Quaestio 3
Quaestio 3
In quo sit character sicut in subiecto.
Et quod in tota anima, videtur : Quia character distinguit ovem Christi a non ove et membrum Christi a non membro ; sed anima non dicitur ovis nec membrum secundum potentiam, sed secundum substantiam : ergo character secundum substantiam distinguit.
Item, cuius est dispositio et habitus ; sed character disponit ad gratiam et remissionem originalis, quod respicit totam animam : ergo character est in animae substantia.
Sed quod sit tantum in potentia cognitiva, videtur : Quia omne quod est in anima pertinens ad cognitionem est in potentia cognitiva ; sed character pertinet ad cognitionem, cum sit signum : ergo etc.
Item, in una anima est unus character per unum sacramentum ; sed omnis habitus est in potentia ut in subiecto : ergo, cum accidens sit in uno subiecto, character est in una potentia. Sed potentia, quae maxime huic convenit, est cognitiva : ergo etc.
Conclusio
Character est in anima secundum totam imaginem, appropriatur tamen potentiae cognitivae
Quidam dixerunt quod character est in tota anima propter rationes praedictas, quia distinguit ovem ab ove vel ab ea quae non est ovis : et hoc respicit animae substantiam.
Quidam, quod in cognitiva propter rationem signandi, et quoniam signum, quod est ratio cognoscendi, respicit potentiam cognitivam.
Quidam, quod in tota imagine propter rationem configurandi. Et quia actus characteris, a quo nomen accepit, et principalis est configurare, ideo haec tertia melior est, quod sit in anima secundum imaginem secundum proprietatem et veritatem. Sed quia imago, etsi sit in tribus, tamen appropriatur cognitivae, secundum quod dicitur, in libro De spiritu et anima, quod "imago est in potentia cognoscendi, similitudo in potentia diligendi": ideo per appropriationem est in potentia cognitiva.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod distinguit animam : ergo est in anima ; verum est, sed non oportet quod sit in tota anima, sicut color distinguit corpus, sed tamen primo modo est in superficie.
Ad illud quod obicitur : cuius est dispositio et habitus, dicendum quod verum est de illa dispositione quae fit habitus ; sed de alia non sic, quia habitus unius potentiae disponit ad habitum alterius, ut habitus fidei ad habitum caritatis.
Ad illud quod obicitur, quod spectat ad cognitionem, dicendum quod verum est, si sit habitus cognoscendi. Et praeterea, non tantum ad cognitionem spectat, sed etiam ad gratiam reformantem totam imaginem.
Ad illud quod obicitur, quod est unum in anima una, dici potest dupliciter : quod unum accidens est in pluribus, sicut una gratia in pluribus potentiis et una sanitas in pluribus membris, quando accidens non respicit determinate unam potentiam, sed eas secundum quod fundantur in uno. Vel aliter : imago una est, et tamen in tribus potentiis, quia dicit relationem ad unum ; similiter dici potest in charactere. Quia enim imago importat distinctionem, ideo comparatur ad plura sicut ad unum subiectum. Et exemplum est in numero : ternarius enim unus est in tribus hominibus, et unus est, quamvis illi sint plures in se, qui sunt unum subiectum ternarii, et nullus eorum per se tantum est subiectum. Ita et in charactere intelligendum est quod dicit, sicut praetactum est, quamdam configurationem animae ad beatam Trinitatem, mediam inter configurationem animae quantum ad naturam, et configurationem eiusdem quantum ad gratiam gratum facientem.