Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum cognatio legalis sit aliquod vinculum.

Rationes principales

Circa primum proceditur sic, et ostenditur quod cognatio legalis dicat aliquod vinculum secundum veritatem. Nicolaus Papa dicit, et habetur in littera : Inter eos non contrahitur coniugium quos adoptio iungit. Ergo aliqua iunctura et vinculum est ibi.

Item, cognatio primo est per legem naturalem : si ergo lex divina ultra naturalem addit spiritualem, pari ratione lex humana ultra naturalem addere poterit et debebit legalem.

Item, sicut patris est generare filium ; ita et fovere et hereditatem relinquere : ergo, cum aliquis assumit sibi aliquem ad hos actus, recte dici potest pater et me filius ; sed istae duae sunt relationes proximitatis : ergo etc.

Contra : Nullus potest sibi aliquem adoptare in patrem, ita quod sit ibi vinculum : ergo pari ratione nullus, ut videtur ; potest sibi aliquem adoptare in filium : ergo nullum est adoptionis vinculum.

2. Item, omnes iusti sunt filii Dei adoptivi : ergo adoptio est vinculum generale ; sed non attenditur ibi adoptio penes vinculum generale : ergo etc.

Item, in nobis non sunt nisi duo, scilicet anima et corpus ; sed ex parte animae est cognatio spiritualis, ex parte corporis cognatio carnalis : ergo aut legalis non differt ab istis aut superfluit.

4 Item, cognatio est vinculum perpetuum, si est vera cognatio, sed adoptio non est perpetuum vinculum, quia adoptivus potest emancipari : ergo videtur quod nulla sit talis cognatio.

Conclusio

Respondeo : Dicendum quod est ponere vinculum cognationis legalis ; hoc autem vinculum transumptum est et habet originem a cognatione carnali sicut et cognatio spiritualis : Patris enim carnalis est filium generare et filium educare ; quoniam igitur per sacramentum regenerationis est spiritualis generatio, hinc est quod contrahitur spiritualis cognatio. Rursus, quoniam in adoptione fit assumptio alicuius ad actum paternum, qui est fovere ; educare, possessionem dimittere, hinc est quod est ibi affectus paternus et officium ; ac per hoc aliquod vinculum ; hoc autem a legibus statutum est in solatium filiorum, quod est maximum inter cetera ipsis coniugatis. Et sic patet quomodo cognatio legalis sit vinculum.

Si autem quaeratur sufficientia harum trium cognationum, scilicet carnalis, spiritualis et legalis, dicendum quod tripliciter potest sumi : uno modo penes triplicem legem a qua est, scilicet legem naturalem, divinam et legem positivam. Quantum ad primam est cognatio carnalis, quantum ad secundam spiritualis, quantum ad tertiam legalis. Secundo modo potest sumi penes illud quod respiciunt. Tria enim sunt in nobis bona : bonum naturae, bonum gratiae et bonum fortunae ; et bonum naturae respicit cognatio carnalis, bonum gratiae cognatio spiritualis, bonum vero fortunae cognatio legalis. Tertio modo sic, ut cognatio carnalis respiciat carnem, spiritualis animam, legalis vero totum hominem. His visis, facile est obiectis respondere.

Ad rationes

Ad illud enim quod obicitur, quod filius non potest adoptare patrem, dicendum quod sicut in naturalibus pater generat filium, non e converso, ita et in legalibus patris est adoptare filium, non e converso. Nam adoptio est quaedam generatio.

Ad illud quod obicitur, quod omnes iusti sunt filii adoptivi Dei, dicendum quod sicut omnes sumus a Deo, tamen non sumus omnes consanguinei, quamvis habeamus unum patrem, pro eo quod ipse est principium commune ; sed quando ab eodem patre carnali generamur, habemus aliquod vinculum speciale : sic in proposito oportet intelligere.

Ad illud quod obicitur, quod in nobis non est nisi anima et corpus, dicendum quod non tantum in hominibus ista attenduntur, sed etiam adiuncta possunt ; et quaedam respiciunt animam magis, quaedam magis corpus, quaedam magis coniunctum, ut patet, cum dicitur : homo intelligens, albus et risibilis. Primum est ratione animae ; secundum ratione corporis ; tertium ratione coniuncti : sic in proposito potest intelligi.

Ad illud quod obicitur, quod non est vinculum perpetuum, dicendum quod duo sunt in adoptione : et est dominium et subiectio, et hoc potest amoveri per emancipationem ; et est quaedam honestatis alligatio, quae non relinquit, ex quo semel alicui inest.

PrevBack to TopNext