Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum elementa innovabuntur.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : I ad Corinthios 7, 31 : "Praeterit figura huius mundi" ; aut igitur in nihil aut in melius aut in peius. In nihil non, quia Deus nihil permittit omnino perire : non in peius, quia, si homo melioratur, et mundus. Ergo in melius ; sed quod senescit et in melius mutatur, innovatur, ergo mundus iste ; sed elementa sunt partes mundi : ergo etc.
Item, Augustinus, De ecclesiasticis dogmatibus : "Elementa non dicimus abolenda, sed in melius commutanda".
Item, ratione videtur, quia aut innovabuntur omnia aut nulla aut quaedam. Si omnia, habeo propositum ; si nulla, ergo erunt in continua transmutatione et impuritate quam contraxerunt ; sed hoc est inconveniens, cum sint propter hominem incorruptibilem et omnino mundum. Si quaedam sic et quaedam non, ergo solvitur harmonia elementorum : ergo et pulcritudo et decor universi.
Item, ignis est completissimum elementorum ; unde et species elementorum dicitur. Quaero igitur aut ignis innovabitur aut non. Si non innovatur, sed consumitur, ergo perit nobilitas et decor elementorum. Si innovatur, ergo, cum alia elementa magis sint accedentia ad vetustatem, videtur quod omnia debeant innovari.
Sed contra : Matthaei 24, 35 : "Caelum et terra transibunt". Si ergo terra est stabilissimum inter elementa, et ipsa non innovatur, sed transit, nec alia innovabuntur. Si dicas quod non transit quantum ad substantiam, sed quantum ad figuram, sicut dicitur I ad Corinthios 7, 31 : "Praeterit figura huius mundi" ; tunc ergo, cum figura respiciat quantitatem et dispositionem partium, non qualitatem, videtur ergo quod alterius figurae erit universum. Cum ergo modo sit circulare, tunc erit non circulare ; sed hoc est inconveniens : ergo etc.
Item, super II Petri ultimum, 10, dicit Glossa: "Elementa quatuor quibus mundus consistit, ille maximus ignis absumet, nec cuncta in tantum consumet ut non sint, sed duo ex toto consumet, duo vero in meliorem restituet faciem".
Item, ratione videtur, quia, si elementa innovabuntur, aut ergo quantum ad substantiam, aut quantum ad qualitatem. Non quantum ad substantiam, quia substantia erit eadem, non recipiens magis et minus ; non quantum ad qualitates, quia accidentia sunt inalterabilia : ergo nullo modo. Si dicas quod quantum ad qualitates erit innovatio, quia qualitates istae transibunt, contra : forma substantialis in materia est causa immediata ipsarum qualitatum elementarium : ergo si posita causa immediata, necessario ponitur effectus ; sed remanebit forma substantialis in materia : ergo et qualitates.
Conclusio
Elementorum et substantia et qualitates remanebunt; sed qualitates quoad substantiam remanentes innovabuntur quoad rationem corruptionis
Respondeo : Dicendum quod ubi est innovatio, substantia remanet eadem, sed sub aliis proprietatibus ; ideo dicendum quod omnia elementa secundum substantiam remanebunt, sed quantum ad qualitates innovabuntur. Sed circa ipsas qualitates duplex est opinio.
Quidam enim dicunt quod tria sunt genera qualitatum in elementis : quaedam, secundum quas ordinantur in mundo, ut gravitas et levitas ; et istae remanebunt, quia remanebunt in mundo ordo et situs elementorum. Quaedam sunt qualitates, secundum quas est receptio influentiae luminis sine omni corruptione, ut perspicuitas et transparentia ; et istae similiter remanebunt, sicut influentia luminis. Quaedam autem sunt secundum quas ordinantur ad gendum et patiendum, et ita per consequens ad transmutationem et corruptionem ; et secundum has non remanebunt. Sed inter has quaedam sunt activae, ut caliditas et frigiditas ; quaedem passivae, ut humiditas et siccitas. Et quae sunt activae, sunt illae quae excitant et faciunt transmutationem : et istae tollentur ab elementis, et non redibunt in nihil, sed cadent in regionem damnatorum, sicut vult Basilius super illud : Vox Domini intercidentis flammam ignis. Dicit enim quod calor cedat in partem damnatorum, sed lux in regionem salvandorum ; similiter et in aqua frigiditas ad affligendum ; siccum vero et humidum non tollentur, sed terminabuntur. Et ideo dicunt quod Beda dicit quod duo totaliter absumentur propter coniunctionem quae erat ex duplici qualitate, non quantum ad integritatem substantiae, sed quantum ad. totalitatem duplicis qualitatis ratione activae. Sed quia Augustinus dicit, XX De civitate Dei, quod "omnium elementorum qualitates ardendo penitus interibunt" et siccitas et humiditas sunt qualitates corruptibiles, non videtur maior ratio de caliditate et frigiditate quam de aliis duabus.
Ideo dicunt alii aliter, quod omnes res, quantum est de se, appetunt esse perpetuum et divinum ; sed quaedam formae sunt quae appetunt continuare esse per multiplicationem sui in altero, ut puta sunt formae activae accidentales et substantiales ; quaedam autem appetunt continuare esse suum per continuam adhaerentiam cum materia, ut sunt formae et qualitates passivae. Quoniam igitur post iudicium auferetur ab elementis omnis ratio multiplicandi se et dabitur virtus continuandi se in se, quia erunt incorruptibilia, hinc est quod elementa quae habent qualitates activas dicuntur totaliter absumi, quia omnino auferetur ab eis ratio agendi et se multiplicandi ; alia vero duo dicuntur in meliorem faciem restituenda, quia appetitus continuandi in se esse, qui modo est in eis secundum esse imperfectum, complebitur et perficietur. Manebunt ergo qualitates omnium elementorum quantum ad substantiam, sed quantum ad rationem corruptionis innovabuntur ; similiter et formae substantiales. Et haec opinio est probabilior.
Et patent obiecta praeter primum, quod dicit quod figura non transit. Dico enim quod figura dicitur tripliciter : uno modo dispositio ex clausione linearum ; et haec praeterit quantum ad terram, quia non omnino est orbicularis. Secundo modo dicitur figura exterior rei facies sive pulcritudo ; et haec transibit, sicut dicitur in Glossa : non substantia, sed pulcritudo. Tertio, modo figura dicitur fictio vel fragilitas, a fingo, fingis, ut vasa figuli ; et sic etiam pertransibit. Et sic patet quod non transibit substantia, sed dispositio partium quoad terram et pulcritudo et fragilitas.