Divisio textus
Divisio textus
Supra egit Magister de his qui suscipiunt sacramentum tantum ; hic agit de his qui suscipiunt rem sacramenti. Et habet haec pars duas partes. In prima inquirit Magister utrum possint habere rem sine sacramento. In secunda quaerit utrum post debeant suscipere sacramentum, ibi : Solet etiam quaeri de his qui iam sanctificati.
Prima pars habet duas. In prima determinat veritatem. In secunda removet dubitationem, ibi : His autem videtur obviare quod Dominus dicit. Et primo removet dubitationem habentem ortum ex verbo Domini in Ioanne. Secundo vero ex verbo Augustini, ibi : Sed dicunt aliqui nullum adultum.
Solet etiam quaeri de bis qui iam sanctificati. Haec est secunda pars, in qua Magister determinat utrum iam habentes rem debeant suscipere sacramentum, et habet haec pars duas partes. In prima inquirit quid sacramentum in his efficiat sive conferat. In secunda vero quaerit quid in eis significet, ibi : Si quaeritur, cuius rei Baptismus ille sit sacramentum, ubi determinat quid significet.
Solet etiam quaeri, si parvulis in Baptismo datur. Haec est secunda pars principalis distinctionis, in qua Magister determinat specialiter effectum Baptismi in parvulis, utrum scilicet parvuli recipiant dona virtutum. Et habet haec pars duas partes. In prima quaerit. In secunda determinat secundum veritatem et opinionem, ibi : Videtur quod non receperint, etc.
On this page