Quaestio 3
Quaestio 3
De extensione illius ignis.
Rationes principales
Super illud II ad Thessalonicenses 1, 8 : "In flamma ignis dantis vindictam", Glossa : "Praecedet ignis in mundo, qui tantum ascendet, quantum aqua in diluvio".
Item, Beda super illud II Petri 3, 8 : Unus dies etc., Glossa : Tantum ascendet ille ignis, quantum aqua altior super omnes montes.
Item, ratione videtur, quia purgatio illa est propter peccatum, ergo debet se solum extendere ad habitationem peccantium ; sed hic est aer caliginosus, qui constat quod non est super omnes montes plus quam quindecim cubitis : ergo etc.
Item, ille ignis non extendet se secundum totam virtutem, sed secundum divinum imperium ; sed divirium imperium noluit quod ultra procederent aquae quam quindecim cubitis super montes : ergo similiter videtur de igne ; aut si non, quare non ?
Contra: Videtur quod ultra usque ad caelos, quia dicitur II Petri ultimo, 12: Caeli ardentes solventur. Ergo, si solventur illo igne, videtur quod ascendet usque ad caelum.
Conclusio
Respondeo : Dicendum quod ille ignis ascendet tantum, quantum durant corpora consumptibilia et passibilia ; et quia corpora caelestia non sunt receptibilia alienae impressionis, dico quod quantum durat spatium continens elementa, ascendet flamma et ulterius non procedet ; unde dico quod non ascendet usque ad sidera, plus tamen ascendet quam aqua diluvii.
Ad rationes
1-4. Ad obiecta vero dicendum quod duplex est purgatio : una quae fit a foeditate peccati, alia vero a vetustate corruptionis. Dico ergo quod foeditas culpae se extendit per aerem caliginosum, non quod in ipso aere sit peccatum, sed quaedam foeditas contrahitur in loco ex peccato, et etiam fumo sacrificiorum idolorum quodam modo est aer infectus ; et quantum ad istam purgationem tantum ascendet, quantum aqua diluvii. Alia purgatio est a vetustate corruptionis sive naturae corruptae, et haec est in ceteris elementis quae debent esse incorruptibilia post resurrectionem ; et quantum ad hanc ascendet usque ad ultimum sphaerae ignis. Et secundum has duas rationes solvuntur obiectiones factae de purgatione.
Ad illud quod obicitur de innovatione, dicendum quod duplex est innovatio : uno modo per abiectionem, alio modo per additionem et meliorationem. Primo modo est in corporibus elementaribus, in quibus purgabuntur qualitates corporales ; secundo modo in corporibus caelestibus, quibus augebitur lumen. Prima innovatio est per operationem ignis, quae abicit et purgat ; secunda sine.
Ad illud vero quod dicit beatus Petrus, quod caeli ardentes solventur, dicendum quod hoc non est intelligendum de illis caelis qui sunt incorruptibiles et non corrumpentur, sed intelligendum de caelo aereo et igneo, et haec vocat Scriptura caelos, secundum illud Matthaei 13, 4 : "Volucres caeli comederunt illud". Similiter, si inveniatur quod stellae cadent de caelo ; intelligitur de caelo areo ; et tellae vocantur ibi a simili, quia habent similitudinem stellarum et secundum vulgarem opinionem dicuntur stellae cadere, quoniam a superius descendunt ; et Scriptura conformat se modo communi loquendi tunc autem maxime fiet talis impressio, quia ignea qualitas abundabit ; et hoc faciet Dominus ad terrorem peccatorum.