Praeambulum
Praeambulum
Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de cognatione legali. Circa quam primo procedendum est per modum narrationis, secundo per modum inquisitionis.
Circa primum tria sunt praenotanda. Primo, quid sit, et quae eius species. Secundo, qualiter contrahatur. Tertio, quomodo impedit Matrimonium.
Primo igitur sciendum est quod cognatio legalis ita describitur : Cognatio legalis est proximitas proveniens ex adoptione. Oritur autem quasi triplex proximitas ex adoptione. Una est quasi descendentium, quae attenditur inter adoptantem et filiam vel neptem adoptatam. Alia est quasi a latere, scilicet illa quae est inter filium naturalem et filiam adoptivam. Tertia vero est quasi quaedam affinitas, quae est inter adoptatum et uxorem adoptantis vel adoptantem et uxorem adoptati. Hae sunt species de quibus parum dicitur in iure canonum.
Secundo intelligendum est quod ista cognatio, sicut patet per rationem suam, contrahitur per actum adoptandi. Adoptare autem est extraneam personam in filium. vel filiam vel nepotem vel deinceps legitime assumere. Legitima autem assumptio dicitur, quia non omnis persona potest omnem adoptare. Nam adoptare non potest mulier, nisi ex rescripto principis sibi concedatur in solatium filiorum. Iste enim actus est proprie virorum. Item, non omnium, quia adoptare non potest minor viginti annis, nisi forte iusta causa interveniat. Ille vero potest adoptare qui paterfamilias est et sui iuris et potest generare ; nam spado vel frigidus non potest adoptare. Quilibet autem potest adoptari, sive masculus sit sive femina, dummodo sit minoris aetatis patre adoptivo. Unde, sive sit minor sive maior sive habeat patrem, sive non, adoptari potest, differenter tamen. Qui enim sui iuris est dieitur arrogatus et transit in potestatem arrogantis. Qui autem est in potestate. patris non transit in potestatem adoptantis et dicitur simpliciter adoptari. Primum debet fieri auctoritate principis, secundum imperio magistratus. Alia etiam differentia est, quia adoptans filio arrogato tenetur relinquere quartam partem bonorum, filio adoptivo nihil, si non vult.
Tertio intelligendum est quod cognatio legalis per modum descendentium et per modum affinitatis semper impedit Matrimonium. Unde nunquam adoptans potest contrahere cum filia adoptiva nec cum uxore filii adoptivi et sic de aliis. Sed in secunda specie non manet impedimentum nisi ad tempus, scilicet quamdiu est et durat adoptio ; sed, ea soluta emancipatione filii adoptivi vel naturalis, postea non impedit, Extra, De cognatione legali, et Causa XXX, quaestione 3, Ita diligere etc et iterum, Per adoptionem etc.
On this page