Quaestio 3
Quaestio 3
In quo subiecto sit beatitudo.
Tertio quaeritur de beatitudinis subiecto ; et quaeritur, utrum homo sit subiectum beatitudinis secundum animam an totum coniunctum.
Rationes principales
Et quod totum coniunctum, videtur : Augustinus, XIX De civitate Dei: "Summum bonum, a quo homo beatus efficitur, ex utriusque rei bonis constat, animae scilicet et corporis".
Item, De spiritu et anima, dicit quod Deus factus est homo, ut totum hominem beatificaret, exterius per humanitatem, interius per Divinitatem.
Item, Anselmus, definiens beatitudinem, dicit quod est sufficientia omnium bonorum ; et bona illa dividit in bona animae et corporis.
Item, ratione videtur, quia praemium respondet merito ; sed meritum est totius coniuncti, quia anima exuta non meretur : ergo beatitudo sive praemium.
Item, beatitudo opponitur miseriae ; sed miseria est non tantum de animae, sed etiam est totius coniuncti, maxime. ratione corporis : ergo etc.
Item, si beatitudo omnino respiceret animam ut subiectum, ergo non necesse esset corpus resurgere ; sed necesse est resurgere : ergo etc.
Contra : Super illud Psalmi [32, 12] : "Beata gens, cuius Dominus Deus" etc., Glossa : "Beatitudo hominis tantum in animo est, quia animus hominis tantum capax est, valens frui illa".
Item, ratione videtur, quia beatitudo consistit in Deo, quia ipse est finis ultimus, in quo standum est ; sed solus spiritus ad Deum videndum et amandum convertitur : ergo beatitudo est in solo spiritu.
Item, beatitudo gloriae respondet gratiae ; sed gratia, cum sit qualitas spiritualis, est in homine ratione solius animae : ergo et beatitudo, quia, quantum se extendit dispositio ad formam, tantum se extendit forma.
Item, si aliqua passio inest aliquibus subiectis, inest secundum aliquod commune ; sed beatitudo inest angelo et homini : ergo inest secundum aliquod commune angelo et homini. Sed non est aliquod commune angelo et homini nisi spiritus et potentiae spirituales : ergo beatitudo est tantum in potentia spirituali.
Item, si aliqua duo communicant in aliqua natura et non possunt convenire in eo quod superadditum est naturae, illud superadditum non inest secundum naturam in qua communicant ; sed homo communicat cum brutis in corpore et in potentiis sentiendi et non potest communicare in beatitudine : ergo non inest secundum corpus.
Conclusio
Beatitudo est in sola anima ut in subiecto primo per inhaerentiam, in corpore vero propter coniunctionem per quandam redundantiam
Respondeo : Ad hoc dixerunt aliqui quod beatitudo dicitur dupliciter : proprie et communiter. Proprie est gaudium de participatione Dei perfecta per cognitionem et amorem ; communiter vero dicitur omnis remuneratio excludens omnem miseriam. Primo modo comprehendit praemium substantiale tantum, secundo modo accidentale ; primo modo est tantum in anima, secundo modo est in anima et corpore et toto coniuncto. Et per hoc solvunt rationes ad partes oppositas.
Sed ista solutio non videtur conveniens, quoniam, sicut dicit Augustinus, beate vivere est bonis veris certisque gaudere ; sed gaudium et dolor, sicut dicit, XIV De Trinitate, est ipsius animae : ergo et gaudium beatitudinis est in anima sicut in subiecto, sive sit de bono increato, quod est Deus, sive de bonis corporis.
Et ideo dicunt alii aliter, quod gaudium etiam accidentale et beatitudo accidentalis est in anima sicut in subiecto, sed huius gaudii materia est in corpore, quia gaudet anima de bonis corporis ; et ideo beatitudo non est in corpore sicut in subiecto, sed sicut in materia et obiecto, non principali tamen. Sed istud non sufficit dicere, quia similiter materia gaudii est in omnibus creaturis remanentibus post iudicium : ergo non magis diceretur secundum hoc, corpus nostrum beatificari quam aliae creaturae ; quod non est conveniens dicere. Si tu dicas quod magis, propter hoc quod habet conditiones nobiliores, hoc non valet, quia similiter corpus solis easdem conditiones quas corpus nostrum habebit.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod ex utriusque bonis constat beatitudo, dicendum quod Augustinus dicit illud secundum opinionem Tullii.
Ad illud quod obicitur, ut totum hominem beatificaret, dicendum quod ibi est quaedam congruentia, quia etiam, etsi non esset incarnatus, homo esset beatus, dum tamen esset redemptus et ad visionem Dei perductus.
Ad illud quod dicit Anselmus, dicendum quod bene continet bona corporis ; sed beatitudo non dicitur esse illa bona, sed gaudium de illis bonis.
Ad illud quod obicitur de merito, dicendum quod anima non potest mereri extra corpus, non propter defectum virtutis, sed propter defectum status et temporis merendi.
Ad illud quod obicitur, quod miseria est ex parte corporis, dicendum quod miseria subiective et proprie est in natura rationali ; sed materialiter potest esse ratione corporis, sicut dicit Augustinus, VIII De civitate Dei.
Ad aliud patet responsio, quod corpus necesse est resurgere, ut fiat beatum per quamdam comparticipationem et redundantiam. Et est simile in gratia, quia, si gratia existens in anima secundum potentiam rationalem, redundat in sensibilem, quando abundans est, et ipsam tranquillat, et quando delectatio magna est, similiter, sicut dicitur in Psalmo [41, 3] : Sitivit in te anima mea ; cum in gloria sit perfecta abundantia et delectatio, non est mirum si redundat in corpus ; et hoc nemo dubitat nisi inexpertus.