Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum cognatio spiritualis impediat Matrimonium.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Causa XXX, quaestione 1, De eo quod interrogasti etc., et infra : "Si filiolam aut commatrem suam aliquis in Matrimonium duxerit, separandos esse iudicamus et gravi poenitentia plectendos".
Item, ratione videtur hoc ipsum : tanto honestius et purius custodiendum est vinculum, quanto est sanctius et spiritualius. Si ergo propter honestatem non potest contrahi Matrimonium ubi intervenit vinculum carnale et cognatio carnalis, multo fortius ubi intervenit cognatio spiritualis.
Item, qui est proximus cognatione carnali tractandus est affectu consanguinitatis : si ergo ille affectus non admittit copulam carnis, immo naturaliter refugit, ergo et cognatio spiritualis, ut videtur.
Contra : Cognatio spiritualis. manet simul cum Matrimonio : ergo non impedit. Probatio : Causa XXX, quaestione 1, De eo quod interrogasti : Si coniuges legitimi filium suum de fonte susceperint, si volunt, simul maneant. Ergo non compelluntur separari : ergo spiritualis cognatio non impedit.
Item, cognatio carnalis disponit ad spiritualem : ergo non habent oppositionem ad invicem : ergo una non praestat alteri impedimentum ; ergo nec commixtio carnis susceptioni sacramenti nec e converso.
Item, plus facit. qui aliquem de errore trahit ad fidem quam qui baptizatum levat de fonte ; sed si quis convertat aliquam ad fidem, non impeditur cum ea contrahere, immo potest sponsalia contrahere sub hac conditione, si velit ad fidem venire : ergo nec impeditur, si fovat de fonte, quin etiam possit contrahere.
Conclusio
Cognatio spiritualis, si matrimonium praecedit, impedit contrahendum et dirimit contractum; si vero sequitur, interdum tollit ius petendi debitum
Respondeo : Dicendum quod cognatio spiritualis potest sequi aut praecedere Matrimonium. Si sequatur, generaliter verum est quod non potest infringere Matrimonii vinculum.
Sed tamen quantum ad ius solvendi debitum, distinguendum, quia hoc aut factum est necessitate, ut puta quando parvulus est in periculo mortis et non est qui baptizet eum, aut exignorantia, aut ex industria. In primo casu simpliciter non amittit ius petendi nec solvendi ; in secundo casu similiter, si fuit diligentia, non amittit ; in tertio casu amittit ius petendi qui hoc facit ; tamen, quia non debet peccatum suum alteri imputari, tenetur reddere. Et hoc totum confirmatur per auctoritates quae sunt in littera, quarum quasdam oportet reducere ad concordiam per praedictam distinctionem.
Si autem cognatio spiritualis praecedat Matrimonium, illa, inquam, quae contrahitur per Baptismum et Confirmationem sic impedit contrahendum et dirimit contractum, pro eo quod facit personas simpliciter illegitimas ; et ideo, si. videatur vinculum contrahi, non tamen contrahitur. Impedit autem cognatio Matrimonium secundum tres differentias, scilicet paternitatis, compaternitatis et fraternitatis, sicut probatur Causa XXX, quaestione 1, De eo quod interrogasti, et in aliis sequentibus capitulis, et Causa XXX, quaestione 3, per totum.
Ad rationes
Per hanc distinctionem patet responsio ad primum obiectum, quia illa auctoritas intelligitur de cognatione quae consequitur Matrimonium, quae non potuit solvere prius vinculum quod inter personas legitimas erat contractum.
Ad illud quod obicitur, quod una cognatio est ordinata ad alteram, dicendum quod verum est, non tamen in eodem, sed in diversis. Sicut enim carnis commixtio ordinatur ad generationem, non tamen generans debet cum filia carnaliter commisceri propter novitatem vinculi, sic intelligendum quod non debet baptizans cum baptizato carnaliter commisceri nec per Matrimonium copulari. Amplius, quamvis unum horum vinculorum sit ordinatum ad alterum, non tamen spirituale ad carnale, sed e converso. Et ideo, postquam intervenit cognatio spiritualis, nunquam debet intervenire commixtio carnalis.
Ad illud quod obicitur de illo qui revocat ab errore, dicendum quod illud vinculum non solum facit impensio beneficii, sed etiam statutum Ecclesiae Christi. Si autem quaeras, quare magis instituit Ecclesia, dicendum quod per nullam institutionem dicitur homo generari, sed solum ad generationem disponi ; in Baptismo autem est vera generatio, et ideo non sic contrahitur vinculum quod praestet Matrimonio impedimentum per documentum fidei sicut per sacramentum Baptismi.
Ad illud quod obicitur de diversitate cultus, quod impedit, dicendum quod sicut circa actum virtutis contingit virtutem corrumpi ab extremis, quoniam virtus desiderat medium, sic aliquo modo potest evenire in sacramentis, maxime circa Matrimonium. Unde sicut impeditur a nimia disparitate, ita etiam impeditur a nimia proximitate.