I, Distinctio 13, Dubia
I, Distinctio 13, Dubia
DUB. I.
In praesenti distinctione sunt dubitationes circa litteram, et primo dubitatur de ratione Augustini, quam ponit ibi: Si Spiritus sanctus Filius dicere- tur, amborum utique Filius diceretur; et videtur sua ratio magis ad oppositum quam ad propositum: ex hoc enim similior esset generationi in creaturis , quae est ex duobus.
DuB. II
DUB. III.
Unde Augustinm Maxminn praemissam quae- stionem refricanti^. Maximinus refricabat dictam quaeslionem sic: Spiritus sanctus est Deus, et non est Deus nascendo : ergo non Deus naturaliter : ergo adoptive. Et quod hoc argumentum sit bonum, vi- detur, quia quod inesl alicui naturaliter, inest ei a nativitate: ergo quod non inest a nativitate, non inest naturaliter: ergo' cum Spiritus sanctus non procedat ut natus, non inest ei esse Deum a nati- vilate: ergo non est Deus naturaliter.
Et est responsio Augustini ad hoc -, quod ar- gumentum istud uon valet, nisi in eis quae gene- rantur, in aliis non. Et hoc patet, quia Adam erat homo natura, sicut unusquisque nostrum, et tamen ipse habuit per creationem , quod nos habemus per generationem ; sic Deus Pater communicat naturam suam Spiritui sancto per spirationem, sicut Filio per generationem.
DuB. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Paler pro- cessionis eius est auctor. Videtur enim male di- cere , quia aut hoc quod est auctor dicit esse)i- tiam, aut notionem: non essentiam, quia tunc di- ceretur de Spiritu sancto; si notidnem, quaero, quani? non innascibilitatem, quia illa non dicit re- spectum ad processionem ; item, non generationem nec spirationem, quia nihil esset dictum, ut videtur. — Item quaeritur, utrmn Pater possit dici auclor generationis ? Et quod non, videtur, quia Pater di- citur auctor Filii , ergo , sicut supra dixit Hilarius et habetur distinctione nona', sensus est: id est genitor Filii, ergo tunc idem esset dicere , est auctor gene- rationis, quod genitor.
Respondeo: Dicendum, quod auctor dicit in Patre fontalem plenitudinem, quia ipse non est ab alio , sed alii ab ipso ; et inde dicit, ut credo. ean- Quia m- dem notionem , quam dicit innascibilis , sed differenti modo : quia innascibilis dicit ' per privationem prio- ris, sed auctor dicit fecunditatera et plenitudinem re- spectu procedentium ab ipso, quam habet non aliunde; et ideo dicitur auclor ab aiictorilate. Auctoritas autem est in Patre, quia quod habet, ab aho non habet, et hoc est, quod est° innascibilis; et ita patet, quod potest dici auctor omnium personarum, quae sunt ab ipso. Ex his patet regponsio. Dico enim, quod dicit eandem notionem quam innascibilitas, sed alio modo. Ex hoc patet, quod nunquam dicitur Filius auctor spirationis, quamvis spiret, quia non habet a se, sed ab aho; unde auclor proprie dicitur prin- cipium alterius non ab aho °.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Distinguere inter illani generationem et istam processionem nescio. Videtur enim talis ignorantia esse peccatum, quia distinctio personarum de necessitate est fldei et salutis; sed qui ignorat ea quae sunt de neces- sitate fldei, damnabihter ignorat: ergo etc.
Respondeo : Dicendum , quod duplex ' est scire, scilicet si est et sieuti est. Scire si est; hoc modo certitudinaliter credere distinctionem de necessitate salutis est, large sumto seire. Scire autem sicuti est non pertinet ad statum meriti, sed praemii; et de hac scientia loquitur hic Magister et \ugustinus. Et nota, quod tria dicit: nescio quantum ad habi- tum scientiae; non valeo, quantum ad ingeniuni; non sufficio , quantum ad utrumque °.
DuB. VI.
Item obiicitur de hoc quod dicit: Appellatur I iiigenitus, non quidem in Scripturis , sed in con- I suetudine disputantium. Contra: Dionysius ': "Non est audendum aliquid dicere de illa supersubstan- tiali et sancta divinitate praeter ea quae divinitus nobis ex sacris eloquiis claruerunt": ergo male fecerunt qui hoc nomen invenerunt.
Respondeo: Quamvis istud verbum non dicatur in Scripturis , dicitur tamen verbi huius intellectus. Et quia verbum non est profanum nec errori con- iunctum, cum inteilectus verbi ex Scriptura et fide habeatur, non fuit contra fas illud Deo attribuere, ut ipsam Trinitatem conferendo ' apertius possimus intelligere.
DuB. VII.
Item quaeritur de hoc quod dicit Magister: Et aliter Augustinus accipit ingenitum, qui vel quod non est ab alio, quod dicit convmire soli Patri. Sed hoc non videtur verum , quia hoc modo ingeni- tum convenit essentiae: ergo non est Patris proprium.
Respondeo: Dicendum, quod licet Magister dicat intellectum Augustini, tamen non totum °. Ingenilum enim , secundum quod dicitur proprietas Patris, pri- vat esse ab alio , nec hoc sufficit ad hoc, ut sit notio, nisi etiam consequenter dicat, quod alius sit ab ipso; quia, sicut obiectum est, non esse ab alio sive non genei-ari convenit essentiae'.
DuB. VIII.
Item contra hoc quod dicit Hieronymus : Est quod natum esl, et factum non est, obiicit Arius, quod duodecim sint modi generationis , quorum quolibet dato, sequitur, quod Filius non tantum na.tus, sed etiam factus est ; et hos modos ponit disputans con- tra Victorinum \ Primus modus est per defluxum lineae a puncto. Secundus est penes emissionem radii a sole vel ab alio luminoso corpore. Tertius est penes sigillationem characteris, sicut figura flt in cera a sigillo. Qicartus est penes immissionem, ut quando a Deo datur bona voluntas. Quintiis est pe- nes exitum proprietatis vel accidentis a principiis subiecti , quae sunt materia et forma. Sextus est penes intentionis sive speciei abstractionem , sicut species rerum generatur in anima. Septimus est penes excitationem, sicut liberum arbitrium exci- tatum a gratia procedit in bona opera. Octavus est penes transflgurationem , sicut ex aere fit statua, vel sicut in flgura incisionis. Nonus est penes produ- ctionem, sicut a primo movente immobili producitur motus. Decimus est penes exitum specierum de ° genere per differentias dividenles genus et consti- tuentes speciem. Undecimus est penes ideationem, sicut arca exterior ab arca, quae est in mente artifi- cis. Duodeeimus est penes nascentiam, ut homo ge- neratur ab homine. Quocumque autem praedictorum modorum generetur Filius, non tantum genitus ° , sed etiam factus est.
Ad hoc est responsio, quia aut Arius accipit generationem conmuniter ad creatam et divinam, aut specialiter in creatura. Si communiter, dico, quod insufficienter dividit, quia ultra istos modos est generatio Filii a Patre secundum modum singu- larem , qui ' est de tota substantia generantis — sicut supra dictum fuit nona distinctione * — ubi, quia non potest esse mutatio, nullo modo potest esse factio. Si autem dividat generationem , ut est in creaturis, dicendum, quod divisio illa insulTiciens est adhuc, quia omittit generationem aequivocam, quae est secundum' putrefactionem. Sed esto quod comprehendat eam sul) generatione, quae est secun- dum nascentiam , tamen adhuc non valet ad propo- situm , quod , si non generatur , sicut creaLura dicitur generari , nuUo modo generatur. Quamvis enim erea- tura sit Deo similis, tamen plus est dissiroilis quam similis, sicut dicit Augustinus decimo quinto de Tri- nitate'°,et Hilarius'^ similiter: "Oranis comparatio inferiorum plus habeatur hominibus utilis quam Deo apta" ; et ideo haeretici erraverunt, quia '^ credebant, omnino esse in Deo, sicut videbant in creatura. Et hoc bene tangitur in Glossa super primum ad He- braeos ", ubi dicitur : "Non possunt temporalia com- parari aeternis integra collatione, sed aliqua tenui similitudine" ; et ideo, sicut supra ostensum est", se- cundum diversas conditiones diversae generationes illam repraesentant. Ratione enim conformilalis est similis generationi verbi a mente ; ratione coaevitatis similis generationi splendoris de sole sive de luce; ratione aequalitatis generationi viventis de vivente.