Praeambulum
Praeambulum
De sensuum remuneratione.
Consequenter, quantum ad tertium articulum, circa hoc quaeritur de sensuum remuneratione. Et supposito quod erunt in patria, quia erit anima habens omnes suas potentias, cum nullam amittat, erit etiam corpus habens organa omnia, circa hoc duo quaeruntur. Primo quaeritur, utrum in patria omnes sensus habeant suos actus. Secundo, utrum sensus illi qui sunt in suo actu, cognoscant per receptionem speciei.
On this page