qualibet aliquid novum et liqua renovatio facta est. In prima fuit creatio Adae et lapsus eius ; in secunda fuit diluvium ; in tertia, circumcisio et Lex ; in quarta, regum unctio ; in quinta, populi captivatio et liberario ; in sexta, nostra redemptio. Et sic patet illud.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit Gregorius: Ipsi etiam Anglorum genti, quae nuper ad fidem venerat etc. Dicit enim de novo dispensasse, quia de novo fuerant ad fidem conversi : sed non videtur ista ratio conveniens, quia Ecclesia primitiva, in qua fuit initium nostrae conversionis, fuit perfectissima, quia de novo venientibus datur gratia Spiritus Sancti in abundantia : ergo magis sunt idoni ad ferendum pondus ecclesiastici statuti.

Respondeo : Dicendum quod secus est de his qui primo conversi sunt et de his qui nunc convertuntur. Sicut enim Deus in legislatione multitudinem fecit miraculorum, qualem tempore Legis non fecit postea, sic in Nova dedit Spiritum Sanctum in maiori affluentiae plenitudine : et ideo non est simile. Et ratio huius est satis competens, quia illi qui tunc erant, maiori egebant robore ; nunc autem non est sic, immo sunt teneri, quamvis sint aliquantutum ferventes : et ideo oportet multa in talibus tolerare.

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod non ideo scripsi, ut, si infra propriam consanguinitatem inventi fuerint, separentur. Quaeritur sic ponatur quod, stante prohibitione de septem gradibus - utrum aliqui contrahentes infra gradus illos possint simut stare, superveniente revocatione mandati. Et quod sic, videtur, quia nulla tege prohibentur. Ad oppositum autem est quod illegitime coniuncti sunt et Matrimonium contraxerunt ; constitutiones enim et iura non revocantur ad praeterita : ergo non videtur quod simul stare possint.

Respondeo : Dicendum quod, quia semper pro Matrimonio standum est secundum quod possibile et licitum est, si tales personae, superveniente novo statuto, velint insimul stare, et consentire et cohabitare possunt, quia non prohibentur ; et ex tunc incipit esse Matrimonium. Et ista constitutio non revocatur ad praeteritum, quia non confirmat primum contractum, Sed potestatem tribuit contrahendi de novo. Et sic patet illud.

PrevBack to TopNext