Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum Deus possit aliquem pure remunerare ex iustitia vel pure ex misericordia.

Quarto quaeritur, utrum possit Deus aliquem pure remunerare ex iustitia vel pure ex misericordia, ita quod ista duo separentur.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Quia Hugo de Sancto Victore dicit quod, si Deus totam poenam relaxaret, non propter hoc esset iniustus. Ergo, si misericordia velit relaxare poenam, et iustitia non repugnat, patet etc.

Item, ratione videtur, quia Deus est summe iustus et summe misericors ; sed albius est quod est nigro impermixtius ; ergo cum misericordia temperet iustitiam, et iustitia misericordiam, istud est summae misericordiae quod nihil habet de iustitia et e converso. Ergo, si Deus summus est in utroque, potest facere opus de iustitia, in quo non sit misericordia.

Item, tantae culpae debetur tanta poena, quaeritur igitur, utrum Deus possit tantam infligere. Si non, ergo non est omnipotens ; si potest, et hoc erat purae iustitiae, ergo potest facere opus purae iustitiae ; similiter concluditur quod opus purae misericordiae.

Item, homo potest punire hominem tantum quantum meruit, potest etiam totum remittere. Ergo, si Deus est iustior et misericordior homine, multo fortius Deus potest hoc facere.

Contra : II ad Timotheum 2, 13 : "Iustus est et negare se ipsum non potest". Si ergo non potest facere contra se nec se negare, non potest facere quin puniat ; et sic etc.

Item, proprium est Dei misereri ; sed proprium non potest relinquere illud cuius est proprium : ergo impossibile est quod aliquem remuneret quin misericorditer faciat.

Item, culpa est totam culpam prosequi, et culpa est malum relinquere impunitum. Ergo sicut Deus non potest mentiri, quia malum est, sine culpa, sic nec omnino iuste punire nec omnino misericorditer parcere.

Item, sicut Deus creat in quantum unus, verus et bonus, ita regit et remunerat in quantum misericors et iustus ; sed impossibile est Deum facere effectum qui non habeat modum, speciem et ordinem, quae respondent unitati, veritati et bonitati : ergo impossibile est quod retribuat quin in effectu illo aliquid retribuat iustitiae, aliquid misericordiae.

Conclusio

In omni Dei retributione misericorda et iustitia sic coniunctae sunt, ut impossibile sit, eas ab invicem separari

Respondeo : Dicendum quod in omni retributione Domini sic sunt coniunctae misericordia et iustitia, quod impossibile est separari eas ab invicem. Et ratio huius est, quia sicut in nobis quaedam sunt virtutes quarum perfectio attenditur per accessum ad extremum, ut puta caritas ; quaedam per accessum ad medium, ut iustitia et misericordia ; unde non dicitur summe iustus per excessum severitatis, nec summe misericors propter omnimodam reinissionem culpae ; sed quia tantum miseretur quantum est conveniens similiter et tantum punit. Et ratio huius est, quia iustitia et misericordia maxime dicuntur respectu actuum et meritorum nostrorum.

Ad rationes

Ad illud quod dicit Hugo, quod potest totam poenam remittere, dicendum quod verum est de potentia simpliciter, sed non est verum de potentia ordinata ad merita. Vel intelligitur de poena subsequente, non de poena concomitante culpam, quia, ut dicitur in I Confessionum, impossibile est esse dedecus peccati sine decore iustitiae.

Ad illud quod obicitur, quod est summe iustus, dicendum est quod non dicitur summe iustus per recessum a misericordia ad severitatem, sed per recessum ab iniustitia.

Ad illud quod quaeritur, utrum possit isti tantam poenam infligere, dico quod non potest, et hoc, quia misericordia repugnat et non potest suam. misericordiam negare, hoc enim est non-posse ; unde sicut non posse esse nimis rigidum non sonat in defectum, sed in nobilitatem, sic in proposito intelligendum. Posset etiam dici quod ratione offensae, quae est in Deum infinitum, poena non possit sufficiens taxari nec peccator esset capax ; unde defectus est ex parte naturae suscipientis, non naturae infligentis.

Ad illud quod obicitur, quod homo potest parcere totum, dicendum quod est homo ad quem spectat misereri, ut est ille qui recepit iniuriam, et iste non potest omnino punire quin excedat ; et homo ad quem spectat punire, ut est iudex, et iste non potest omnino dimittere quin excedat. Et quoniam Deus gerit istam duplicem personam, scilicet eius qui offenditur et eius qui iudicat, cum non possit excedere, facit utrumque.

PrevBack to TopNext