Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum Baptismus possit et debeat iterari.
Rationes principales
Et quod sic, videtur: Quoniam possibile est aliquem baptizari qui nihil gratiae percipit per Baptismum : ergo, si non debet esse sibi via salutis praeclusa, debet et potest iterari isti Baptismus.
Item, duo dantur in Baptismo, scilicet character et gratia ; sed, quamvis character sit indelebilis, tamen gratia est delebilis : ergo saltem ratione gratiae potest et debet iterari.
Contra : Si Baptismus posset iterari, ergo posset quilibet impune peccare, cum ibi fiat remissio culpae et poenae.
Conclusio
Baptismus nec debet nec potest iterari
Respondeo : Dicendum quod Baptismus nec debet nec potest iterari. Quia non potest, ideo qui iterat nihil facit ; quia vero non debet, qui scienter iterat gravissime peccat.
Ratio autem quare non debeat iterari triplex est. Prima est ratione morbi quem curat, scilicet peccati originalis, qui non potest iterari. Secunda est ratione eius quod principaliter significat, ut passionem et resurrectionem, quam impossibile est iterari. Tertia est ratione efficaciae in curando, quia absolvit a poena et a culpa ; et tunc mali non essent puniti, si semper, cum peccarent, deberent baptizari.
Ratio quare non potest est characteris impressio, qui, ex quo semel imprimitur, amplius imprimi non potest ; et ille est effectus sacramenti primus, sine quo nihil facit sacramentum. Alia est divina institutio, quia Dominus instituit ut perfectam et unicam haberet efficaciam et semel tantum fieret ; si ergo fit secundo, nihil fit in anima, et ita, cassatur sacramentum scienter. Et propter hoc iterans Baptismum nihil facit omnino et magis peccat quam ille qui ficte accedit, quia facit contra ordinationem divinam ; facit etiam contumeliam sacramento, facit et contumeliam Christo, quia, quantum est de se, Filium Dei crucifigit sibi et ostentui habet, cum unicum sit Baptisma et unicam efficaciam habeat perfectam a passione unica. Et ideo sancti Patres gravem poenam imposuerunt rebaptizantibus et rebaptizatis scienter propter gravitatem culpae, quia rebaptizatio aut sapit haeresim aut, si non sapit, gravissimum contemptum Dei et sacramenti inducit, et ideo graviter debet puniri.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur de fictione, dicendum quod, fictione recedente, character totum supplet quod sacramentum sine fictione faceret.