Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Baptismus flaminis sine Baptismo fluminis sufficiat ad salutem.
Circa primum sic proceditur et quaeritur utrum Baptismus flaminis sine Baptismo fluminis sufficiat ad salutem.
Rationes principales
Et quod non, videtur : Primo auctoritate Domini, Ioannis 3, 5 : "Nisi quis renatus fuerit" etc. ; sed nullus sic renascitur nisi baptizetur Baptismo aquae : ergo nullus intrat in regnum caelorum sine Baptismo aquae : ergo Baptismus flaminis sive Spiritus non sufficit.
Item, hoc ipsum probatur exemplo, quia Actuum decimo dicitur quod Cornelius et qui cum eo erant prius receperunt Spiritum Sanctum et postmodum baptizati sunt Baptismo aquae. Ergo videtur quod baptizati Baptismo flaminis tenentur ad Baptismum aquae : ergo sine hoc non est salus.
Item, si aliquis posset salvari sine Baptismo aquae, maxime videtur de parvulo, cui citius debet ex misericordia Dei subveniri ; sed parvulus, qui non est renatus aqua, damnatur, sicut dicit Augustinus, in libro De fide ad Petrum, et habetur in littera : "Firmissime tene", etc. : ergo nullus alius sine aquae Baptismo, quantumcumque aliter baptizatus sit, salvari potest.
Item, si aliter quam per Baptismum aquae potst quis salvari, ergo Baptismus aquae non est sacramentum necessitatis : ergo non peccant qui nolunt baptizari ; sed hoc st manifeste falsum : ergo sine Baptismo aquae non est salus : ergo nullus alius sufficit sine hoc.
Contra : Ioannis 11, 26 : "Omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternam" ; sed iusti credunt et fideles sunt, antequam baptizentur : ergo, si moriuntur in tali fide, non moriuntur in aeternum.
Item, Ambrosius dicit, et habetur in littera : "Ille quem regeneraturus eram, gratiam, quam poposcit, non amisit". Ergo me qui mortuus erat non regeneratus, erat salvus sine Baptismo aquae : ergo baptismus poenitentiae sine isto dat salutem.
Item, gratia gratum faciens est dispositio sufficiens ad salutem ; dispositio autem ad gratiam est toto corde ad Deum redire et ab errore recedere, et hoc totum potest esse per Dei gratiam sine Baptismo fluminis : ergo aliquis solo Spiritus Sancti Baptismate salvari potest.
Item, "propter quod unumquodque, et illud magis" ; sed Baptismus fluminis sive aquae non sanctificat nisi per Spiritum : ergo Spiritus magis sanctificat et facit dignum vita aeterna. Si ergo aliquis habeat Baptismum flaminis, habet sanctificationem ; et qui hoc habet, habet quod sufficit ad salutem : ergo etc. Si tu dicas quod nemo potest habere. Baptismum flaminis, nisi prius baptizetur Baptismo aquae, ostenditur esse falsum : primo, quia Deus nullum obligat ad impossibile ; et iterum, nulli se negat requirenti ipsum. Si ergo aliquis, qui non potest baptizari, ad Deum convertitur, Deus convertitur ad ipsum ; sed hoc non. est nisi per collationem Spiritus Sancti, et hoc est baptizari Baptismo flaminis : ergo ille potest haberi sine alio.
Conclusio
Baptismi fluminis et flaminis sunt necessarii, ille tantum necessitate praecepti; sed praepediente impossibilitate, sufficit baptismus flaminis
Respondeo : Dicendum quod Baptismus flaminis et Baptismus fluminis uterque est necessarius ad salutem. Sed primus est necessarius, non quia sit in praecepto, sed quia sine illo nullus liberatur a peccato. Et quoniam omnes peccatores nascimur, et nullus salvari potest nisi liberetur a peccato, ideo,nullus sine Baptismo flaminis, neque parvus neque magnus, potest salvari. Baptismus autem fluminis sive aquae est necessarius, quia Deus instituit et quia instituit sub praecepto ; et quoniam quae praecepta sunt sunt necessaria ad salutem, ideo talis Baptismus est ad salutem necessarius. Sed quoniam Deus neminem obligat ad impossibile ex suo praecepto , ut dicit Hieronymus ; et iterum, quod quis non potest facere, si velit facere, reputatur ei pro facto, sicut dicit Glossa super illud Psalmi [57, 2] : "Etenim in corde iniquitates operamini" etc. : Quod non potes facere et vis, Deus factum reputat : ideo Baptismus aquae non sic est necessarius quin, si adsit voluntas et desit possibilitas, non salvetur aliquis sine ipso. Concedendum est ergo quod Baptismus flaminis sine Baptismo fluminis sufficit, dum tamen homo habeat voluntatem et praepediatur ut ante mortem non recipiat, praepediente necessitate, sicut ostendunt rationes ultimae. Concedendum est nihilominus quod qullus sine hoc potest salvari, si possit et negligat baptizari. Et hoc est quod dicit Augustinus quod potest quis salvari, non percepto sacramento Baptismi. sed non potest, sacramento contempto. tunc autem contemnit, cum baptizari potest et locus et tem pus se offert et negligit ; et tunc etiam privatur Baptismo flaminis, quia a gratia cadit.
Ad rationes
1-2. Ad illud ergo quod obicitur de Domini mandato et ad illud de Cornelio, iam patet responsio, quia utrumque intelligitur in eo qui facultatem habet et non praepeditur necessitate. Nam Cornelius locum et tempus habebat, et Domini mandatum affirmativum eum qui poterat obligabat.
Ad illud quod obicitur de parvulo, quod tunc maxime parvulus non baptizatus poterit salvari, dicendum quod parvulus, si haberet Baptismum flaminis sine Baptismo aquae, nunquam damnaretur. Quod ergo damnatur, hoc est quia privatus Baptismo aquae caret gratia Spiritus Sancti, quia aliter ad gratiam non potest disponi, quantum est de iure communi, nisi Deus faciat de privilegio speciali, sicut in sanctificatis in utero. Sed adultus, de sententia communi, potest per fidem et dolorem de peccatis ad gratiam disponi, secundum illud Ezechielis. [33, 12] : Quacumque hora ingemuerit peccator, vita vivet etc. Unde non est simile, quia unicuique plus valet fides sua quam aliena ; et ita adulto voluntas sua quam parvulo voluntas aliena. Nec damnatur parvulus propter transgressionem praecepti, sed propter culpam originalis, quae remanet non deleta.