Text List

I, Distinctio 15, Pars 1, A. 1, Q. 3

I, Distinctio 15, Pars 1, A. 1, Q. 3

Utrum missio, passive accepta, sit totius Trinitatis, in specie Patris.

Tertio quaeritur, cuius sit missio ut missi. Et videtur , quod sit totius Trinitatis.

1 Augustinus quarto de Trinitate: "Mittitur Filius, cum ex tempore cuiusquam mente percipi- tur". Sed tota Trinitas ex tempore mente percipi- tur : ergo tota Trinitas mittitur : ergo et Pater.

2. Item, mitti personam est ipsam de novo venire ad habitandum " ; sed tota Trinitas de novo venit ad habitandum in peccatore , cum gratia datur ei : ergo etc. Minm' patet, loannis decimo quarto ' : Ad eum veniemus etc.

3. Item, missio connotat effectum in creatura; sed regula ^ est, quod omne nomen connotans ef- fectum dicitur essentialiter : ergo missio, passive dicta, dicitur essentialiter : sed quod essentialiter dicitur convenit toti Trinitati : ergo etc.

4. Item, quando aliquid mittitur, mittitur cum eo omne quod ei ^ inseparabiliter est coniunctum ; sed Pater est inseparabiliter coniunctus Filio : ergo quando mittitur Filius , mittitur et Pater.

5. Item , mittere et mitti aut sunt aequalis no- bilitatis, aut non. Si aequalis: ergo qua ratione dicitur mittere de Patre, eadem ratione et mitii; si * inaequalis : ergo mittens est maior misso : ergo Filius est inaequalis Patri.

Contra; 1. Augustinus secundo de Trinitate ' : "Pater nusquam legitur missus" ; sed non debemus aliquid asserere de Deo, quod non habemus ex Scriptura: ergo mitti non convenit toti Trinitati.

2. Item , Augustinus dicit , quod Pater absur- dissime dicitur missus; sed sermones veri non sunt absurdissimi , sed potius falsi : ergo mitti non vere dicilur de Patre.

3. Item, Augustinus ' dicit, quod mitli est co- gnosci esse ab alio ; sed Pater non cognoscitur esse ab alio : ergo Pater non mittitur.

4. Item, omne mobile reducitur ad immobile ' , ergo missibile ad immissibile: ergo in divinis est aliqua persona immissibilis, sed non nisi Pater : ergo etc.

CONCLUSIO.

Missio, passive accepta, nullatenm dici potest de Patre.

Respondeo : Dicendum , quod missio, sicut patet ex ratione Augustini et melius infra patebit ^ , sem- per duo habet ex suo intellectu , scilicet emanatio- nem et manifestationem per effectum. Quia ergo importat semper " emanationem passive missio pas- sive dicta, hinc est, quod cum Pater omnino ca- reat principio , quod de ipso nuUo modo potest dici missio passiva ; unde non invenitur, et si inveniretur, esset tanquam falsa et velut impropria exponenda ".

1. 2. Ad illud ergo quod obiicitur primo et ^soiutjo op- secundo '', quod missio est perceptio ab intellectu , """ vel inhabitatio de novo ; dicendum , quod non dicit totam rationem missionis , sed solum a parte te7-mi- ni in " quem ; unde debet addi cum illis emanatio ab alio ; et tunc non valet.

3. Ad illud quod obiicitur tertio, quod conno- tat " effectum, ergo est essentiale ; dicendum , quod nomen connotans effectum aut dicit solum respectum ad effectum , et tunc est pure essentiale , ut ci-eare ; aut dicit etiam cum hoc respectum ad personam , et sic potest esse notionale , sicut creare per Filium soliusestPatris. Sic est de hoc quod est mitti, quia non dicit tantum comparationem missi ad suscipientem '^ effectum , sed etiam ad principium. Signiflcat enim , ipsum esse ab alio et in alium; et sic patet illud.

4. Ad illud quod obiicitur, quod inseparabilia simul mittuntur; dicendum, quod illud est verum de illa missione, quae est per separationem ; sed de illa missione , quae est per distinctionem , non est dicere, quod simul '" mittantur necessario illi qui distinguuntur , sicut nec in alia missione illa quae separantur. Et quoniam Pater dislinguitur a Filio, et missio in divinis dicit distinctionem ; ideo non oportet , quod cum mittitur " Filius , mittatur Pater.

5. Ad illud quod obiicitur ultimo , quod aequa- lis nobilitatis est mitti ut " mittere ; dicendum, quod mitti non removetur a Patre , quia dicit ignobilita- tem , sed quia dicit emanationem et subauctorita- tem , quae quamvis non sit ignobilitatis , tamen non convenit Patri ".

PrevBack to TopNext