Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum aequalis gratia detur omnibus parvulis in Baptismo.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia quod causa differenter imprimat effectus, hoc non est nisi vel quia agens est voluntarium vel quia, si non est voluntarium, tamen differenti modo se habet, vel, si eodem modo, materia recipiens se habet alio modo ; sed nec sacramentum nec virtus passionis est voluntarium agens nec ipsum diversificatur nec parvulus unus est magis dispositus quam alter : ergo etc.
Item, cum qualicumque dispositione infans nascatur et qualiacumque habet naturalia, unus non nascitur magis peccator quam alius : ergo pari ratione in. regeneratione unus non debet regenerari magis vel melius alio.
Conclusio
Deus de lege communi parvulis in baptismo aequalem dat effectum
Respondeo : Dicendum quod gratia mensuratur secundum liberalitatem Dei dantis, non secundum qualitatem suscipientis, nisi de congruo, et hoc secundum quod suscipiens se praeparat, non secundum quod est capax. Quia ergo Deus operatur ibi secundum exigentiam sacramenti ; et ulterius, unus non est dispositus magis quam alter, ideo aequaliter omnibus parvulis dat, quantum est de lege communi. Quia tamen potestas eius non est alligata sacramento, non est necesse quod semper det aequaliter, sed potest facere, cui vult, privilegium speciale.
Ad rationes
1-2. Ad illud ergo quod primo obicitur de agente diversimode, dicendum quod illud non valet, quia Deus operatur in sacramento ut agens voluntarium. Similiter nec secundum valet, quia propagatio libidinosa hoc facit, quae conversa est in naturam, et ideo uniformiter.
Ad illud quod obicitur tertio de poena, dicendum quod illud non valet, quia iustitia respicit meritum praecise, sed misericordia respicit dantis benignitatem.