Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Quibus potentiis insit actus sive operatio gloriae.

Quinto quaeritur de actu gloriae sive operatione, cui insit, et ostenditur quod actus eius sit omnium potentiarum.

Rationes principales

Quia gloria est perfectio plena et ultima. Quia plena, ideo perficit totam animam : ergo omnem eius spiritualem potentiam. Quia ultima, ultra quam non est alia, cum ultimata perfectio sit coniuncta actui, quia actus perficit habitum, ergo omnes potentiae ponuntur in actu.

Item, gloria totum perficit quod gratia disponebat ; sed gratia disponit et perficit actus animae, non tantum qui sunt in Deum, sed etiam qui sunt in bonum. creatum, per virtutes cardinales : ergo gloriosi actus non tantum erunt in Deum, sed etiam in creaturam.

Item, hoc ostenditur, quia virtutes cardinales manebunt in patria in statu perfecto, ergo in actu ; sed actus earum est in his quae sunt ad finem, et penes eas consistit actus gloriae ; quia sicut earum actus nunc sunt gratuiti, ita : tunc erunt gloriosi : ergo etc.

Item, quaeritur, utrum sit ibi actus perficiens memoriam. Et quod sic, videtur : Per rationem, quia, si gloria reformat imaginem, et imago attenditur quantum ad memoriam, intelligentiam et voluntatem, ergo oportet quod memoria sit in actu.

Item, hoc ipsum dicit Bernardus: Deus futurus est intellectui plenitudo lucis, voluntati multitudo pacis, memoriae continuatio aeternitatis.

Item, ostenditur quod sit ibi actus irascibilis : Quia quod est perfectibile virtute, est perfectibile gloria ; sed irascibilis perficitur spe : ergo etc.

Item, super illud I ad Corinthios 13, 13 : "Nunc autem manent" etc., Ambrosius dicit quod spei succedet beatitudo ; et Augustinus similiter hoc dicit, De doctrina christiana : ergo etc.

Sed contra : Quod non sit actus gloriae secundum omnes potentias, videtur. Super illud Psalmi [90, 16] : "Ostendam illi salutare meum", Glossa dicit quod visio est tota merces. Ergo tota ratio beatitudinis consistit in actu intelligentiae.

Si dicas quod hoc dictum est per quamdam concomitantiam, eadem ratione debet dici quod fides est totum meritum. Item, quaeritur : quare non magis dicit de unione quam de visione ?

Item, Augustinus, De moribus Ecclesiae : Beatus est qui amat optimum, et cum habet optimum quod amat. Ergo videtur quod tantum sit in actu motivae.

Item, Augustinus, ultimo De civitate Dei : Videbimus, amabimus, laudabimus, isti sunt actus gloriae ; quodsi sufficienter eos numerat Augustinus, et hic est nullus actus memoriae nec potentiae irascibilis, patet etc.

Item, dotes distinguuntur penes actus gloriae ; sed duae assignantur penes actum rationalis. et concupiscibilis, scilicet visio et dilectio : ergo, si distinguuntur aliquae penes actus memoriae et irascibilis, tunc erunt quatuor dotes ; quod est contra omnium opinionem ; non enim ponuntur nisi tres,

Similiter opponitur, quodsi ponantur actus gloriae secundum omnes virtutes, quod tunc erunt septem.

Quaeritur ergo, quare actus gloriosi appellantur dotes et quare tantum tres sint et penes quid accipiantur et distinguantur ; et cum laus sit actus maxime gloriosus, secundum quod dicitur super illud Psalmi [146, 1] : Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus, propter quid non est dos ?

Secundum tres actus gloriae, scilicet visionem potentiae rationalis, amorem concupiscibilis, comprehensionem sive tentionem irascibilis assignantur tres tantum dotes animae

Respondeo : Ad intelligentiam obiectorum notandum quod actus gloriosi non tantum sunt in Deum ut in obiectum, sed etiam in bona creata ; gaudebit enim homo et diliget proximum. Sed quia substantiale praemium beatitudinis in Deo consistit, ideo actus gloriae principales sunt secundum quos anima convertitur in Deum. Et secundum hos actus dotes assignantur, quia secundum hos anima unitur Deo tamquam sponsa sponso ; et in his ditatur et repletur, non solum vigoratur. Et ideo dicuntur dotes quasi divitiae animae desponsatae.

Hos autem actus quidam dicunt esse tres, quia tria requiruntur ad hoc quod anima perfecte gaudeat de Deo, scilicet perfecta visio, perfecta dilectio et perfecta ipsius fruitio. Et fruitionem dicunt non esse secundum aliam potentiam quam rationalem et concupiscibilem. Nam irascibilis non habet ibi actum in Deum, habet tamen aliquem actum, scilicet gloriari per virtutes, quae manent in ipsa : manet enim amor et fortitudo. Sed ista positio dupliciter videtur incompetens : primum quidem, quia tunc tertia dos non differt a prima et secunda nisi secundum rationem ; et hoc stultum est dicere. Alia via videtur inconveniens, scilicet quod irascibilis non habeat in gloria actum tendentem in Deum, cum in via habeat spem, per cuius actum tendit in Deum.

Et ideo aliter dicendum, quod omnes vires quae habent per gratiam actum in Deum, habebunt per gloriam actus perfectos, evacuatis imperfectis. Unde rationalis, cuius est modo credere per fidem, tunc videbit aperte ; concupiscibilis, cuius est amare, diliget tunc perfecte ; irascibilis, cuius est erigi et inniti per spem, tunc tenebit continue et certe. Unde secundum hos tres actus distinguuntur tres dotes, scilicet visio, dilectio, comprehensio sive tentio sive fruitio per appropriationem ; nam fruitio ista tria complectitur.

Ad rationes

2-3. Ad illud ergo quod obicitur, quod actus gloriae sunt plures, quia secundum omnes virtutes, patet responsio, quia, etsi secundum omnes virtutes sint, non tamen secundum omnes dotes accipiuntur, sed secundum eas quae tendunt immediate in Deum.

1-3. Ad illud quod obicitur, quod visio est tota merces, et huiusmodi, dicendum quod isti tres actus sunt omnino coniuncti et connexi ; unde qui perfecte videt, perfecte amat et habet ; et ideo in Sanctorum verbis per connexionem, quod est omnium attribuitur uni ; magis autem visioni attribuitur, propter hoc quod in visione distinguitur status patriae a statu viae ; non sic in dilectione, quia utrobique dilectio, sed in patria est visio, non in via, sed credulitas de non viso.

4-5. Ad illud quod obicitur : quare non est unus actus penes memoriam ? dicendum quod memoria non reformatur primo, sed ex consequenti per reformationem irascibilis ; ipsa enim minime subiacet libero arbitrio, et ideo actus eius reformatur per reformationem irascibilis in reformatione gratiae ; sic et in perfectione gloriae. Et ratio huius est, quia quodam modo conveniunt in actu ; utriusque enim est continue tenere.

Ad illud quod ultimo obicitur de laude, dicendum quod aut intelligitur de laude vocali, et sic non est actus principalis nec debet esse dos ; aut de laude mentali, et ita comprehendit actus trium potentiarum interiorum ; et ideo non est distinguenda ab aliis, immo dicitur tota merces.

PrevBack to TopNext