Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum resurrectio sit eorumdem corporum secundum numerum.

Quarto quaeritur, utrum resurrectio sit eorumdem secundum numerum.

Ratines principales

Et quod sic, videtur. Iob 19, 26 : "In carne mea videbo Deum, Salvatorem meum, quem visurus sum ego ipse, et non alius". Constat quod non dicit alius secundum speciem, sed secundum numerum : ergo etc.

Item, Philosophus : "Si ex mortali fiat immortale, non dicimus eum aliam vitam sumere". Ergo, si non est alia vita nec aliud vivens, ergo idem : ergo etc.

Item, ratione videtur, quia identitas rei venit ab identitate principiorum substantialium ; sed idem est principium materiale et idem formale : ergo idem homo qui prius.

Item, propria forma non est nata fieri nisi in propria materia. Ergo, cum anima sit propria forma corporis quod perficit, non est nata uniri nisi illi : ergo, si unitur in resurrectione, unitur eidem. Et si hoc, cum ipsa sit eadem, totum erit idem.

Contra : "Omnis forma corrupta et iterum generata non est eadem numero, sed specie", sicut dicit Philosophus, in II De generatione. Cum ergo humanitas corrumpatur in isto in morte et iterum generetur in resurrectione, ergo alia numero. Si tu dicas quod istud tenet in corruptione, quae est in contrarium, non in morte, contra : maior est corruptio in privationem quam in contrarium, quia ad hoc quod fiat reparatio necesse est fieri resolutionem usque ad ultima et omnia rursus de novo generari : ergo etc.

Item, quamvis artifex de eadem materia iterum faciat statuam, tamen alia est statua post quam ante. Ergo pari ratione videtur quod, quamvis homo sit ex eisdem pulveribus, tamen est alius. Si dicas quod Deus potest facere plus quam natura vel artifex, verum est quod plus potest, tamen non facit nisi quod congruit et congruum est ; nec est intelligibile, quomodo aliquid corrumpatur et cedat in non-ens, et iterum fiat quod sit idem ; aut si est congruum, quare non dat istam potentiam naturae ?

Item, differentiae essentiales rem diversificant non tantum numero, sed etiam essentia ; sed mortale et immortale sunt essentiales differentiae : ergo, cum resurgens sit immortalis et ante mortalis, patet etc.

Item, prima generatio et reformatio sunt operationes diversae : ergo, si diversarum operationum diversi sunt termini secundum substantiam, aliud est corpus quod primo generatur, aliud corpus quod postmodum reformatur.

Conclusio

Resurrectio est eiusdem secundum numerum corporis

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc diversi diversa senserunt.

Quidam enim dixerunt quod triplex est diversitas secundum numerum : una, quae venit ex diversitate partis materiae et formae specificatae, sicut differt numero haec aqua et hic ignis ; quaedam, quae venit ex diversitate partis materiae, sicut iste ignis ab illo differt ; tertia, quae venit ex discontinuatione in duratione ; et haec diversitas secundum numerum ortum habet, ut dicuntur ex tempore : tempus enim durationem numerat, sicut et actionem. Prima diversitas secundum numerum est magna, secunda minor, tertia minima. Prima et secunda diversitate carebit corpus resurgens, sed tertia non carebit nec potest carere, quia propositio de praeterito non potest non esse vera. Unde sicut virgo corrupta non potest fieri virgo - quia non potest non fuisse corrupta - nec a Deo nec a natura nec hoc est intelligibile, sic corpus corruptum non potest omnimoda identitate reparari idem, quia non potest non fuisse corruptum. Tamen haec est ita modica diversitas ut non mereatur aliquid propter hoc dici diversum, quoniam idem est secundum alium duplicem modum identitatis, scilicet propter identitatem materiae et formae, quia identitas materiae et principalis formae erit in resurgentibus. Hinc est quod resurrectio est in eisdem. Quod ergo dicit Philosophus quod forma corrupta et iterum generata est alia numero, intelligit de ista diversitate.

Sed istud non videtur multum rationabile. Primum quidem, quia stultum videtur dicere quod Deus non possit omnino idem corpus reformare identitate secundum numerum. Amplius, identitas secundum numerum in substantia non venit ex accidentibus, licet per illa innotescat, nec etiam diversitas. Et iterum, quod discontinuatio in esse non inducat diversitatem in numero, videtur expresse in artificiatis, ut si arca dissolvatur et iterum ex eisdem tabulis et secundum eumdem ordinem reparetur, non dicetur alia arca numero, sed eadem ; et tamen desiit esse arca.

Et propter hoc dicunt alii aliter quod duplex est corruptio : quaedam per dissolutionem sive separationem principiorum componentium sive partium ; quaedam per corruptionem formae. In prima possibile est idem numero reparari ei qui scit ad eumdem modum et ad eadem loca reducere. In secunda, quia quod corruptum est non potest esse idem, quoniam nova est essentia formae, sicut de novo generatur, dicunt quod necessario oportet esse aliud ; et de hac intelligit Philosophus. Separatio et dissolutio corporis humani est quantum ad primum modum ; ideo reparatur idem sicut artificiatum, quia, salva anima et corpore, fit separatio unius ab alio, et post, salvis partibus materiae, fit incineratio ; et Deus sicut bonus artifex cineres colligit et unit et reformat idem corpus : et quoniam illud corpus habet eamdem perfectionem, ideo totum consummatum est idem.

Sed istud non solvit sufficienter. Certum est enim quod forma carnis humanae corrumpitur, dum generatur inde vermis et serpens ; et sicut potest corrumpi in carnem serpentis vel alterius animalis, sic resolvi potest sicut et illud animal, etiam in quatuor elementa et unumquodque elementorum corrumpi in aliud, et ita corrumpuntur formae mixti et elementi : ergo necesse est elementa alia esse numero et aliam carnem. Et ita non potest stare, ista responsio.

Et propterea notandum quod est resurrectio eiusdem numero, quia aliter non esset resurrectio. Si quaeras a me, quomodo hoc esse possit, dico, quod hoc potest esse per virtutem divinam, quamvis non possit esse per naturam ; et istud intelligere possumus sic.

Supponamus nunc quod natura aliquid agit et illud non agit ex nihilo ; et cum agat in materiam, oportet quod producat formam ; et cum materia non sit pars formae nec forma fiat pars materiae, necesse est aliquo modo formas naturales esse in materia antequam producantur ; et substantia materiae praegnans est omnibus : ergo rationes seminales omnium formarum sunt in ipsa. Sed ad illud stat resolutio a quo incipit generatio : ergo nulla forma omnino corrumpitur, sed manet in materia, sicut antequam produceretur. Et sic dicit Augustinus ; unde formas in materia ante productionem dicit esse quantum ad rationes seminales. Dicit etiam resolvi ad materiam sicut ad occultissimos sinus naturae, idem utroque nomine secundum alteram et alteram rationem intelligi volens. Quid autem haec sint, alibi melius patet, scilicet in secundo. Nunc autem hoc dixisse sufficiat, quod omnes formae, cum corrumpuntur, non omnino corrumpuntur, sed manent aliquo modo. Et huic concordat ratio et auctoritas philosophica et auctoritas beati Augustini, et quod maius est, auctoritas Sacrae Scripturae, quae est auctoritas Spiritus Sancti.

Hoc praesupposito, dicendum quod, quamvis forma ibi sit aliquo modo post corruptionem, tamen natura non potest producere ad idem esse quod habuit prius Et ratio huius est, quia agens naturale agit influendo et impertiendo aliquid sui, quo mediante perficit illud quod erat in materia ; et illud quod influitur a parte agentis fit aliquid de completo esse ipsius producti ; et ideo necesse est quod natura det aliquid novi quantum ad modum essendi substantialem, qui est esse in actu. Quamvis enim natura non det novam essentiam, dat tamen novum modum essendi, non tantum accidentalem, immo etiam substantialem, sicut esse in actu, secundum quem potest res substantialiter numerari et diversificari. Et propterea natura, cum reparat, non idem, sed novum producit ; sed Deus, qui potest ipsas rationes seminales sine immissione alicuius novi ad perfectum esse deducere, potest facere quod sit idem. Et sic facit in proposito, quia ex illis solis et per eumdem ordinem in reformatione rem constituit ex quibus erat ante. Unde, si omnia elementa convertantur in ignem, Deus ex illo igne reformat eadem elementa quae ibi erant in rationibus seminalibus et ex illis formam carnis per eumdem ordinem. Et sic patet quod Deus potest reformare idem corpus secundum numerum ; et sic potest dici ad praesens.

Ad rationes

1-2. Ad illud ergo quod obicitur primo et secundo, iam patet responsio, quia, quamvis istud sit impossibile agenti inferiori, est tamen possibile agenti superiori, scilicet ipsi Deo. Et quare istam potentiam non communicat Deus creaturae, patet, quia nulla creatura agit se ipsa, sed per aliquid sui, immittendo virtutem, sicut et color ad hoc quod immutet visum, facit speciem sui in medio : unde agit aliquid extrinsecum in intrinseco ; non sic Deus. Hoc autem dico de operatione naturali.

Ad illud quod obicitur de mortali et immortali, dicendum quod, quidquid sit de mortali, utrum sit differentia an non - quia non est praesentis considerationis, cum rationes ad utramque partem sint, quia videtur dicere defectum et imperfectionem et non habet differentiam in eodem genere condividentem et alia plura - tamen hoc absque calumnia verum est, quod mortale tripliciter accipitur : uno modo dicit naturalem aptitudinem ad moriendum ; alio modo, possibilitatem ad moriendum ; tertio modo, necessitatem. Et primo quidem modo mortale inest homini ea ratione, qua compositum ex partibus heterogeneis. Unde Hilarius : Non ex compositis est Deus, quia vita est. Si ergo homo est ex compositis heterogeneis et diversis naturis et dispositionibus, impossibile est quod vitam habeat nisi cum aptitudine ad moriendum ; et sicut talis compositio est homini naturalis, ita et mortale. Et hoc modo accipiendo mortale contra immortale, nunquam concurrunt in idem ; sic nec spirituale aut simplex et compositum. Et si aliquo modo est differentia, isto modo est non dividens animal, sed substantiam viventem, cuius una differentia est immortale, et per oppositum mortale. Secundo modo mortale inest eo modo quo est quid compositum ex partibus heterogeneis, habentibus defectibilitatem, sicut in primo homine qui habebat statum animalem ; et hoc modo dicit statum medium inter miseriam et gloriam. Tertio modo mortale inest ea ratione qua vivens est compositum ex contrariis habentibus defectibilitatem et pugnam ad invicem ; et sic inest homini lapso, et hoc modo dicit statum miseriae ; et immortale huic oppositum dicit alium statum. Et quoniam status mutari potest, unitate secundum numerum remanente, hinc est quod ex mortali secundum hunc duplicem modum fit immortale sine diversitate substantiae. Et hoc modo fit in homine glorificato, qui est mortalis primo modo, scilicet secundum naturalem aptitudinem, sed immortalis, prout dicit privationem potentiae et necessitatis.

Ad illud quod ultimo obicitur, quod diversae sunt operationes, dicendum quod diversae operationes diversos effectus inducunt quando dividuntur ex aequo ; sed quando sic est quod una ad alteram ordinatur et una est reparativa effectus alterius, si secunda egrediatur ab agente omnino patente, potest omnino idem reparari. Et sic est in proposito.

Sed obicitur : quomodo potest hoc intelligi ? Cum istae operationes sint discontinuae et esse rei sit discontinuum et unius continui duo sint ultima tantum : si ergo esse discontinuatur, ergo est aliud et aliud. Cum ergo unum numero consequatur. idem actuale, necessario videtur sequi quod sit aliud et aliud. Et iterum, quomodo potest bis incipere aliquid et esse idem ? Impossibile enim est esse et intelligere, quod aliquis currat bis eodem cursu. Et potest ad hoc responderi quod de esse rei est loqui dupliciter : aut quantum ad defluxum et durationem, aut secundum se. Si quantum ad durationem et defluxum, sic necessario oportet quod duratio sit alia et alia sicut mensura durationis. Si quantum ad ipsum esse secundum se, sic numeratur et plurificatur a principiis permanentibus ; et quoniam principia permanentia sunt eadem, quamvis defluxus durationis et inceptio sit alia et alia : hinc est quod res est una et esse rei est unum. Nec est simile de actionibus successivis, quia illae necessario numerantur, et praeteritum et futurum respiciunt partes diversas actionis sive mutationis sive durationis successivae. Non sic oportet iudicare de forma absoluta, quae corrupta potest a Deo numerari eadem, quia aliquo modo manet in ratione seminali.

PrevBack to TopNext