Text List

I, Distinctio 12, A. 1, Q. 4

I, Distinctio 12, A. 1, Q. 4

Utrum generatio Filii sil prior spiratione Spiritus sancti secundum rationem intelligendi.

Quarto et ultimo quaeritur, quae istarum dua- rum emanationum, scilicet generationis et processio- - sonis, sit prior secundum rationem intelligendi. Et quod generatio Filii, ostenditur sic.

1. In imagine creata sic est, quod secundum ordinem intelligeudi prior est emanatio notitiae a mente quam amoris, sicut vult Augustinus '; "quia incognita non possumus diligere", sicut dicit Augu- stinus in decimo de Trinitate': ergo si ordo attendi- tur in imagine secundum conformitatem ad Trinita- tem increatam, ergo secundum rationem intelligendi prior est processus Verbi quam Amoris in divinis, maxime cum per imaginem creatam intelligamus Trinitatem increatam.

2. Item, sicut vult Philosophus, "voluntas est, cuius principium est in ipso cognoscente singularia" ergo voluntas ut voluntas praesupponit cogni- tionem: ergo emanationem Verbi emanatio Amoris.

3. Item, omne principium secundum rationem :â–  intelligendi prius est quam principiatum ; sed Filius est principium Spiritus sancti: ergo secundum ratio- I nem intelligendi oportet praeintelligere Filium Spiri- ), tui sancto*: ergo et generationem, quae est emana- - tio Filii, prius quam processionem, quae est Spiritus ' sancti.

4. Itera , in omni natura ' agente per modum naturae et voluntatis, productio per modum naturae intelligitur ante productionem voluntatis: ergo cum Pater sit natura intellectualis, producens Filium con- naturalem et per modum naturae et Spiritum san- ctum per modum voluntatis, ut supra tactum est: " ergo emanatio Filii prior est secundum rationem in- telligendi emanatione Spiritus sancti.

Contra: 1. Augustinus nono de Trinitate': "Par- Adopposi-tum mentis praecedit appetitus, quo id quod nosse volumus quaerendo, nascitur proles ipsa notitia": ergo ante est in imagine creata appetitus, quam sit proles notitia, ergo ante amor quam verbum: ergo et processio anle generationem.

2. Item, nullus videns rem cognoscit eam^ nisi intentio voluntatis applicet vim cognoscenteni ipsi cognoscibili, ut patet de homine eunte per viam, qui cum ivit et alibi cogitavit, perfecte nescit, qua tran- sierit, sicut dicit Augustinus in undecimo de Trini- tate°. Ergo volunlas praecedit ipsam cognitionem, ergo amor verbum in creaturis: ergo pari ratione in Deo, saltem secundum intellectum.

3. Item, sicut vult Philosophus, primum et im- mediatum est idem. Unde ipse in libro Posteriorum '", definiens propositionem immediatam, dicit, quod "immediata propositio est illa qua non est altera prior" ; sed aeque immediate Spiritus sanctus pro- cedit a Patre, ut Filius, ergo aeque primo: ergo nec secundum rem, nec secundum rationem intelligendi generatio Filii praecedit processionem Spiritus sancti.

4. Item, quanto aliquid communius, tanto prius est secundum rationem intelligendi "; sed communis spiratio est communior quam generatio, quia conve- nit Patri et Filio, sed generatio soli Patri: ergo prior est secundum rationem intelligendi spiratio quam generatio.

CONCLUSIO.

Secundum rationem intelligendi generatio Filii prior est spiratione Spiritus sancti, quod tri- plici ratione probatur.

Respondeo: Dicendum, quod, quidquid sit de ordine reali, de quo infra dicetur ", tamen secundum conciusio. rationem intelligendi prior est emanatio Verbi, tum quia Verbum est Spiritus sancti principium, tum etiam quia Verbum procedit per modum naturae, sed Spiritus sanctus per modum liberalis voluntatis, tum etiam quia intelligimus emanationes in personis per emmaliones repertas in imagine. In imagine autem constat , quod cognitio et intelligentia praecedit amo- rem et voluntatem; non tamen volo dicere, quod in divinis sit emanatio ita " natura posterior emanatione, sicut reperimus in imagine creata.

1. Ad illud ergo quod obiicitur in contrarium, soiutio op- quod appetitus praecedit partum mentis; dicendum, quod ille appetitus habet secundum duplicem sta- tum ilupli('iter considerari ' : wno uindo secundum â– rationera inhiantis ante habitam cognitionem; alio motio secunduin rationem complectentis , et hoc est post habitam cognitionem ; et secundum primum stalum est imperfectionis , quantum vero ad secun- dum est perfeclionis. Et ideo quia quod perfectionis est in Deo ponimus, non quod est imperfectionis, ideo appetitus secundo modo assimilatur Spiritui sancto, el hic tenet rationem tertii. Et quod primus sit imper- fectionis, patet, cjuia est ignorantis et desiderantis scientiam acquii'ere, quod non convenit Deo.

2. Ad illud quod obiicitur, quod intentio prae- exigitur ad cognitionem; dicendum, quod verum est ad cognitionem acquirendam; sed notitia, prout est in acquirendo, non habet similitudinem cum illo Verjjo, ut vult .\ugustinus in decimo quintn de Trinitate^

3. Ad iUnd quod obiicitur, quod aeque imme- diate procedit Spiritus sanctus: dicendimi, quod ve- rum est; sed tamen Spiritus sanctus ita procedit im- mediale, quod etiam mediante Filio; et ita ex illa ratione oportet praeintelligi emanationem Fihi. |

4. Ad ilhid quod obiicitur, quod quanto aliquid I communius, tanto prius; dicendum, quod verum est soiuuo i. i in absolutis, sed non tenet in respectivis, ut patet' in generatione et creatione. — Potest tamen dici, quod soiuno istud intelligitur de eo quod est commune * commu- nitate praedicationis; sed communis spiratio est com- munis communitate non tantum praedicationis , quia dicitur de Patre et Filio, sed etiam» cuiusdam con- cordiae et connexionis; et tale commune secundum rationem concordiae et amicitiae praesupponil con- cordantes et connexos, non praeit: et sic patet illud.

PrevBack to TopNext