Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum affinitas transeat in alterum.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : "Causa XXXV, quaestione 3, Contradicimus", et infra, Iulius Papa : "Relictam consanguineorum uxoris suae nullus ducat uxorem". Sed consanguinei uxoris sunt affines : ergo uxor affinis efficitur illegitima ad contrahendum ; non propter aliud nisi propter affinitatem : ergo etc.
Item, in sequenti capitulo: "Porro duorum consanguineorum uxores uni viro alteram post alteram nubere ; publicae honestatis iustitia contradicit".
Item, carnalis commixtio adeo iungit ut propagatio. Quod patet, quia tantum se extendit et per tot gradus et tales descendit affinitas, ad quos gradus protenditur consanguinitas, scilicet usque ad quartum gradum. Cum ergo consanguinitas transeat in alterum, ergo et affinitas. Minor patet, quia, si aliquis est mihi consanguineus in primo gradu, generat mihi consanguineum in secundo : ergo etc.
Item, omne simile generat sibi simile, et quaetumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem. Ergo, si aliqua uxor habeat duos viros et aliquis vir duas uxores, cum isti duo viri coniungantur eidem mulieri, ut patet consideranti, et istae duae mulieres eidem viro : ergo omnes sibi attinent : ergo etc.
Contra : Ubi est vera affinitas, adeo ligat ut consatiguinitas ; sed nunquam cum filia fratris sui potest quis contrahere : ergo nec cum filia uxoris fratris, quae est affinis, fratre mortuo ; cuius contrarium habetur, Extra, De consanguinitate, Non debet reprehensibile iudicari, ubi dicitur quod potest coniungi talis tali.
Item, si affinitas surgit ex affinitate, ergo, cum aliquis vir cognoscit decem mulieres, ergo illae omnes sunt affines : ergo contrahens cum una non potest contrahere cum alia ; quod est manifeste falsum, quia tunc homo cum nulla posset contrahere
Item, esto quod aliquis contrahat cum uxore alicuius, ipso mortuo, quaeritur, utrum efficiatur affinis consanguineis viri. Quodsi non, tunc affinitas non generat affinitatem. Si vero efficitur affinis consanguineis, ergo multo magis ipsi viro : ergo non potest cognoscere cognitam ab alio viro ; quod est manifestum inconveniens.
Item, si affinitas generat affinitatem, cum carnis commixtio faciat unitatem et gradum attinentiae secundum primum gradum, tunc semper manebit affinitas propter commixtionem, et sic erit processus in infinitum in affinitate ; quod est manifeste falsum : ergo et primum, scilicet quod affinitas per commixtionem carnis generet sive faciat affinitatem.
Conclusio
Affinitas non generat affinitatem secundum ius novum
Respondeo : Dicendum quod differt vinculum affinitatis et consanguinitatis, quoniam vinculum affinitatis est vinculum per accidens ; vinculum consanguinitatis est vinculum per se ; et quoniam omne per accidens necessario habet reduci ad per se, hinc est quod affinitas necessario praesupponit consanguinitatem et superaddit commixtionem et ex his duobus surgit. Quia ergo illud quod est per accidens non habet virtutem multiplicandi et diffundendi se nisi per illud quod est ens per se, hinc est quod diffusio et descensus affinitatis secundum veritatem attenditur a parte consanguinitatis solum, non a parte commixtionis, quantum est de natura vinculi. Unde consanguinei uxoris Petri ita sunt affines ei usque ad quartum gradum, sicut per consanguinitatem alligantur uxori ; sed uxor Petri ex hoc quod nubit alii, cum per accidens iuncta sit consanguineis Petri, non propter hoc generat vinculum attinentiae secundum veritatem ; sed si generat, hoc est solum secundum publicae iustitiam honestatis, per quem modum contrahitur in sponsalibus. Et secundum hunc modum fuerunt antiquitus secundum genus affinitatis et tertium, quae magis pertinebant ad publicae iustitiam honestatis quam ad affinitatem ; sicut canon secundo propositus expresse dicit, si quis attendat. Et quia periculosum erat ad ista teneri, ideo totum oportuit revocari, excepta primo genere affinitatis. Et ita dicendum quod secundum veritatem et secundum tempus praesens affinitas non generat affinitatem, ut qui est affinis alicui efficiatur affinis affini ; vel qui est iunctus carnaliter cum aliqua, per hoc efficiatur affinis affinibus suis immo solum consanguineis ; nec surgit affinitas ex consanguinitate et affinitate, sed solum ex consanguinitate et carnis commixtione. Et rationes ad hoc inductae sunt concedendae.
Ad rationes
1-2. Ad illud ergo quod obicitur de illis duabus auctoritatibus, dicendum quod retractatae sunt ; nec illae prohibent coniunctionem talem propter vinculum affinitatis, sed propter iustitiam publicae honestatis.
Ad illud quod obicitur, quod carnis commixtio adeo iungit ut propagatio, dicendum quod si loqueris in se et per se, falsum est. Nam pater non potest contrahere cum filia quam generavit ; sed vir potest contrahere cum muliere quam cognovit. Habet tamen hoc veritatem per accidens, praesupposita consanguinitate ; quod patet, quia uxor viri ita propinqua efficitur consanguineis viri sicut et ipse ; et quia est vinculum per accidens, ideo non protenditur nisi secundum protensionem consanguinitatis : et ideo non sequitur quod affinitas generet affinitatem sicut consanguinitas consanguinitatem.
Ad illud quod obicitur, quod simile generat simile, dicendum quod verum est, per se loquendo, si illud quo assimilatur inest ei secundum. quod generat ; unde leprosus generat leprosum et calculosus calculosum, quia est ibi corruptio vis generativae. Sed tamen mancus non necessario generat mancum, quia defectus ille non respicit generantem secundum quod est generans. Et quia affinitas per accidens respicit aliquem, ideo non diffundit eam in alterum, nec in eum qui propagatur nec in eum qui carnaliter commiscetur. Unde non est modo verus ille versus : Mutat nupta genus, sed generata gradum, scilicet affinitatis, nisi quis velit ipsum distrahere et exponere secundum quod competit proximitati modernae, ut per rationem Matrimonii contrahatur genus affinitatis et per generationem genus. consanguinitatis. Primus tamen. est intellectus verior.