Quaestio 4
Quaestio 4
De ordine huius ignis ad ea quae fient in iudicio.
Quarto quaeritur de ordine istius ignis ad ea quae fient in iudicio, et quaeritur, utrum ille ignis praecedat iudicium aut sequatur.
Item, Isaiae ultimo, 15 : "Dominus in igne veniet" ; sed adventus est ante iudicium : ergo et ignis ante iudicium praecedet.
Item, ratione videtur, quia ille ignis purgabit electos, sicut dicitur in Malachiae 3, 3 : Ipse sedebit conflans et emundans argentum ; sed in iudicio necesse est , quod omnes electi praesententur iudici purgati et emundati : ergo etc.
Contra : Augustinus, De civitate Dei, XX, in fine, posuit ordinem illorum quae erunt in iudicio, et dicit quod "conflagratio erit post iudicium".
Item, Augustinus dicit : "Iudicatis impiis et in aeternum ignem missis, figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione peribit".
Conclusio
Alius ignis, sive alius effectus eiusdem, praecedet iudicium et purgabit electos, alius vero sequitur et purgabit mundum et tandem cruciabit damnatos
Respondeo : Ad hoc respondere voluerunt quidam distinguendo iudicium, dicentes quod est iudicium definitionis, et illud praecedet ignem, quia ante dabitur sententia contra malos quam veniat ignis ; et est iudicium exsecutionis, et istud sequitur ignem, quia reprobi illo igne involventur et ad infernum deducentur. Sed haec responsio non potest stare, quia Augustinus dicit quod iudicatis impiis et in aeternum ignem missis, figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione peribit.
Alii respondent distinguendo duplicem effectum huius ignis, scilicet purgare et innovare : ratione purgationis praecedit, ratione innovationis sequitur. Et secundum hoc solvunt rationes ad partes oppositas. Sed nec istud videtur stare posse, quia ignis purgando innovat unde effectus isti sunt coniuncti et indivisi ; et ideo, si natura se habeant secundum ordinem, tamen tempore sunt simul.
Et ideo potest dici, sicut dicit Glossa super illud Malachiae 3, 3 : Purgabit filios Levi : Duos ignes legimus futuros : unum, qui purgabit electos et praecedet iudicium, alterum, qui reprobos cruciabit. Secundum hanc Glossam dicendum quod, sive dicantur duo ignes quantum ad substantiam sive duo ratione duorum effectuum, dicendus est futurus ignis in iudicio ad electorum purgationem, quia debet uniuscuiusque opus probari et purgari in igne, ut totaliter sistantur mundati in conspectu Dei ; et hic praecedet faciem iudicis et purgando amicos, inflammabit in circuitu inimicos. Est etiam ignis futurus ad purgationem mundi et eius innovationem ; et iste, ut dicit, sequetur iudici um et exuret faciem mundi et purgabit et demum reprobos cruciabit. Concedendae igitur sunt rationes probantes quod aliquis ignis praecedet iudicium.