Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum resurrectio sit omnium simul an successive.

Tertio quaeritur, utrum resurrectio sit omnium simul an successive.

Utrum resurrectio sit omnium simul, an successive

Et quod simul, videtur : I ad Corinthios 15, 52 : "In momento, in ictu oculi" etc.

Item, ratione videtur, quia mors et incineratio debentur merito primi peccati quo peccavimus in Adam ; et omnes simul peccavimus, quia simul fuimus in Adam : ergo et in Christo simul debemus resurgere.

Item, decens est ut habitatio congruat habitatori : ergo sicut mundus peioratus est, homine facto mortali, ita debet meliorari, homine facto immortali ; sed non debet meliorari, quamdiu homo est mortalis : ergo, quamdiu homines vivunt, non debet esse resurrectio : ergo erit omnium simul.

Item, post resurrectionem consummatur gloria ; sed angeli non habent omnino gloriam consummatam ante nostram glorificationem nec similiter daemones poenam : ergo, si maior est colligatio hominum ad invicem quam ad angelos, non debet unus sine altero resurgere : et sic etc.

Contra : Resurrectio corporum sequitur resurrectionem animarum ; sed resurrectio animarum est successiva et non simul : ergo et resurrectio corporum.

Item, Christus non exspectavit nostram resurrectionem, qui est caput nostrum et qui magis fovet singula membra : ergo nec membrum exspectat resurrectionem membri, et sic etc.

Item, praemium respondet merito : ergo qui citius meruerunt citius debent remunerari : ergo meliores citius debent resurgere.

Item, maior est conformitas ex parte animarum quam corporum, propter vinculum caritatis ; sed glorificatio unius animae non exspectat glorificationem alterius : ergo etc.

Conclusio

Resurrectio corporum erit simul, non successiva

Respondeo : Dicendum quod resurrectio corporum non erit successiva, sed simul ; et huius possunt esse rationes congruentes sex.

Prima est severitas divini iudicii, quod inflixit poenam incinerationis corpori usque ad adventum secundum Filii Dei, sicut poena carentiae visionis usque ad adventum primum. Et ratio huius est, quia omnes simul fuimus in uno principio peccati.

Secunda ratio est meritum fidei, quae multum meretur in credendo nos remunerari, qui videmur similes bestiis in moriendo ; quod si illud experimento videret, non haberet meritum, quia humana ratio sibi praeberet experimentum.

Tertia ratio est unitas corporis mystici : quia enim omnes unum corpus sumus in Christo, ideo necesse est quod quantum ad aliquam gloriam resurgamus simul ; sed non quantum ad, gloriam animae, quia ibi esset maximum damnum et quasi importabile : ergo quantum ad gloriam corporis.

Quarta ratio est subsidium infirmitatis nostrae, quia Sancti, dum sua desiderant corpora, vehementius etiam desiderant salutem nostram ; unde Apostolus dicit ad Hebraeos 11, 40 : Deo pro nobis aliquid melius providente, ne. sine nobis consummarentur.

Quinta ratio est manifestatio divinae iustitiae. Quia enim omnibus debet esse notum quanta iustitia damnet malos et salvet bonos, ideo ultimam distributionem distulit usque ad novissimum ut omnes comparerent.

Sexta et ultima ratio est consummatio gloriae. Quia enim angeli adhuc sunt viatores quantum ad administrationem, quamdiu homines vivunt, et gaudium semper crescit secundum multitudinem electorum, non debuit perfecte gloria consummari in aliquo singulariter, donec consummaretur in omnibus simul.

Ad rationes

Ex his patent obiecta. Nam resurrectio corporum non attenditur secundum resurrectionem animae. Animae enim resurrectio prima respicit resurrectionem per gratiam, et haec est in via ; et ideo successive. Item, animae glorificatio substantiam importat praemii, quae si differretur, magnum damnum esset exspectanti ; non sic de corpore, quia non multum gravat exspectare corpus, dum animae tenent Deum.

Ad illud quod obicitur de resurrectione Christi, patet responsio, quia nec concurrit ibi severitas iudicii, cum non esset super eum inducta maledictio ; nec faceret ad meritum fidei, immo e contrario est in fidei adiutorium.

Ad illud quod obicitur, quod praemium respondet merito, dicendum quod verum est pro loco et tempore ; et praemium essentiale competit ut statim reddatur, sed stola secunda debet exspectari, quousque cum solemnitate et magnificentia et gloria dantis conferatur.

Ad illud quod obicitur, quod maior est unio et convenientia animarum, dicendm quod falsum est, immo minor, pro eo quod omnia corpora in uno corpore fuerunt, sed non omnes animae in una anima.

PrevBack to TopNext