I, Distinctio 13, A. 1, Q. 3
I, Distinctio 13, A. 1, Q. 3
Utrum processio Spiritus sancti differat a generatione Filii realiter, vel solum secundum, rationem intelligendi.
Tertio quaeritur, utrum processio Spiritus sancti realiter differat a generatione Filii, an solum secun- dum rationem intelligendi. Et quod realiter, videtur:
1. Quia personae differunt secundum suas ema- nationes; ergo ' cum personae realiter differant, non tantum intellectualiter, quia, omni intellectu cir- cumscripto, adhuc remanet trinitas: ergo emana- tiones, quae sunt processio et generatio, differunt realiter.
2. Item, quae sunt a diversis principiis, reali- ter differunt; sed generatio est ab uno in divinis, processio Spiritus sancti a duobus, quia a Patre et Filio: ergo realiter differunt.
3. Item , secundum rem ^ et veritatem aliquorum est principium divina substantia ut voluntas, quo- rum non est principium ut natura, sicut patet , quia creaturae sunt a Deo agente per niodum vo- luntatis, non per modum naturae: si ergo pro- cessio est voluntatis per modum voluntatis, generatio per modum naturae ut naturae, processio et gene- ratio realiter differunt.
4. Item, in imagine creata egressus verbi et egressus amoris distinguuntur, quia differunt rea- liter; hoc " perfectionis est, quia ex hoc faciunt ima- ginis trinitatem, sed quod differunt essentialiter , hoc est imperfectionis ; sed omne quod perfectionis est, ponendum est in divinis: ergo processio et ge- neratio realiter differunt, quamvis non essentialiter.
CONTRA : I . Pater spirat et generat, aut ergo in quantum unus, aut in quantura plures vel plura. Si in quantum plures vel plura, Pater * est compositus; si in quantum unus; sed quia Pater et Filius spi- rant in quantum unum, non sunt duae spirationes, sed una: ergo similiter, si Pater spirat et generat in quantum unum , spiratio et generatio est una pro- ductio.
2. Item, secundum omnes verum est, quod Pa- ter ratione fecunditatis naturae^ generat, ratione fe- cunditatis voluntatis spirat; sed in Deo idem est voluntas et natura: ergo etc.
3. Item, emanationes " penes terminos distinguun- tur; sed Pater omnino idem et totum, quod dat Filio per generationem , dat Spirltui sancto per proces- sionem: ergo spiratio et generatio sunt omnino una emanatio.
4. Item , hoc ipsum ostenditur per impossibile. Si differunt, aut se ipsis, aut aliis: non se ipsis , quia emanationes nec sunt a se nec ad se : ergo si unum- quodque distinguitur per illud quod est, vel a quo ^ emanationes huiusmodi se ipsis non distinguuntur ; si aliis: aut essentia, aut notione, aut persona. Non essentia; constat, quia illa non distinguit nec distinguitur ; non persona, quia eius est distingui, non distinguere: ergo si differunt, hoc erit aliis notionibus; et similiter erit quaerere de ilhs aliis, et sic in infinitum: ergo etc.
5. Item, si diflerunt, aut differentia substan- tiali, aut accidenlali: non substantiali , quia talis differentia non est in divinis; non accidentali, quia in Deo non est accidens: ergo etc.
6. Item, plus differt Filius a creatura quam a Spiritu sancto: ergo plus differt generatio a crea- tione quam a processione; sed generatio non di- slinguitur a creatione: ergo nec a processione. Pro- batio mediae: creatio est divina essentia"; sed per- sona et essentia non distinguuntur ab invicem: ergo nec generatio et creatio.
CONCLUSIO.
Generatio et spiratio non tantum secundum mo- dum dicendi differunt, sed etiam secundum differentiam tum originis , tum habitudinis, et etiam se ipsis.
Respondeo: Dicendum, quod generatio et spiratio sive processio differunt non tantum secundum rationem dicendi , sed etiam secundum differentiam ' originis et habitudinis, quia diversus est modus se habendi et differens modus originis; talis autem differentia unitati essentiae non repugnat.
Si autem quaeratur ratio differentiae harum ema- nationum , dicendum , quod prima ratio differendi i non potest assignari a parte terminorum. Termini r enim sunt personae, quae non important rationem differendi active , sed passive ". Si ergo personae dilTerunl, qiiaeiilur: quibus? et necesse est redire ad emanationes et relationes, qnae sunt generatio et processio^ et ita in hac assignatione erit circulus.
Similiter ex "parte principiorum. Si enim di- Nec ex par- catur , quod differunt hae duae enianationes secun- p^onIm.""dum fecunditatem dupUcem naturae et voluntatis, quaeritur -, quo modo differat fecunditas a fecundi- tate. Si dicas, quod fecunditas nalurac est in solo Patre, voluntatis in Patre et Filio: hoc ulteriorem habet quaestionem, unde veniat haec differentia, et oportet ad hoc venire , quod fecunditas naturae est in U710, quia imago procedens per illam nata est esse sohim ab uno , fecunditas voluntatis in cluobus, quia nexus sive processio per modum nexus est in duobus ; et ita redit difTerentia in primum , et est ibi ratio circularis. Ergo patet secundum hoc, quod harum emanationum differentia prima nec est su- menda a parte termini, nec a parte principii.
Et ideo notandum, quod est loqui " de huiusmodi emanationibus quantum ad esse et quantum ad distingui.
Si quantum ad esse, sic habent rationem es- Quoad esse. scudi a suis perfectis principiis et fecundis. Quia enim in Deo est perfectissima natura et natura vera, ideo perfecta et vera fecunditas ^ in hypostasi , quae habet rationem principii. Et quia vera et perfecta et propria est fecunditas naturae, ideo veram et pro- priam habet emanationem; et haec est generatio. Similiter intelbgendum est de spiratione quantum ad voluntatem. Unde 7-atio, quare huiusmodi vere sunt' in Deo , est vera fecunditas naturae et voluntatis. Si autem loquamur quantum ad differre, di- Quoad dif- cendum , quod se ipsis differunt , sicut ostensum est ^ '"'*â– quia omnis distinctio in divinis venit a modis ori- ginis et relationis. Unde sicut duae differentiae se ipsis differunt, ut rationale et irrationale, simihter ' in divinis hae duae emanationes. Et sicut differen- tiae differentiarum innotescunt nobis per alias diffe- rentias, quae ab illis oriuntur, sic et in divinis. Quia enim se ipsis distinguuntur generatio et spiratio, ad eas consequitur secundum rationem inteUigendi differentia duplex: una, quia generatio est ab uno, sed spiratio a duobus. Quia enim generatio est ema- natio per modum perfectae assimilationis, ideo ad unum principium respicit: quia vero spiratio est emanatio per modum connexionis, ideo est a duo- bus. Alia differentia est in comparatione ad nos. Quia enim Spiritus sanctus spiratur ut nectens et ita in aUerum tendens, ideo Spiritus sanctus proce- dit ut donabilis; FiUus vero generatur, et generatio non respicit tertium.
Per has differentias necessario eUcitur harura c.oncomi- emanationum concomitantia. Quia spiratio dat prae- "'"" n="'°- inteUigere generationem — non enira nectuntur nisi distincti et similes, et ita iUi quorum unus est ab alio per generationem — similiter generatio dat con- sequenter intelUgere spirationem; necesse est enim. di?tinctos et omnino similes per deUciosum amorem coniungi.
Concedendae igitur sunt rationes probantes, quod differunt, sicut est manifestatum in rationibus; sed iUae rationes non sunt sumtae a priori.
Aliqui tamen voluerunt assignare aUas differen- Aiiorum tias: et quidam per vim spirativam et generativam' dicunt differre ; sed haec differentia declarat ignotum per ignotius; alii etiam dixerunt, quod FiUus procedit per modum esse, Spiritus sanctus per modura hene esse; sed haec verba non sunt sana nec tali materiae convenientia.
1. Ad ilhid ergo quod primo obiicitur, utrum soiuuo i Pater spiret in quantum unuselc. ; dicendum, quod '"""°"' nec in quantum unus, nec in quantum plures, sed in quantum aUo et aUo modo se habens; quia aUo modo se habet ad FiUum, aUo modo ad Spiritum san- ctum. Iste autem aUus et aUus modus se habendi non repugnat unitati substantiae vel personae; sed Pater et Filius spirant in eo , quod unum uno modo se habens. Inde est, quod duplex est processio ° FiUi et Spiritus sancti a Patre , sed una est spiratio sive processio Spiritus sancti a Patre et Filio.
2. Ad illud quod obiicitur, quod natura et vo- luntas in Deo sunt idem; dicendum, quod etsi natura et voluntas in Deo considerata absolute sint idem, tamen aUquid respicit voluntas ut voluntas in ratione principii, quod non respicit natura ut natura. Et inde est, quod, sicut non sequitur: creatura est a Deo per modum voluntatis, quod ideo sit etiam per modum naturae ; similiter, quia natura et voluntas comparan- tur ad has emanationes sub ratione principii, ideo nihil prohibet, has emanationes differre, quamvis idcm sint in substantia natura et voluntas.
3. Ad illud quod obicitur, quod emanationes differunt penes terminos; dicendum, quod in his in- ferioribus est verum, ubi emanatio dicit cns in po- tentia et ita imperfectura; non autem est verum in Deo, quia ibi non dicunt ens in potentia nec imperfe- ctum''; unde in divinis sunt ratio distinguendi. Tamen si veUmus dicere, quod differunt penes terminura. non accipiemus terminum pro substantia vel essentia, sed pro hypostasi , ut prius habitum est K
4. Ad illud quod quaeritur, utrum se ipsis vel aliis: patet, quod se ipsis. Et ad id ^ quod obiicitur, quod non habent esse a se, ergo nec distingui; di- cendum, quod illud non tenet in esse originali. Quam- vis enim differentiae habeant ortum a genere, tamen Tion distinguuntnr a genere, sed se ipsis^
5. Ad illud quod obiicitur, quo modo differunt, aut substantiali aut accidentali differentia; dicendum, quod insufficienter dividit. quia in divinis esl rela- tionum differentia , ut dicit Augustinus in quinto de Trinitate*, quae nec accidentalis nec substantialis est, sed magis dicitur originalis.
6. Ad illud quod obiicitur de creatione, dicen- dum, quod ratione connotati magis differt creatio; sed ratione principalis signiflcati non tantum differunt, quia non tantum differt essentia a persona, quantum persona a persona. Unde praedicatur essentia ° de persona nec facit aliquo modo aliquem numerum; persona vero distinguitur ab alia persona; et ideo non valet argumentum.