Quaestio 4
Quaestio 4
Secundum quid beatitudo insit in anima.
Quarto quaeritur, secundum quid insit beatitudo, utrum sit in anima primo secundum substantiam an secundum potentiam.
Rationes principales
Et quod secundum substantiam, videtur : Quia beatitudo est vita ; unde Augustinus vult quod esse beatum est vivere in Deo et Deo ; sed prius naturaliter vivit anima quam potentiae : ergo prius vivificatur a Deo.
Item, beatitudo in anima est una, sed potentiae sunt plures ; sed, multiplicato subiecto primo, necesse est multiplicari perfectionem : ergo etc.
Item, Deus est intimus ipsi animae : ergo, cum beatitudo sit in anima per influentiam a Deo, illa influentia procedit ab intimo ; sed substantia rei creatae interior est quam potentia : ergo beatitudo prius influitur in substantiam.
Contra : Beatitudo inest animae secundum quod capax est Dei et particeps esse potest ; sed capax est secundum imaginem, et imago secundum mentem et mens est oculus et potentia animae : ergo beatitudo inest primo animae secundum potentiam.
Item, beatitudo inest animae secundum modum specialem unionis Dei et animae ; sed modus specialis non est nisi per cognitionem perfectam et amorem, et hic est per potentias : ergo etc.
Conclusio
Beatitudo est in anima primo secundum potentiam, et quidem una in pluribus potentiis
Respondeo : Dicendum quod opinio quorumdam est, sicut de gratia, ita de gloria, quod sicut differt gratia et virtus, ita et beatitudo et dos. Et. sicut gratia respicit animae substantiam, et ideo est una ; virtus vero potentiam, et ideo plures : sic et gloria, quae animae substantiam respicit, ideo est una ; sed dotes potentias, ideo plures. Et exemplum naturale est in anima humana perficiente corpus, quae in quantum vivificans respicit complexionem, quae est una in toto corpore ; in quantum motor respicit organa diversa. Sed credo hic esse magis appropriationem quam proprietatem et veritatem. Corpus enim nunquam dispositum est ad vitam, qualemcumque habeat complexionem, nisi etiam habeat organizationem ; unde nec influentia vitae nec motus est ab anima in corpus nisi naturaliter praeexistat dispositio organizationis. Similiter credo in gratia et gloria, quod anima non est capax gratiae nec gloriae nisi per mentem. Unde credo quod tam gratia quam gloria primo est in potentia. Sed esse aliquid in potentia, hoc est dupliciter : aut secundum dispositionem et habilitationem eius ad actum proprium, quia sic potentiae distinguuntur ; et quod sic est in potentia multiplicatur et est in potentia secundum rationem potentiae. Aliquid vero est in potentia secundum conformationem ipsius ad aliquod unum et unionem ad illud ; et quod sic est in potentia non multiplicatur in potentiis, immo esse in potentia dicitur secundum quod habet rationem substantiae ; et sic gratia et gloria, quarum unaquaeque est deiformitas et conformitas ad Deum. Et quia uni et eidem conformatur et reformatur ipsa anima, ideo una est gratia et gloria in pluribus potentiis, sicut una animam pluribus organis et una sanitas in pluribus membris. Et hoc clarius in secundo disputatum est, in distinctione vigesima sexta de gratia.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod prius est vivificari animam quam potentias, dicendum quod verum est de vita quae est actus primus ; sed non de vita quae est actus secundus.
Ad aliud iam patet responsio, quia non est gloria in potentiis secundum id in quo distinguuntur, sed secundum quod uniuntur in ratione imaginis, per quam capaes sunt unius deiformitatis.
Ad illud quod obicitur, quod Deus est intimus animae, ergo procedit ab intimo, dicendum quod influentia ista ab intimo procedit ; sed non procedit secundum quod intimum conservans in esse naturae, sed secundum quod obiectum consummans in esse gloriae ; et ideo secundum hanc viam magis est intimus et immediatus potentiae quam essentiae. Unde non sequitur, quodsi divina essentia est intima, quod quaelibet eius influentia.