Dubia
Dubia
Dub. I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo dubitatur de hoc quod dicit Augustinus: Nisi poeniteat eum veteris vitae, novam non potest inchoare. Videtur enim male dicere, quia, si hoc verum esset, tunc Poenitentia deberet praecedere Baptismum : ergo baptismus non est primum inter sacramenta ; quod est contra Magistrum et communem opinionem.
Respondeo : Dicendum quod Augustinus non loquitur de Poenitentia sacramento, sed de poenitentia-virtute tantum, cuius actus praecedit in adultis Baptismi sacramentum ; nec tamen oportet quod actus poenitentiae formatae, qui dicitur contritio, praecedat, sed sufficit quod actus informis, utpote attritio ; atteri enim poenitere est.
Dub. II
Item quaeritur de hoc quod dicit Magister quod nec parvulis sine fide aliena, qui propriam habere nequeunt, datur in Baptismo remissio. Videtur enim male dicere, quia secundum hoc, si, parentes sint infideles, tunc videtur quod parvulus damnetur ; hoc autem est inconveniens et contra Augustinum. Nam, sicut dicit Augustinus, Ad Bonifacium, esto quod parentes ducant filios suos per ignem, nihil obest parentum infidelitas. Si tu dicas, sicut dicit Augustinus, Ad Bonifacium, quod habet virtutem a fide Ecclesiae, quia adest, esto tunc quod nullus sit fidelis, videtur quod sacramentum nullam habet virtutem ; sed hoc falsum est, quia baptizatus est et nullam fictionem habuit : ergo recipit effectum Baptismi.
Respondeo : Dicendum quod ad salutem parvuli requiritur virtus passionis Christi cum fide proximi, sicut dicit Augustinus et supra ostensum fuit. Sed tamen non oportet quod sit fides offerentium, sed sufficit quod sit fides Ecclesiae quae est ; vel si haec defecerit, sufficeret meritum fidei quod fuit in Ecclesia. Sicut enim orationibus Sanctorum in via Deus reconciliatur multis peccatoribus, sic meritis Sanctorum qui sunt in patria multa remittuntur nobis, quia prius meruerunt nobis. Et hoc dicit Augustinus, Ad Bonifacium : Offeruntur parvuli ad percipiendam gratiam non tam ab eis quorum gestantur manibus, quamvis et ab ipsis, si ipsi fideles sunt, quam ab universa societate Sanctorum atque fidelium. Ab omnibus namque offerri intelliguntur, quibus placet quod offeruntur et quorum sancta atque individua caritate ad communionem Sancti Spiritus adiuvantur ; et ita offerentes possunt intelligi Sancti, non solum qui sunt in Ecclesia militante, sed etiam qui sunt in triumphante. Nihilominus tamen verum est quod sacramentum Baptismi prodest parvulis merito ftdei Ecclesiae militantis, quae, quamvis possit deficere in aliquibus personis specialiter, generaliter tamen nunquam deficit nec deficiet, iuxta illud Matthaei ultimo, 20 : Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Unde sicut species semper salvatur in aliquo individuorum, sic fides in aliquo fidelium, et hoc, divina providentia faciente. Nec unquam fuit, postquam incepit Ecclesia, quin semper esset aliquis qui Deo placeret ; sic nec unquam erit.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod tunc valere incipit etc., cum illa fictio veraci confessione recesserit a corde quia videtur secundum hoc quod confessio expellat fictionem ; sed hanc non potuit expellere Baptismus : ergo maioris virtutis est confessio sive Poenitentia quam Baptismus.
Respondeo : Dicendum quod confessio, in quantum est sacramentalis, non expellit fictionem, sed in quantum est actus voluntaritis, recedens a malo volito vel proposito ; et ita non expellit per naturam sacramenti, sed per naturam libertatis voluntatis cum sacramento Poenitehtiae ; quae voluntas si adesset in Baptismo, omnem culpam deleret : et ita ex hoc non sequitur quod. Poenitentia sit maioris virtutis.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Induunt homines Christum usque ad sacramenti perceptionem. Videtur enim male dicere, quia nullus induit Christum, in quo non sit renovatio, secundum illud Apostoli ad Ephesios 4, 24 : "Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis". Item, induitio dicit aliquem habitum : ergo, cum in ficto nullus habitus detur de novo, videtur quod nihil induat.
Respondeo : Dicendum quod induere Christum est aliquem habitum accipere, per quem homo fiat aliquo modo conformis Christo. Conformari autem Christo est dupliciter : aut exterius aut interius ; et interius dupliciter : aut per caritatem unientem et transformantem in eum qui amatur, et fidem similiter conformantem aut per aliquid gratis datum ad hoc praeparans et disponens. Dico ergo quod viri sancti, qui caritatem habent et bona opera et conversationem sanctam, et sacramentum perceperunt et Christum induerunt quantum ad. sacramenti susceptionem et conformationem in conversatione exterius et interius similiter. Sed ficte accedentes, quia exterius suscipiunt signum vel quod est signum passionis et mortis et resurrectionis, et interius characterem, qui ad gratiam disponit, Christum aliquo modo induunt, sed imperfecte, quia, quamvis non renoventur, tamen novo homini quodam modo similes fiunt. Et sic patet utrumque obiectum ; procedunt enim secundum quod induitio dicit conformitatem secundum habitum perfectum.