Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum sacramentum Confirmationis possit dari ante Baptismum.
Rationes principales
Et ostenditur quod istud sacramentum non possit dari ante Baptismum. Et primum ostenditur per hoc quod Baptismus est fundamentum et ianua sacramentorum. Ergo, si quis recipit aliud de facto, cum non intret per ianuam nec habeat fundamentum, nihil habet. Si tu dicas quod Baptismus sit fundamentum de congruo, contra : Innocentius dicit, in quadam decretali, quod non baptizatus, qui fuit ordinatus et promotus in sacerdotem, iterum erat rebaptizandus et ordinandus ; sed Ordo non potest iterari, sive recipiatur ab eo qui potest dare de facto sive ab eo qui potest dare de iure : ergo, si non potuit recipere Ordinem, pari ratione nec confirmationem.
Item, confirmatio respicit aliquid praeexistens, quia quod non est non potest confirmari ; sed nullum sacramentum necessario praeit Confirmationem aliud a Baptismate : si ergo aliquid praesupppnit, videtur quod Baptismum.
Contra: Posterius est sacramentum Eucharistiae quam Confirmationis ; sed sacramentum Eucharistiae potest sumi ante Baptismum de facto : ergo et Confirmationis, ut videtur.
Item, video quod aliquis non baptizatus potest mori pro Christo et confiteri Christum. Ergo non baptizatus potest habere rem huius sacramenti ante Baptismum : ergo pari ratione et sacramentum.
Item, quamvis Ordines in sacramento Ordinis ordinati sint, tamen qui recipit superiores Ordines, negligendo inferiores, non est reordinandus, immo est ordinatus. Ergo, si ibi est ordo etiam quantum ad characteres et comparatio secundum maiorem convenientiam, multo fortius videtur in proposito quod non baptizatus possit confirmari.
Conclusio
Non baptizatus non potest confirmari, nisi prius baptizetur
Respondeo : Dicendum quod non baptizatus non potest confirmari nisi prius baptizetur. Ratio autem huius venit ex duplici re huius sacramenti : primo ex parte gratiae, quia ibi datur gratia iustificans, hic roborans, et ista praesupponit illam. Alia ratio venit ex parte characteris, quia character ille fundamentum est aliorum, ideo, illo non impresso, alii non possunt imprimi ; et quoniam, cum in sacramentis non imprimitur character, in quibus aptus natus est imprimi, dicitur nihil fieri : et ideo non baptizatus non potest in tali statu confirmari ; et concedo rationes ad hoc. Quomodo autem character baptismalis fundamentum sit, patet, quia ille respicit fidem sive inchoationem fidei et alii respiciunt statum fidei ; et sicut se habet fides ad statum vel alii status ad initium, sic character ad characterem.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur de Eucharistia, iam patet responsio, quia ibi character nullus imprimitur, et ita non habet adeo essentialem ordinem sicut Confirmatio et Ordo.