Text List

I, Distinctio 12, A. 1, Q. 3

I, Distinctio 12, A. 1, Q. 3

Utrum Spiritus sanctus mediante Filio a Patre procedat

Tertio quaeritur, utrum Spiritus sanctus pro- cedat a Patre mediante Filio.

1. Et quod sic, videtur per Hilarium duodecimo de Trinitate ' , qui loquens ad Patrem ait: "Spiri- tum sanctum, qui ex te per eum est, pronierear": ergo Spiritus sanctus est a Patre per FiJium, ergo mediante F'ilio.

2. Item, Richardus' dicit, quod in divinis est processio immediata tantuiT\ , et mediata et immediata — mediata tantum esse non potest — et dicit, quod mediata et immediata est processio Spiritus sancti ex Patre : ergo cum non possit cadere medium nisi Filius, Spiritus sanctus procedit a Patre mediante Filio.

3. Item, similis est processus in illa Trinitate processui imaginis creatae'; sed amor procedit a mente mediante intelligentia : ergo Spiritus sanctus procedit a Patre mediante Filio. Si dicas, quod non est similitudo quantum ad hoc: ergo destruitur ratio imaginis, quia imago debet repraesentare ordinem et originem personarum, non tantum numerum in per- sonis, quia lioC' etiam est in vestigio.

4. Item , si solus Filius spiraret, " ita quod non Pater, tunc Pater diceretur spirare, sed mediante Filio, ita quod esset processio mediata tantum: ergo cum spiratio conveniat Patri per se et conveniat ei per hoc, quod est principium Filii spirantis, ergo convenit ei et mediate et immediate,: sed si hoc ", Spi- ritus sanctus procedit a Patre mediante Filio.

Contra: 1. Nobilius est immediatum principium, Ad oppo>i- quam mediatum,: sed omne nobilius est Deo tribuen- ^â„¢' dum*: ergo si Pater est nobihssimum principium Spiritus sancti, ergo tantum immediate, non mediate producit ipsum. Si tu dicas, quod producit simul mediate et immediate; contra: mediatum et imme- diatum sunt opposita; sed opposita non sunt simul vera de eodem et respectu eiusdem *: ergo impossi- bile est. quorl simul producat mediate et immediate.

2. Item, sicut se habet per se ndper accidens, ita mediatum ad immediatum; sed Deus nuUius, cuius est causa per se, est causa per accidens: ergo nuUius , cuius est principium immediatmn , est prin- cipium mediatum.

3. Item, magis est immediatum quod nullo modo recipit medium, quam quod recipit medium ; sed Fi- lius nullum medium recipit in spirando: ergo imme- diatius producit, quam producat Pater: non ergo uniformiter omnino producunt Pater et Filius Spiri- tum sanctum.

CONCLUSIO.

Spiritus sanctus procedit a Patre tum iminediate, tum mediante Filio.

Respondeo: Dicendum, quod, sicut vult Richar- concuisio. dus , productio ' Spiritus sancti est mediata simul et . immediata: mediata, in quantum est a Filio, et Filius a Patre; sed immediata, in quantum ipse Spiritus sanctus ab ipso Patre spiratur.

Et huius exemplum ponitur in exitu Abel de Esempium. Adam. Abel enini"' immediate exiit de Adam, quia ipse ex lumbis suis genuit eum; nihilominus exiit mediate, quia exiil ab Eva, quae fuit ab Adam sive de Adam deducta. Et hunc modum oportuit esse in Deo propter summam germanitatem. Si enim tantum Raiio mediata esset processio Spiritus sancti, ut tantum esset a Filio, non esset summa germanitas Spiritus sancti cum Patre. Similiter, si omnino immediata, ut esset a Patre tantum, non esset summa germanitas cum Filio. Et sic concedendum ", quod mediante Fiho.

1. Ad illud ergo" quod obiicitur in contrarium, quod nobilius est immediatum pnncipium; dicendum, quod mediatio est tribus modis.^ mediatio, quae excludit immediationem tantum, ut' quando effectus ultimus non continuatur influentiae causae prioris , sed per medinm omnino producitur, priori non cooperante'; et liaec dicit oriUnem et dwersUatem agentium et sepantlionrni. Alio modo dicitur mediatio, prout dicit onlincni cansarnm ad in- vicem. non separationem in agendo, sed solum diver- sitatem agentinm ^ et ordinem. Tertio modo, prout dicit ordimm, non tamen separationem virtutum agentium nec diversitatem.

Prima mediatio non cadit in Deo, quia Deus est causa simpliciter prima, cuius influentia est tanta, quod nulla creatura aliquid agit, eius influentia re- mota; et ideo niliil a^ Deo exit mediate tantum. Se- conciusioa. cunda mediatio cadit in Deo respectu effectus pro- ducti a causa creata, quia ibi est ordo causarum et divm-silas virlutuni; sed tamen non est separatio, quia Deus intime agit, quia per se ipsum; agit^ nihilomiims per virtutem creatam, quae ab ipso est. Tertia mediatio cadit in operatione divina, in qua sunt agentes personae, in quibus attenditur ordo, quia una habet ab alia quod agat, sed t;imen nec est ibi virtutum diversitas nec separatio vel distantia aliqua, immo una virtute et aeque intime agunt. Et sic Pater mediante Filio producit Spiritum sanctum, non quia sit medium distantiae vel difTerentiae. sed quia, quod Filius producat, lioc habet a Patre, ita quod est ibi quidam ordo. Et sic patet responsio ad .i'.ite.i re- sequens , cum dicit , quod mediatum et immediatum oVposii" sunt opposita ; verum est enim primo modo, sed non secundo nec tertio\

2. Ad illud quod obiicitur, quod Deus nullius soiuiiooi>- est causa per accidens, ergo nec mediate; dicendum, '"" "''""'â–  quod per accidens aliquid causare derogat veritati " causae supremae. Illius enim dicitur aliquid causa esse per accidens, cuius est causa per ahquid aliud, cauaapci quod non est ab ipso, sed aliunde; si ergo Deus ali- ""'â– ' ^"^' cuius esset causa per accidens, non esset causa uni- versalissima et prima , et ita nec nobilissima. Sed ' mediatio non repugnat nobilitati causae supremae. Causare enini aliquid^per .?e et per id quod ab ipso esl non dicit indignitatem , immo dignitatem, quia dignitas est non tantum per se aliquid posse, sed posse alii communicare, ita tamen quod ille sine eo nihil possit.

3. Ad illud quod ultimo obiicitur, quod Filius est immediatior causa; dicendum, quod non valet, quia ista mediatio, quae praedicla est, non repugnat immediationi, et ideo non dirainuit eam.

PrevBack to TopNext