Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum spiritualis cognatio transeat ab uno in alterum.

Tertio quaeritur, utrum spiritualis cognatio transeat ab uno in alterum, utpote ab uxore in virum.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Causa XXX, quaestione 4, capitulo 1, Sciscitatur: "Constat virum compatrem constitui illi mulieri cuius Matrimonio assumpta uxor commater esse videbatur".

Item , ibidem ex Concilio Chalcedonensi: "Si quis cum duabus sororibus aut cum duabus commatribus dormierit, secundum antiquam consuetudinem octo annis poeniteat". Ergo peccatum est contrahere cum duabus commatribus sicut cum duabus. sororibus.

Item, ratione videtur, quia vir qui cognoscit mulierem, necessario efficitur affinis omni consanguineo mulieris qui est cognatus carnaliter ; et hoc propter hoc quod efficiuntur unum corpus : ergo pari ratione, si mulier est alicui cognata spiritualiter, si iungatur alicui, necesse est quod ille efficiatur affinis eidem.

Item, magis uniuntur vir et uxor in unitate carnis quam mater et filius ; sed qui efficitur pater spiritualis alicuius, necessario efficitur compater matris : ergo multo fortius qui efficitur compater viri, efficitur compater uxoris.

Contra : Causa XXX, quaestione 4: "Qui spiritualem habet compatrem ; cuius filium de lavacro fontis accepit, et eius uxor eommater non est, liceat eidem, compatre suo defuncta, eius viduam ducere in uxorem".

Item, in sequenti capitulo: "Post obitum uxoris suae cum commatre uxoris coniugia copulari nulla videtur ratio vel auctoritas prohibere".

Item, ratione videtur, quia unio carnis et spiritus simpliciter sunt disparatae : ergo per unam ad aliam non transitur : ergo non videtur quod ab uno ad alterum transeat cognatio spiritualis.

Item, quantumcumque vir fuerit amicus sive filius Dei, per hoc uxor non coniungitur Deo novo vinculo nec e converso : ergo pari ratione, quando unus coniugum spiritualiter alligatur alicui , non propter hoc alligatur et alter.

Conclusio

Consanguinitas spiritualis, contracta per actum alterius, non transit in alterum; sed contracta per actum proprium, et quidem post carnalem copulam, transit

Respondeo : Dicendum quod, cum auctoritates sint ad utramque partem, cognatio spiritualis aliquo modo transit a muliere in virum, aliquo modo non.

Sed tamen notandum quod Magister et etiam Gratianus distinguunt sic, quod postquam alter coniugum contrahit cognationem cum aliquo, aut mutuo se cognoscunt aut non. Si sic, tunc transit cognatio spiritualis ab uno in alterum ; si non, tunc non transit. Sed ista responsio a iurisperitis non approbatur nec ipsum capitulum concordat, Causa XXX, quaestione 4, Post uxoris obitum, ubi dicitur quod per unionem carnis non transitur ad unionem spiritus. Si ergo aliquis vel aliqua habet cognationem spiritualem, per sequentem copulam talis cognatio in alterum non pertransit.

Et ideo aliter distinguendum, quod aliqua mulier vel aliquis vir potest contrahere cognationem spiritualem aut per actum suum aut per actum alterius ; aut quia levat alterius filium aut quia levatur eius filius. Si per actum alterius, sic nullo modo transit nec communicatur. Si per actum proprium, aut ante carnalem copulam aut post. Si ante, tunc non transit nec communicatur, quia per unionem carnis sequentem non transitur ad unionem spiritus praecedentem ; et in his duobus casibus licet habere duas commatres. Si vero per actum proprium contrahit post carnalem copulam, cum vir et mulier sint una caro et unum principium, operatio sive actio unius alteri attribuitur, et in hoc casu non licet habere duas commatres, Extra, De cognatione spirituali, Martinus Bertham. Et ratio huius assignatur unitas principii.

Et sic solvuntur contrarietates. Et hoc continetur in his versibus : Quae mihi vel cuius mea natum fonte levavit, Haec mea commater fieri mea non valet uxor, Si qua meae natum non ex me fonte levavit, Hanc post fata meae non inde vetabor habere.

Concedendum ergo quod aliquo modo transit ab uxore in virum, licet aliquae rationes ad hoc indudae sint sophisticae.

Ad rationes

1-2. Ad illud quod obicitur in contrarium, iam patet responsio, quod auctoriates currunt secundum illas duas vias priores.

Ad illud quod obicitur, quod istae coniunctiones sunt omnino disparatae, dicendum quod non est verum, quoniam cognatio spiritualis fit per actum corporalem ; et quia unum corpus sunt, ita quod unitas praecedit : ideo quod fit ab uno, reputatur fieri ab alio. Sed cum unitas sequitur, non potest venire ad unitatem principii actus sacramentalis.

Ad illud quod ultimo obicitur, dicendum quod non est simile, propter hoc quod fit per gratiam mentalem, hoc autem per actum corporalem. Et sic patet illud.

PrevBack to TopNext