Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de consanguinitate ; hic agit de affinitate, et dividitur haec pars in duas. In prima determinat gradus affinitatis. In secunda agit de separatione coniunctorum infra praedictos gradus, ibi : Et sciendum est quod Ecclesia infra praedictos gradus etc.

Prima pars habet tres partes. In prima determinat gradus affinitatis secundum ius commune. In secunda determinat secundum dispensationem specialem, ibi : Sed alii videntur concedere etc. In tertia vero de secundo genere affinitatis, ostendens quod secundum genus affinitatis impedit Matrimonium, ibi : Illud etiam non est praetermittendum.

Similiter secunda pars habet tres. In prima ostendit quod debeant separari. In secunda vero, quia non debent separari sine testimonio, per quod probetur proximitas ; et determinat qui possunt hoc testificari, ibi : Si duo viri vel tres consanguinitatem etc. In tertia, quia coniuncti infra gradus prohibitos committunt incestum, determinat ibi genera peccatorum circa actum carnis, ibi : Hic dicendum est quod aliud sit fornicatio, aliud etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus