I, Distinctio 15, Pars 1, A. 1, Q. 4
I, Distinctio 15, Pars 1, A. 1, Q. 4
Utrum missio , active accepta, sit totius Trinitatis.
Quarto et ultinio quaeritur, cuius sit missio ut mittentis. Et quod sit totius Trinitatis , ostentii- tur sic.
1. Missio idem est quod temporalis donatio; .sed temporaliter dare convenit toti Trinitati, quia tota Trinitas dat Spiritum sanctum , ut dicit Augu- stinus ' : ergo etc.
2. Item , Augustinus secundo de Trinitate - : "Mitti a Patre Filius sine Spiritu sancto non po- tuit", ergo missio Filii convenit Spiritui sancto : ergo eadem ratione missio sui. Si dicas, sicut dicunt quidam, quod illud intelligitur de missione secunr dum humanam naturam, qua missus est ad prae- dicandum, secundum illud Isaiae sexagesimo pri- mo^: Ad annuntiandim mamuetis misitme; non autem de missione secundum divinam naturam; cmtra : missio secundum divinam naturam est missio in mentem , vel in carnem ; sed Augustinus intelligit de missione in carnem , unde statim sub- ditur : "Quia Pater intelligitur eum misisse , cum fecit ex femina": ergo constal , quod ioquitur de missione secundum divinam naturam.
3. Item, Magister ^ facit tale argumentum : si Pater potest dare vel mittere Spiritum sanctum , et Spiritus sanctus non potest , ergo aliquid potest Pa- ter, quod non potest Spiritus sanctus. Item si Pater dat et mittit Spiritum sanctum , et hoc non facit Spiritus sanctus , aliquid facit Pater , quod non facit Spiritus sanctus: ergo divisa sunt opera Trinitatis.
CoNTRA : 1. Datum dicitur relative ad dantem , sicut dicit Angustinus quinto de Trinitate ^ : ergo Spiritus sanctus non datur nisi ab his , ad quos re- lative dicitur ; sed non dicitur relative ad se : ergo non dat se, ergo nec mittit se.
2. Item, sicut Pater est prima persona in Tri- nitate, ante quam non est alia, ita Spiritus san- ctus , post quam ° non est alia ; sed Pater , quia non habet personani, ex qua sit, nullo modo dicitur missus : ergo cum Spiritus sanctus non habeat per- sonam ex se emanantem, nullo modo dicitur mittere.
3. Item , ubicumque est missio passiva , ibi est subauctoritas respectu alicuius principii in missoj sicut dicitur ab Augustino el Magistro '^ : ergo ubi est missio activa, ibi notatur auctoritas respectu per- sonae; sed Spiritus sanctus non habet auctoritatem respectu sui nec alterius personae : ergo etc.
4. Item, ubicumque est missio, ibi vere nota- tur distinctio , sicut in creaturis separatio ; sed per- sona Spiritus sancti non distinguitur a se : ergo a se non mittitur nec Filium mittit, cum non habeat auctoritatem in ipsum : ergo non mittit.
5. Item , omnis actus , secundum quem perso- na reflectitur super se , est essentialis et essentiali- ter dictus; si ergo Filius mittit se, vel Spiritus san- ctus * se : ergo mittere vel mitti essentialiter dici- tur ; sed omnis talis actus dicitur de tribus ; ergo Pater mittit se.
CONCLUSIO
Impropria est locutio , quod sive Pater siue Trinitas mittat se ; omnino propria , quod persona producens mittat productam; denique minus propria, sed tamen sustinenda , quod personae procedentes mittant se.
Respondeo: Dicendum, quod in hac quaestione sapientes opinantur contrarie sapientibus. Nam Ma-opinioMa- gister dicit expresse et nilitur probare auctoritate et ratione , quod Spiritus sanctus mittit se et dat se"; nec oportet secundum ipsum , quod inter mittentem et missum cadat personalis distinctio, sed solum quantum ad rationem intelligendi, ut idem '° ipse sit mittens in quantum Deus, et idem ipse sit missus in quantum donum.
Aliorum magistiorum et antiquorum fuit po- ■nmopi- sitio , quod mittere et mitti de ratione sui nominis raria. important subauctoritatem et auctoritatem ' et di- stinctionem ; et ideo nuUo modo potest dici , quod una persona mitt;it se vel mittatur a se. Unde lo- cutiones istae sunt impropriae el exponendae , quae hoc dicere videntur. Et positionem suam confinnant per Augustinum - , qui dicit, quod Pater nullo modo mittitur nec legitur missus : Iioc non est ob aliud , ' nisj quia Iioc quod est missus importat subauctori- tatem : ergo per oppositum miUere importat aucto- ritatem, et una persona non habet auctoritatem su- per se. Et respoudent rationibus Magistri , quod non est simile de hoc quod est dare et de hoc quod est mittere. Quia dare uno modo est ex liberalitate sive amore communicare; et sic est essentiale om- nino et nullam connotat distinctionem , et sic conce- ditur , quod tota Trinitas dat se ipsam, et Pater si- militer. Alio modo dare est alicui donum commu- nicare , non tantum ex liberalitate , sed etiam ex anctoritate; et sic dare dicit notionem sive tenetur notimialiter , et hoc modo non valent illae rationes : si Pater dat Spiritum sanctum , et Spiritus san- ctus non dat se : ergo aliquid facit Pater , quod non ^ Spiritus sanctus ; quia dicit notionem , et in hoc sensu aequipollet ei quofl est mittere, et si- miiiter donatio passiva ei quod est procedere. — Similiter ad simile , quod indudt Magister de Filio, dicunt, quod non est simile , quia in Filio duplex est natura , scilicet divina et Iiumana ; et ciuantum ad humanam potest mitti et mittitur a tota Trini- late , quia minor est Deo et inferior , et non tan- tum subauctoritatem habet, sed etiam servitutem, quia est servus Dei , quamvis per unionem sit Deus. Quantum ad divinam autem mittitur a solo Patre , quia a solo Patre producitur. Quia ergo Spiritus sanctus producitur et a Patre et a Filio , et non a se ipso, hinc est, quod non mittitur nisi a Patre et a Filio. Et propter hoc rationes Magistri non va- lent , quia omnes auctoritates , quae dicunt , Filium mitti a Spiritu sancto vel a se , secundum huma- nam naturam intelliguntur.
Sed licet haec positio rationabilior videatur et facilior ad sustinendum , tamen — quia non debe- mus auctoritates Sanctorum trahere ad nostram ra- tionem, sed magis e converso rationem nostram au- ctoritatibus Sanctorum subiicere, ubi non continent expressam absurditatem ; et Sancti dicunt, et Magi- ster dicit, et maxime Augustinus, qui plus super hac materia locutus est, Filium mitti a Spiritu sancto et etiam* a se, quod non possunt exponere secun- dum humanam naturam — ideo alia positio tum ob Praefertur reverentiam Sanctorum, tum ob reverentiam Magistri gS videtur magis esse tenenda. IUud enim ^ verbum Augustini, quod dicit, quod Filius est missus in carnem a Spiritu sancto , secundum humanam na- turam nuUo modo potest intelligi , ut videtur , quia missio haec fuit ad humanitatis sive carnis assum- tionem : ergo secundum rationem intelligendi prae- cedit humanam naturam ut iam unitam : ergo si Filius hoc modo dicitur missus , oportet quod attri- buatur divinae naturae , et ita ratione divinae natu- rae missus est a Spiritu sancto; multo fortius igitur et •" a se, ac per hoc et Spiritus sanctus a se.
Et propterea ad intelligentiam obiectorum in Qu; contrarium notandum est, quod missio de se duo importat , scilicet emanationem et manifestationem, et principaliter ' de ratione suae significationis im- portat manifestationem. Et hoc patet per Augustinum in quarto de Trinitate, qui dicit, quod mitti est eo- gnosci esse ah alio , et habetur in praesenti distin- ctione * , quod "tunc Filius mittitur , cum ex tem- pore cuiusquam mente percipitur". Quia, ergo prin- cipaliter importat manifestatione.n\ et eonnotat in mlsso emanationem , ideo manifestatio signiftcatur per hoc quod est mittere per modum actionis , et per hoc quod est mitti per modum passionis , sed emanatio utrobique uniformiter. Unde sensus est: Pater mittit Fihum, id est, declarat sive manifestat Filii emanationem , sive Filium emanare. In passiva vero sensus est: Filius sive Spiritus sanctus mitti- tur , id est, manifestatur ab alio emanare.
Et quoniam ablativus respectu passivi, et no- minativus respectu verbi ' activi important ratio- nem principii , et signiflcatio huius verbi mittere et mitti est manifestatio et emanatio ; ideo illa est ( propriissima , quando ablativus vel nominativus importat habitudinem principii respectu utriusque , ut cum dicitur : Pater mittit Filium , et Filius mit- titur a Patre, quia Filius emanat a Patre et ma- nifestatur a Patre.
Quia vero principale significatum horum ver- borum est manifestatio , non emanatio , quando '" no- minativus vel ablativus est principium manifesta- tionis , quamvis non emanationis , propria est, sed i minus quam praedicla ; el in hoc sensu concedun- tiir islae : Filius niittit se . et Spintus sanctus mit- tit se.
Quia vero tam mUtere quam mitti important emanationem circa missum, et persona Patris non emanat ab aliquo , simililer nec Trinitas : ideo per- sona Patris nusquam legitur missa nec ipsa Trinitas.
Ex hoc patet, quod haec est simpliciter et omnino propria : Pater mittit Filium ; haec esl minus propria , tamen a proprietate non recedit : Filius mittit se ; haec autem omnino impnypria : Pater mittit se sive ipsa Trinitas^
1. Ad illud quod obiicitur in contrarium de dato, quod dicitur relative; dicendum, quod verum est, secundnm quod dare dicit per quandam aucto- ritatem communicare ; hoc modo non acciplt Magi- ster , sed in quantum dare idem est quod Uberaliter et voluntarie communicare.
2. Ad illud quod obiicitur , quod Pater non mittitur , quia non est - ab alio ; dicendum , quod non est simile , quia tam mittere quam mitti im- portant emanationem in misso, ut patet exponenti. Sensus enim est : haec persona mittit illam , id est , manifestat eius emanationem ; et : haec mitti- tur ab illa , id est , eius emanatio manifestatur ab illa. Sed haec emanatio non semper importatur re- spectu ' omnis personae mittentis , quia ab aliquo potest esse manifestatio emanationis, a quo tamen non est ipsa emanatio ; et ideo sic non ponitur pro- ductio in mittente , sicut emanatio in misso; et ideo non sequitur. quodsi Pater non mittitur, quod Spiritus sanctus non mittat ".
3. Ad illud quod obiicitur: ubi est missio pas- siva , ibi est subauctoritas ; dicendmn , quod verimi est , non ratione , qua passivum , sed ea ratione , qua tam passivum quam activum notat emanationem in misso , sicut patuit in expositione ^ Et quia ema- natio non semper est respectu raittentis, ideo non oportet, quod semper importetur auctoritas in mit- tente; sed ratio ista valeret bene , si ita esset, ul principale significatum eius quod est missio esset emanatio sive productio.
4. Ad illud quod obiicitur , quod mittere im- portat distinctionem ; dicendum , quod mittere uno Tres ; modo importat differentiam substantialem , ut cum """^ importat dominium , ut cum dicitur : Deus mittit Angelum ; alio modo distinctionem personalem , ut cum importat auctoritatem in mittente et subau- ctoritatem in misso respectu mittentis, ut cum di- citur : Pater miltit Filium. Tertio modo impor- tat distinctionem solum quantum ad modum intelli- gendi; sicut cum dicitur : voluntas est instrumen- tum se ipsmu movens — quia idem est movens et mo- tum — sic " . cum dicitur : Spiritus sanctus mittit se , idem est mittens et missum , ratione differens : mittens , inquam , secundum quod Deus , sed mis- sum secundum quod donum , sicut praedictum est '.