Quaestio 4
Quaestio 4
Per quid character imprimatur.
Quarto quaeritur, per quid character imprimatur, et quaeritur, utrum. imprimatur per virtutes sicut per sacramenta.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia character est signum conformativum sive configurativum ; sed per virtutes configuratur anima Deo : ergo per virtutes imprimitur character.
Item quaero, utrum imprimatur per sacramenta Veteris Testamenti. Et videtur quod sic, quia character est signum distinctivum, distinguens populum a non-populo ; sed Dominus tempore Legis habuit populum, qui debuit distingui, sicut et modo : ergo, si distinguebantur per sacramenta, patet quod in illis imprimebatur signaculum distinctivum ; hoc autem est character : ergo etc.
Item quaero, utrum per omnia sacramenta Novi Testamenti. Et videtur quod sic, quia quod potest in malus potest in minus ; sed omnia dant gratiam, quae maior est quam character : ergo etc.
Item, character disponit ad gratiam : ergo, cum omnia sacramenta dent gratiam et disponant ad illam, omnia dant characterem.
Contra : Character est signum indelebile, ergo omne illud et solum est impressivum characteris quod non iteratur circa subiectum ; sed tantum tria sunt sacramenta non iterabilia, ut Baptismus, Confirmatio et Ordo : ergo tantum illa imprimunt characterem.
Quaeritur ergo ulterius gratia huius, cum omnis passio, quae inest aliquibus, insit per aliquam naturam communem, quae sit illa natura communis reperta in his tribus et non in aliis. Et constat quod non est materia, quia non est communis ; nec forma, quia nec illa est communis. Et si dicas quod conveniunt in invocatione Trinitatis, et quia est unus efficiens : similiter et in aliis est invocatio Trinitatis et efficiens, quia ille est unus in omnibus sacramentis. Necesse igitur est quod illa natura sumatur ex parte finis. Sed hoc non videtur, quia in fine communi videntur omnia convenire ; in finibus autem proximis omnia differunt. Et si dicas quod hoc est quia ista tria sacramenta sunt respicientia statum fidei determinatum ; ergo, cum fides sit eadem secundum diversos status, videtur quod in omnibus istis sacramentis unus imprimatur character. Sed constat quod multi sunt characteres, alioquin non posset quis ordinari, si non esset confirmatus.
Conclusio
Character imprimitur non in virtutibus, sed in Sacramentis novae legis, ast tantum in tribus
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod character est signum interius distinctivum. Quia ergo signare non convenit ei nisi ratione signi visibilis, ideo solum in sacramentis, non in virtutibus, imprimitur. Quia vero interius spiritualiter distinguens, ideo in sacramentis, quae sunt non carnalis populi, sed spiritualis : ideo imprimitur in sacramentis Novae Legis, non Veteris. Quia distinctivum non unius, sed multorum, ideo unitivum multorum in uno statu fidei : ideo in his sacramentis solum imprimitur quae respiciunt statum fidei determinatum. Tres autem sunt status fidei, scilicet genitae, roboratae et iam multiplicatae ; et secundum hoc attenditur triplex distinctio in populo, scilicet bonorum a malis, fortium ab infirmis, clericorum a communis. Et haec triplex distinctio praecessit in figura in populo Israel : prima, cum omnes sunt distincti ab Aegyptiis ad veniendum in terram promissonis ; secunda, cum fortes ab infirmis ad pugnandum in bello ; tertia, cum levitae ab alio populo ad ministrandum in templo. Similiter triplex fuit distinctio in domo David : prima, domus eius ab infidelibus ; secunda, quia erant ibi specialiter pugnatores ; tertia, quia levitate et sacerdotes et scribae ab aliis etiam distincti erant, et etiam duces et principes habebant.
Quia ergo tria tantum sunt sacramenta quae respiciunt statum fidei determinatum : Baptismus, primum, quia ibi fides gignitur et homo ab Aegyptiis separatur ; Confirmatio, secundum, quia ibi fides roboratur et ut pugil inungitur homo ad proeliandum et ab infirmis discernitur ; et Ordo, tertium, quia ibi virtus multimoda datur et homo ut sanctus ad ministerium templi a laicis separatur : ideo ista tria tantum imprimunt characterem.
Natura ergo communis, reperta in his et non in aliis, est, quia sunt signa visibilia interius operantia, respicientia statum fidei determinatum. Et quia distinctio populi a non-populo praecedit alias distinctiones, ideo baptismalis character praecedit alios de necessitate. Sed distinctio fortium ab infirmis praecedit distinctionem aliam solum de congruo, non de necessitate. Ex hoc igitur patet ordo characterum ; patet et numerus, quia tres sunt secundum tres status et tres distinctiones et tria sacramenta ; patet etiam ratio imprimendi. Praesupposita namque identitate ex parte materialis elementi, ratione cuius competit significatio, sumitur ratio principalis ex parte finis. Quia tamen finis movet efficientem, et efficiens secundum exigentiam finis introducit formam in materiam, concurrit triplex ratio ; et prima est status fidei determinatio ex parte finis ; ex parte efficientis institutio, qui ad talem finem ordinans dedit talem virtutem ut in his imprimeretur character ; ex parte vero formae est sanctae Trinitatis invocatio. Et sic patent omnia.
Ad rationes
Quod enim primo obicitur de virtutibus iam patet, quia non est configuratio, secundum quam attendatur signum distinctivum, eo quod non est signum sensibile extra.
Ad illud quod obicitur de sacramentis Veteris Legis, similiter patet responsio, quia ibi erat tantum configuratio exterius in carne, quia erant sacramenta populi carnalis.
Ad illud quod obicitur : quod potest in maius potest in minus, dicendum quod istud non est generaliter verum, quia frequenter virtus creaturae ordinatur ad maius, non ad minus ; homo enim potest generare hominem, non festucam.
Ad illud quod obicitur, quod omnia sacramenta disponunt ad gratiam, dicendum quod actus disponendi ad gratiam non est proprius characteris, sed magis qui praedeterminatus est.
Quod postmodum quaeritur, satis patet et melius patet, si brevius resumantur praedicta. Ordo enim et summa praedictorum est : quia character est signum interius distinctivum pariter et unitivum in aliquo fidei statu, ideo imprimitur a signa visibili, interius operante, respiciente statum fidei determinatum. Status ergo fidei determinatus est prima ratio imprimendi. Quia finis imponit necessitatem his quae sunt ad finem, ideo, quia ille instituit ad hunc finem sacramenta, dedit virtutem et formam verborum congruam. Est etiam ratio multiplicandi. Quia enim tantum tres status fidei sunt et tres distinctiones, ideo tantum tres characteres. Est etiam ratio ordinandi. Nam fidei generatio praecedit confirmationem, et confirmatio multiplicationem ; sed primum de necessitate praecedit secundum et tertium, et secundum praecedit tertium de congruo. Talis ordo est in distinctionibus populi : nam primo est separatio fidelis populi ab Aegyptiis vel malis ; secundo, fortium ab infirmis ; tertio, sanctorum et perfectorum ab aliis. Et sic est ordo in characteribus.