Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum Dominus Eucharistiae sacramentum prius confecerit quam verbum protulerit.
Tertio quaeritur de modo instituendi sacramentum Eucharistiae. Et cum institutio huius sacramenti fuerit in institutione verbi, quaeritur, utrum prius confecerit quam verbum protulerit.
Rationes principales
Et quod sic, ostenditur : Ex textu Evangelii. Matthaei 26, 26 scribitur : "Coenantibus illis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit ac dedit discipulis suis dicens : Accipite" etc. ; et post : "Hoc est corpus meum". Ex hoc verbo duplex elicitur ratio : prima, quia prius benedixit quam verbum proferret ; sed benedictio fuit consecratio : ergo prius benedixit et consecravit quam verbum proferret.
Item, arguitur ex alio verbo, quia prius fregit quam verbum proferret ; sed fractio consequitur confectionem in hoc sacramento, sicut patet : ergo prius confecit quam proferret verba : ergo non instituit verba conficiendo.
Sed contra : Si verba non protulit conficiendo, aut confecit aliis verbis aut sine verbo. Si confecit aliis verbis, ergo illa maxime debent habere virtutem ; si sine verbo, ergo videtur quod Ecclesia non imitetur summum magistrum in conficiendo ; quod videtur inconveniens, cum in isto sacramento praecipue summus sacerdos formam et exemplar dederit consecrandi.
Conclusio
Dominus conficiendo verba formae instituit et proferendo verba confecit
Prima est quod Dominus prius confecit qua verbum instituerit, sicut prius baptizatus est quam formam Baptismi institueret. Et ratio eorum est, quia ipse, qui est Verbum Patris, confecit se ipso sine verbo ; nobis autem, qui indigemus virtute Verbi, dedit formam post consecrationem.
Alia opinio est quod Dominus confecit simul et verba protulit, sed his protulit : primo in occulto ad conficiendum, secundo in aperto ad formam institutam manifestandam. Primum quidem intelligitur fecisse, cum dicitur : Benedixit et fregit ; et exponunt : Benedixit, scilicet occulte dicendo : Hoc est corpus meum ; et post fregit et distribuendo dixit aperte illud verbum : Hoc est corpus meum.
Tertia opinio est quod Dominus simul confecit et verbum instituit ; et sicut semel tantum confecit, ita semel tantum verba protulit. Et illud videtur convenientius. Ad quid enim toties verba proferret, cum bene posset facere semel proferendo ? Ulterius, quamvis posset conficere sine verbo, debuit tamen conficere verbum dicendo, ut Apostolis formam traderet, quia Dominus non tantum ibi suam potentiam ostendebat, sed etiam discipulos informabat. Et haec positio est parvulus quam communicetur communior et probabilior. Hanc sustinendo dicendum est quod Dominus conficiendo verba instituit, quia verba proferendo post confecit.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod prius benedixit, dicendum quod benedictio illa non fuit consecratio, sed fuit quaedam praeparatio vel magis quaedam orationis sive gratiarum actionis praemissio, in qua ostendit nobis nullum cibum attrectandum nisi praevia benedictione. Unde mos est ecclesiasticorum virorum ad omnem cibum praemittere benedictionem.
Ad illud quod obicitur de fractione, dicendum quod duplici de causa potest esse fractio : vel ad figurandum vel ad distribuendum. Ad figurandum, sicut sacerdos frangit in altari, et haec sequitur confectionem. Alia vero est ad distribuendum, et sic, si aliquis conficeret pro multis, ita quod haberet unum panem, non hosias distinctas, congrue posset prius frangere. Et sic fecit Dominus ; unde fregit ut inter discipulos distribueret.