Praeambulum
Praeambulum
Ad intelligentiam praesentis distinctionis, in qua agitur de affinitate, primo procedendum est per modum narrationis, secundo per modum inquisitionis. Quantum ergo ad primum, primo annotanda est differentia, secundo vero annotanda est triplex notula.
Primo igitur attendendum est quod differt esse affinem et esse consanguineum. Nam consanguinitas venit ex carnis propagine, sed affinitas ex carnali commixtione, praesupposita tamen consanguinitate. Unde affinitas definitur sic : Affinitas est proximitas personarum ex carnali copula proveniens, omni carens parentela, intellige : quantum est de se ; tamen praesupponit consanguinitatem. Unde, si quis cognoscit mulierem, efficitur affinis omnibus consanguineis mulieris per illam commixtionem, et e converso in muliere.
Secundo intelligendum est quod in affinitate differt genus et gradus. Nam genus attenditur secundum plurificationem commixtionis sive a parte commixtionis, sed gradus a parte sanguinis et propagationis ; propter quod dicitur : Mutat nupta genus, sed generata gradum. Unde antiquitus tria genera affinitatis esse consueverunt. Primum surgit ex consanguinitate et prima carnis commixtione ; secundum surgit ex affinitate et secunda carnis commixtione ; tertium surgit ex secunda affinitate et tertia carnis commixtione. Exemplum est : si frater tuus contrahat cum Maria, ipsa est affinis tibi in primo genere ; si contrahat, mortuo fratre tuo, cum alio, ipse erit affinis tibi in secundo genere ; si, ipsa mortua, ipse vir contrahat cum alia, illa mulier esset tibi affinis in tertin genere. Sed generatio sive propagatio gradum mutat affinitatis sicut consanguinitatis. Sed ista tria genera consueverunt esse antiquitus, nunc autem, sicut patebit post, non stat nisi primum genus affinitatis, aliis cessantibus.
Tertio intelligendum est quod differt utrum mulier affinis generet prolem de consanguineo meo an de extraneo. Si de consanguineo, proles generata non est mihi alligata vinculo affinitatis, sed consanguinitatis ; si vero de alio, secundum iura moderna nihil omnino reputatur mihi attinere. Antiquitus tamen, sicut patet ex decreto Gregorii, et habetur in littera, iudicabatur affinis, non primo genere, sed secundo, sictit expresse tangitur in littera ; et pro illo tempore maxime intelligitur iste versus : Mutat nupta genus, sed generata gradum, quia mulier affinis mihi, quia fuit uxor fratris mei, si nubat alii, generat mihi affinem in alio genere affinitatis. Si vero generet prolem, tunc generat mihi affinem non alio genere, sed gradu ; hoc tamen est retractatum quantum ad utrumque per ius novum, Extra, De consanguinitate et affinitate, Non debet, et in decretali edita in Concilio generali expresse retractatur utrumque.
His visis, quaedam regulae sunt notandae. Prima est quod in primo genere affinitatis non licet contrahere usque ad quartum gradum inclusive sicut et de consanguinitate. Quod si quartum gradum velis cognoscere, recurre ad personam, mediante qua contracta est affinitas, et quoto gradu distas ab illa, toto gradu distas a persona, cui es affinis ; ut si contraxisti cum muliere, factus es affinis consanguineis, et quoto gradu aliquis est consanguineus uxoris tuae, toto gradu est tibi affinis ; et si attinet ei in quarto gradu, attinet et tibi ; et sicut non liceret uxori contrahere in tali gradu, ita nec tibi. Secunda notula, quod ex quo contracta est affinitas, mortua persona, mediante qua contracta est, nihilominus manet affinitas, pro eo quod est vinculum perpetuum sicut et consanguinitas ; et ideo minime potest contrahi cum persona affini, Causa XXXV, quaestione 10, Fraternitatis.
On this page