Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum character imprimatur delebiliter vel indelebiliter.
Et quod indelebiliter, videtur : Quia sacramenta, in quibus imprimitur character, nullatenus iterantur ; sed, si deleretur, passent et deberent iterari : ergo non deletur.
Item, character stat cum culpa, sicut patet in sacerdote malo, ergo non repugnat culpae ; stat etiam cum ignorantia, ut in parvulo baptizato, ergo videtur quod non habeat contrarium per quod deleatur ; et est in subiecto perpetuo ; ergo eius impressio est indelebilis.
Contra : Possibile est aliquem baptizatum habere characterem bestiae, de quo habetur Apocalypsis 14, 9 ; sed nullus simul potest placere Deo et diabolo : ergo nullus simul potest habere signum huius et illius : ergo unus character potest alterum delere et destruere.
Item, character bestiae est delebilis, quia nullus est adeo malus quin possit fieri bonus : ergo a simili character Christi, cum ille qui bonus est, possit malus fieri.
Item, si character est indelebilis, quaero unde illud habeat. Si ab efficiente, sed gratia gratum faciens est a Deo, et tamen delebilis. Si a subiecto, ergo quidquid est in anima est indelebile. Praeterea, quod magis sit delebilis ratione subiecti, videtur, quia voluntarie recipitur ; sed quod subiacet voluntati est variabile : ergo etc.
Conclusio
Character est signum indelebile, quia est habitus in subiecto perpetuo impressus ad distinguendum
Respondeo : Dicendum quod communis opinio est quod character est proprietas indelebilis. Sed in huius indelebilitatis causa differenter sentiunt diversi.
Quidam enim dicunt quod, quia character est in anima secundum substantiam vel essentiam, et ipsa est perpetua et invariabilis, ideo et character. Sed istud supra improbatum est.
Alii dicunt quod, quia est in anima secundum potentiam cognitivam, quae non subiacet variabilitati, ut voluntas - quaedam enim cognoscimus, etiam voluntate nolente - ideo invariabilis. Sed hoc non valet, quiar per ignorantiam expelluntur habitus cognitivi, sed non character.
Tertii dicunt quod sicut ex matrimonii obligatione contrahitur vinculum insolubile quamdiu vivitur, ita ex consimili in susceptione sacramenti, scilicet quia ibi est quoddam matrimonium spirituale ; et quoniam tam Deus quam anima sunt perpetuam durationem habentia, ideo character semper durat. Sed, quamvis istud possit dici de Baptismo, ubi est quaedam contractio matrimonii, non tamen in aliis sacramentis.
Et propterea dicendum aliter quod perpetuitas characteris principaliter sumitur ab eius conditione et natura. Unde notandum quod est habitus innatus, et hic est indelebilis omnino ; et est habitus acquisitus, et hic, quia est ex acquisitione, perdi potest ; et est habitus infusus vel datus ; et hic est duplex. Quidam est datus ad dirigendum, et quia potentiae possunt obliquari, ideo est delebilis : potest enim invenire repugnantiam in subiecto ; et alius impressus ad distinguendum, et huic directio vel obliquatio potentiae non repugnat. Si enim aliquid repugnaret, hoc solum esset opposita consignatio ; sed opposita non potest esse, quia solus Deus potest imaginem suam consignare : ideo, si debet opposito signo signari, a solo Deo fiet. Sed ipse nunquam imprimit signum sibi contrarium ; ideo necesse est quod character aeternaliter perseveret. Quoniam igitur character proprietas est existens in subiecto perpetuo, in quo non potest habere repugnantiam, ideo eius impressio est perpetua.
Ad rationes
1-2. Ad illud quod obicitur de charactere bestiae, dicendum quod character bestiae non dicitur aliquod signaculum, quod diabolus animae impresserit, sed culpa secundum eius voluntatem perpetrata, in qua est anima per obstinationem disposita ad perpetuitatem ; et ideo non est omnino simile.
Ad illud quod quaeritur unde hoc habeat, dicendum quod a sui conditione, subiecto concordante, non repugnante ; et efficiente, non producente contrarium nec subtrahente.
Ad illud quod obicitur de damnatis, dicendum quod in damnatis manet ad confusionem, in Beatis ad quantulumcumque decorem.
Quod obicitur, quod est ex parte, dicendum quod imperfectio characteris compatitur secum perfectionem gloriae ; non sic autem est de imperfectione fidei, quia fides, secundum quod est virtus, dicit aenigma et absentiam rei creditae, et hoc repugnat statui gloriae ; et ideo evacuatur, non secundum quod lumen tantum, sed secundum quod habet annexum aenigma et absentiam rei in se, quod est essentiale fidei, secundum quod virtus ; alioquin, si videret certitudinaliter, non esset meritum. Non autem est simile de charactere, quoniam dicit quamdam consignationem et lumen quoddam ; et illud non habet oppositionem ad lumen perfectum nec habet oppositionem ad tenebram poenae propter lucis modicitatem : ideo nec ibi evacuatur nec hic extinguitur.