Text List

I, Distinctio 15, Pars 1, A. 1, Q. 2

I, Distinctio 15, Pars 1, A. 1, Q. 2

Utrum missio in divinis sit tantum ex tempore, an etiam ab aeterno.

Secundo quaeritur, utrum missio in divinis sit ex tempore tantum, an etiam ab aeterno. Et quod ab aeterno, ostenditur auctwitate et ratione.

1. Auctoritate sic : Gregorius': "Eo ipso mit- titur Filius, quo generatur" ; sed generatur ab ae- terno: ergo mittitur ab aeterno: ergo missio in di- vinis est ab aeterno.

2. Item , Beda in homilia-: "Spiritus sancti mis- sio est eius processio": sed procedit ab aeterno : ergo mittitur ab aeterno.

3. Item, ratione sic: missio, sive active sive pas- sive dicta, est Deus; sed omnis actio, quae active et passive est Deus, est ab aeterno: ergo etc.

4. Item, omnis actio, quae habet Deum ut ter- rainum et ut principium, est ab aeterno, ut patet, cum dicitur : Deus inteliigit Deum ^ Deus generat Deum: sed missio est huiusmodi, quia Deus mittit Deum: ergo missio est aeterna. Si dicas, quod mis- sio requirit duplicem terminum, scilicet eum qui mittitur, et eum ad quem mittitur, et ille ad quem fit missio, est temporalis; contra: Deus potest esse qui mittit, Deus, qui mittitur: ergo pari ratione Deus, ad quem mittitur; et videtur, quod istae com- parationes principii et termini maxime Deo conveniant. Deus enim est alpha et omega, principium et finis â– ": ergo magis proprie dicitur Deus, ad quem mittitur, quam Deus, qui mittitur.

5. Item, quidquid est Deus, est aeternum; mis- sio est Deus: ergo est aeterna; sed praemissae sunt verae: ergo et conclusio.

Contra: 1. loannis decimo sexto°: Sinon abierofamammn. Paraclitus non veniet ad vos; cuni autem abiero, mittani vobis eum. Ergo Spiritus sanctus potest mitti et promitti; sed quod est aeternum non potest promitti: ergo etc.

2. Item, Augustinus quarto de Trinitate: "Mit- titur Filius vel Spiritus sanctus, cum ex tempore cuiusquam mente percipitur".

3. Item , omnis missio est ad " aliquid posterius mittente; sed ubi cadit posterius necessario inter- venit ratio principii et temporis: ergo etc. Prima pro- positio per se est -vera , quia mittens per prius habet ipsum quod * mittil, quam habet ille. ad quem mittit.

4. Item omnis missio vel est ratione mutationis, vel ratione operationis; sed in divinis non est mu- tatio: ergo ad hoc, quod missio sit, necesse est quod interveniat operatio; et si operatio, et effectus; et si effectus, et' tempus: ergo omnis missio est ex tempore.

CONCLUSIO.

Missio propter cmiparatiotmn ad terminum creatum dicenda est temporalis.

Respondeo : Dicendum ad praedicta , quod mis- condusio. sio in divinis nuUo modo dicitur nisi ex tempore. Et ratio huius est, quia dicit comparationem non tantum ad prineipium nec tantum ad missum , sed etiam ail teriuinum. Teruiinus ' ille de necessitate creatus est , quia raissio in Deo , cum non dicat mutiitionem , dicit aliquam circa terminum operatio- nem , et ita aliquem effectum ; et quia omne quod recipit elfectum , est creatum et temporale : ideo missio de necessitate est temporalis.

1. Ad illud ergo quod dicit Gregorius: "Eo - mittitur Filius, quo generatur" ; dicendum, quod ipse loquitur, praesupposita manifestatione in creatura ". Pater enim manifestatur in creatura, sed non mit- titur , sed Filius mittitur. Et Gregorius reddit ratio- nem , quia nulla alia causa est, nisi quod iste â– ' generatur , ille non , id est Pater.

2. M illud quod obiicitur de Beda, dicendum, quod Beda loquitur de processione Spiritus sancti , prout est in creatura , et ita semper est temporalis ut missio.

3. Ad illud quod obiicitur, quod omne quod active et passive ponitur, in Deo est aeternum ; di- cendum, quod verum est, nisi habeat ulteriorem respectum ad creaturam; sed missio praeter respe- ctum, qui est mittentis ad missum, importat aliquem effectum in creatura '.

Ad illud quod obiicitur , quod missio active et est Deus; dicendum, quod est quaedam actio, quae solum respicit passum, ut "percutio te" ; quaedam , quae passum et aliuni terminum , ut "doceo te grammaticam", similiter et "mitto te ad illum". Et quod obiicit * verum est in actio- ne et passione , quae nihil aliud respiciunt nisi prin- cipium et obiectum ; sed non in aliis , quae requi- runt alium terminum, et ideo habet instantiam in proposito.

4. Similiter solvendum est ad sequens, quod ve- rum est, si actio illa omnino terminaretur '^ in Deum.

Sed quod obiicit , quod missio respicit Deum ut terminum ad quem ; dicendum, quod si terminus, ad quem est missio , esset solum in ratione finien- tis , verum ' esset ; nunc autem non est sic , sed magis in ratione suscipientis.

3. Ad ultimum obiectum dicendum , quod ibi est paralogismus accidentis , sicut hic: omne aes est naturale , statua est aes : ergo etc. ; quia quod erat materiae attribuitur statuae ratione artificii. Si- railiter hic, quod erat divinae essentiae attribuitur missioni ratione connotati.

PrevBack to TopNext