Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum omnia videantur simul ab omnibus.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia super illud Iob 8, 22 : "Induentur confusione", Glossa : "Viso iudice, mala omnia ante oculos mentis versantur".
Item, ratione videtur, quia insimul infligetur tota poena, ergo simul scietur et ponderabitur culpa : ergo, si magnitudo culpae pendet ab actibus et circumstantiis et earum iteratione, omnia haec manifestari debent simul.
Item, maior confusio est et dolor in memoria duorum quam unius, et omnium quam aliquorum malorum ; econtra de bonis maius gaudium : ergo, si boni habebunt perfectum gaudium, mali perfectam confusionem, patet quod omnibus simul patebunt.
Contra : "Unum solum intelligimus", sicut dicit Philosophus : ergo non plura simul ; non ergo omnia poterunt videri simul.
Conclusio
Omnes repente, vel simul omnia peccata videbunt, et probabilius simul
"Respondeo : Dicendum quod omnes repente vel simul omnia peccata videbunt, et credendum est magis quod simul. Ad quod intelligendum notandum est quod simul videre multa ut multa, hoc potest esse tripliciter. Aut ratione eius in quo videt, quia videt multa uno ; et sic in speculo aeterno est videre multa, quia per idem ibi homo videt diversa. Aut ratione sublimationis intellectus qui efficitur deiformis per gloriam ; unde videt plura sicut et Deus, licet non omnimode ; sicut angelus beatus simul cognoscit Deum in se et creaturam in Deo et in proprio genere. Aut ratione divinae virtutis hoc facientis, quae tamen non efficit gloriam ut ostendat ei exemplar aeternum, sed levat intellectum ut possit aliquid supra se, vel ad gloriam vel ad poenam."Ad rationes
Ad. illud quod obicitur, quod intelligimus unum solum, dicendum quod illud verum est per naturam ; sed iste modus intelligendi erit per virtutem divinam.
Ad illud quod obicitur, quod cognitiva in. damnatis non debet sublimari, dicendum quod illa sublimatio potius est depressio, scilicet in ostensione omnium turpitudinum. Sicut enim recogitatio multorum bonorum amplificat laetitiam, ita recogitatio multorum malorum amplificat tristitiam.
Ad illud quod obicitur, quod erit discussio, dicendum quod, etsi singillatim fiat discussio de singulis, quia non possunt omnia simul dici, tamen ad confusionem erit simul memoria de multis. Nec mirum, quia potentior et virtus cognitiva quam expressiva sive interpretativa ; intelligimus enim statim quod non possumus exprimere tempore diuturno.