Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum per omnem coitum, sive legitimum sive fornicarium, possit contrahi affinitas.
Circa primum sic proceditur et ostenditur quod per omnem coitum, sive legitimum sive fornicarium, contrahi possit affinitas.
Rationes principales
Causa XXXV, quaestione 3: "Si homo fornicatus fuerit cum muliere, et frater eius uxorem duxerit, super eo quod frater eius crimen celaverit poeniteat septem annis". Sed hoc non est ob aliud nisi quia illa facta est affinis fratri : ergo etc.
Item, Extra, De eo qui cognovit consanguineam uxoris suae, expresse dicitur quod non licet petere debitum, in decretali illa : Transmissae nobis litterae etc. ; sed hoc non est nisi propter affinitatem : ergo per coitum fornicarium contrahitur affinitas.
Item, ratione videtur, quia non ob aliud contrahitur affinitas per coitum nisi quia est carnis commixtio, per quam vir et mulier fuerunt una caro ; sed hoc non tantum est in actu legitimo, verum etiam in fornicario, secundum quod dicitur I ad Corinthios 6, 16 : "Qui adhaeret meretrici unum corpus cum ea efficitur".
Item, filius fratris tui natus de fornicatione ita est tibi consanguineus sicut si esset de legitimo Matrimonio natus. Si ergo per actum fornicarium contrahitur consanguinitas, pari ratione et affinitas.
Contra : Causa XXXV, quaestione 3: "Extraordinaria pollutio citra maritalem affectum, si ita esse constiterit, non videtur Matrimonium impedire". Sed fornicarius actus est extra rectum ordinem : ergo non impedit Matrimonium ; sed affinitas impedit : ergo ibi non contrahitur affinitas.
Item, affinitas est vinculum legitimum, quod est institutum a Deo et ab Ecclesia : ergo, cum fornicatio sit actio contra legitimitatem et contra divinum statutum, per fornicationem nunquam contrahitur tale vinculum.
Conclusio
Affinitas generaliter contrahitur per omnem copulam completam
Respondeo : Dicendum quod affinitas generaliter contrahitur per omnem coitum in quo est commixtio sanguinum. Et ratio huius est, quia affinitas non contrahitur nisi ratione unionis ; tunc autem dicuntur una caro fieri, quaneto per commixtionem seminum fit consummatio illius operis. Si ergo aliter conveniant, sive contra naturam polluendo extra vas illi usui deputatum, sive invadendo claustra, ita quod opus nefarium non consummetur, affinitas contrahi non iudicatur, secundum quod dicitur Causa XXXV, quaestione 3, Extraordinaria. Quodsi videatur dici contrarium Extra, De eo qui cognovit consanguineam, Fraternitati etc., dicendum quod illa se paratio non fuit propter affinitatem, sed propter publicae iustitiam honestatis, quae contrahitur ex puris sponsalibus.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur in contrarium de extraordinaria pollutione, iam patet responsio, quia intelligitur ubi non fuit seminum commixtio, ob quam dicerentur vir et mulier una caro effici.
Ad illud quod obicitur, quod vinculum legitimum est a Deo institutum, dicendum quod in fornicatione duo sunt, scilicet actio substrata, quae est naturalis, et deformitas voluntatis, qua aliquis vult cognoscere non suam, sive circa ipsum actum defectus circumstantiae. Quantum ad primum est actio naturalis bona et a Deo ; quantum ad secundum. dicit defectum et deformitatem et soditur nomen vitii ; vinculum ergo affinitatis contrahitur ratione primi, non ratione secundi.
Ad illud quod obicitur, quod est vinculum insolubile, dicendum quod actio transiens ut plurimum relinquit effectum perpetuum, sive ut melius dicam, diuturnum , ut patet, quia, sicut fornicatio inducit carnis corruptionem, sic uxoris cognitio efficit corporis unionem ; et quoniam, ex quo cognovit, necesse est cognovisse : ideo ex hac coniunctione resultat vinculum insolubile. Et est exemplum : quia sicut ex uno actu tali potest proles generari, quae vinculo perpetuo alligatur patri et matri, sic potest affinitas generari, quoniam alis coniunctio est introducens affinitatem, non conservans. Ideo, ipsa existente transitoria, potest esse affinitas diuturna.
Ad illud quod obicitur de irregularitate ad Ordines, dicendum quod cognitio mulieris non generat irregularitatem nisi prout inducit defectum scramenti ; et quonam defectus sacramenti praesupponit aliquod esse sacramenti, et post privationem perfectionis, hinc est quod irregularitas non contrahitur per coitum extra Matrimonium. Sed affinitas respicit unitatem carnis et corporis, : et haec est communis tam actui fornicario quam legitimo ; ideo potest causare affinitatem, sed non irregularitatem.