Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum utile sit nobis rogare Sanctos.

Tertio quaeritur, utrum utile sit nobis rogare Sanctos.

Rationes principales

Et quod non, videtur : Quia iste qui convertitur ad rogandum Sanctos, aut est dignus exaudiri aut non. Si est dignus, etiam sine Sanctis exaudietur ; si non est dignus, etiam cum Sanctis non exaudietur, nec Sancti rogabunt pro ipso : ergo etc.

Item, oratio est species latriae ; sed latria est cultus soli Deo debitus : ergo oratio debet fieri soli Deo. Si dicas quod est species non tantum latriae, sed etiam duliae ; ergo, si magis debemus honorare maiores, videtur quod male facit qui instantius rogat minores ; et hoc videtur stultitia, quia maiores Sancti, ut beata Virgo, potentiores sunt in conspectu Dei.

Item, Deus est nobis misericordior et praesentior quam aliquis Sanctus ; sed stultus esset qui posset adire regem et inveniret eum benigniorem quam principem, qui, relicto rege, adiret principem : ergo etc.

Item, Sancti sunt nobis absentes ; sed stultus est qui absenti loquitur : ergo stultus est qui a Sanctis aliquid petit. Forte dices quod ipsi vident in Deo ; contra : angeli portant petitiones ; sed si lucerent in Verbo, frustra portarent : ergo etc.

Contra : Nos debemus Sanctos Dei honorare ; sed qui orat aliquem, ipsum honorat ; ergo etc.

Item, plus possunt Sancti in curia Dei quam aliqui principes in curia regis ; sed sapientiae est volentem impetrare in curia regis, deprecari principes : ergo etc.

Item, hoc facit communiter Ecclesia ; et constat quod non errat : ergo etc.

Conclusio

Deus decrevit et voluit, quod Sanctos rogaremus

Respondeo : Dicendum quod Deus decrevit et voluit quod Sanctos rogaremus, triplici ex causa, scilicet propter nostram inopiam, Sanctorum gloriam et Dei reverentiam. Propter inopiam in merendo, ut ubi nostra non suppeterent merita, patrocinentur aliena ; propter inopiam in contemplado, ut qui non possumus summam lucem aspicere in se, aspiciamus in Sanctis ; propter inopiam in amando, quia miser homo se magis sentit affici circa unum Sanctum quam etiam circa Deum. Ideo compassus nostrae inopiae, voluit nos rogare Sanctos. Ac per hoc patet primum, quia ille qui ante erat indignus rogat Sanctos, ut eorum patrocinio efficiatur dignus.

Secunda causa est Sanctorum gloria, quia Deus vult Sanctos suos glorificare, vult per eos miracula facere in corporibus et salutem in animabus, ut ipsos laudemus ; et hoc non tantum per supremos Sanctos, sed etiam infimos ; unde sicut aliquis sanatur corporaliter invocando Linum et non invocando Petrum, alius e converso : sic et spiritualiter. Et sic patet secundum, quia Deus vult honorem duliae omnibus Sanctis dari.

Tertia causa est Dei reverentia, ut peccator, qui Deum offendit, quasi non audeat Deum in propria persona adire, sed amicorum patrocinium implorare. Et sic patet tertium obiectum, quia bonum est aliquando a Deo resilire ob reverentiam.

Ad illud autem quod obicitur, quod sunt absentes, dicendum, secundum Magistrum, quod revelantur a Verbo eatenus qua expedit saluti nostrae.

Et quod dicitur de angelis, quod offerunt Deo petitiones nostras, hoc dicitur quia ipsum consulunt super petitionibus nostris, ut sciant qualiter erga nos debeant ministrare. Si autem quaeratur, qualiter quis invocet beatum Petrum, cum sit mortuus, dicendum quod invocatur spiritus Petri ; et quoniam spiritus habet esse gloriosum et perfectum : ideo, ne videamur eius gloriam diminuere, synecdochica locutione quod est totius attribuimus parti, vel locutionem, quam dirigimus ad animam, attribuimus toti. Et sic patet illud.

PrevBack to TopNext