Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum in omni opere Domini sit misericordia et veritas, secundum quod proprie accipiuntur, an aliquando separentur.
Tertio, dato quod in omni opere Domini sit misericordia et veritas, secundum quod dicuntur largissime, quaeritur, utrum secundum quod proprie accipiuntur, an aliquando separentur.
Rationes principales
Et quod non, videtur. Super illud Psalmi [100, 1] : "Misericordiam et iudicium", Glossa : "In primo adventu misericordia in secundo iustitia". Sed primus adventus est ad iustificandum : ergo non concurrit ibi nisi misericordia.
Item, nos petimus quod Deus non retribuat nobis peccatoribus secundum merita : ita orat Ecclesia ; sed iustitia retribuit secundum merita : ergo in iustificatione impii non est iustitia, alioquin, si ibi iustitiam petimus, ergo non iustificari.
Item, iustificatio est viri peccatoris, qui non est dignus pane : ergo, si nihil apud Deum meruit, et iustitia, de qua loquimur, merita respicit ; ergo non est ibi iustitia.
Item, iustificatio fit per gratiam ; sed si gratia ex meritis, iam non est gratia : ergo aut non est ibi iustitia, aut non est ibi gratia. Sed est gratia : non ergo iustitia.
Contra : Universae viae Domini misericordia et veritas. Ergo, si iustificatio est via Domini, ergo est ibi misericordia et iustitia.
Item, in Psalmo [144, 17] : Iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus etc. ; et alibi [144, 9] : Miserationes eius super omnia opera eius. Ergo in omni opere concurrunt misericordia et iustitia.
Conclusio
In opere iustificationis est misericordia et iustitia, non tamen secundum idem
Respondeo : Dicendum quod in opere iustificationis est misericordia et veritas, non tamen secundum idem. Et hoc patet sic : quia impius ex peccato offendit Deum et dignus est poena aeterna, et ita est ibi offensa et reatus ad poenam ; et misericordia est in remittendo offensam et reatum ad poenam aeternam, sed iustitia est in obligando ad temporalem poenam tantum ; etsi Baptismus liberet a poena aeterna et satisfactoria, non tamen ab omni poena, immo poenalitates remanent in corpore et anima.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod in primo adventu est misericordia, dicendum quod hoc non est dictum praecise, sed appropriate, quia, etsi utrobique sit misericordia et iustitia, hic tamen magis relucet misericordia, ibi magis iustitia.
Ad illud quod obicitur, quod petimus quod non retribuat secundum merita, dicendum quod non petimus quod nullo modo secundum merita retribuat, quia debemus velle puniri, sed quod non omnino secundum merita tribuat.