I, Distinctio 16, A. 1, Q. 3
I, Distinctio 16, A. 1, Q. 3
Quibus modis facta sil missio visibilis.
Tertio quaeritur, quibus modis fit' missio visi- bilis. Et accipiuntur diversi modi ex Scripturis. Fi- lius enim visibiliter apparuit in creatura rationali, ut in homine; Spiritus vero sanctus in irrationali, ut puta in columba, igne et flatu. Quaeritur ergo de diversitate horum modorum apparendi; et videtur, quod non fuerlnt modi ^ convenientes, hoc modo.
1. Spiritus sanctus est aeque nobilis persona, ut Filius : ergo in aeque nobili creatura debet mani- festari, ut Filius.
2. Item, si Filius propter assumtionem huma- nitatis sive apparitionem in forma servi est minor Patre, immo factus minor Angelis^: ergo multo for- tius Spiritus sanctus ex apparitione in igne non tan- tum minor Deo, sed etiam homine; sed hoc nuUo modo congruit: ergo non congruit Spiritui sancto apparere in creatura irrationali. — Si tu clicas, quod Filius apparuit in homine assumto et unito, Spiritus autem sanctus non est columbae unitus vel igni; contra: unio nihil auferl divinitati: ergo propter unionem non debet dici minor. Si ergo dicitur mi- nor, hoc est propter apparitionem: ergo etc.
3. Item, videtur quod Spiritus sanctus fuit uni- tus * , quia Spiritus sanctus apparebat in illa columba, et non in aUa; et rursus apparebat ipseibi% non alia persona: ergo alio modo erat in illa quam Pa- ter et Filius, et aliter in illa quam in alia; sed aliter non potuit esse in illa quam alia persona quantum ad substantiam nec quantum ad operationem, quia eadem est substantia et operatio in Trinitate, ergo quantum ad unionem: ergo etc. — Si tu dicas, quod apparuit sicut in signo, tunc quaero: aut illud si- gnum fuit a nalura, aut ab insiitutione °. Si a natura, tunc pari ratione et omnis alia columba; si ab insti- -tutione, quaeritur: quis instituit?
4. Item, Filius apparuit visibiUter uno modo tantum et in una creatura; quaeritur, quare non -similiter Spiritus sanctus? et videtur, quod ita debe- ret esse, quia sicut in Filio nulla cadit varietas, iramo omnimoda uniformitas, ita et in Spiritu sancto: ergo debuit apparere tantum in una specie, ut Filius^.
5. Item, Filius tantum semel apparuit visibiliter, quia tantum semel est incarnatus, non amplius. Quae- '^jljj^*''",'"- ritur ergo, unde hoc est, quod Spiritus sanctus pluries apparuit, ut puta non tantum semel in igne, sed etiam quousque dabatur Spiritus sanctus ' ? — Si dicas, quod illa, in quibus Spiritus sanctus apparuit, statim esse desierunt post apparitionem , et ideo oportuit rursum alia fleri; tiinc ergo videtur, quod nec illa AHa dimcui- columba fuerit vera, nec ignis, cum tam columba quam ignis habeant' virtutem permanendi; et si hoc in illa apparitione non fuit, tunc ergo non fuerunt vera, sed falsa, et non fuerunt apparitiones , sed praestigia et illusiones, sicut sunt phantasmata dae- monum et aliorum magorum.
6. Ultimo quaeritur, quare tot modis apparuit «"""? Spiritus sanctus , et quare in aha specie in capite '"Sns!"' quam in membris, ut in Christo et Apostolis ?
CONCLUSIO.
Apparitio Filii congruenter facta est semel in una et rationabili substantia unita; Spiritus vero sanctus congruenter apparuit pluries in plu- ribus et irrationabilibus creaturis ut signis.
Respondeo: Dicendum, quod finis imponit ne- cessitatem his quae sunt ad flnem; ideo modus apparendi sumendus est iuxta flnem apparitionis. Apparuit autem Filius in carne, ut esset media- tor , Spiritus vero sanctus, ut doctor, loannis de- cimo sexto'°: Cum venerit, docebit vos omnem ■veritatem. Ad mediationem autem necessaria est extremorum separatorum concursio el in unum unio, sicut patet; et ideo Filius in creatura apparuit ut conciusio i. unitus. Ad eritditionem autem ignorantium intervenit signum " ; ideo Spiritus sanctus apparuit in creatura conciusio 2. ut signatum in signo.
Quoniam ergo nihil esi Deo perfecte unibile nisi beatificabile , et hoc solum est substantia rationalis ; ideo Filius in sola substantia rationali apparuit.
Quia vero uSui significationis purae '^ convenit creatura irrationalis magis quam rationalis, ne forle crederetur unita, non tantum significans; ideo Spi- ritus sanctus apparuit in crealura irrationali, quae aliquo modo liaberet rationem significandi et expri- mendi, sicut flatus significat spirationem, ignis vero dilectionem.
Rursus, quoniam ad perfectam mediatimein requiritur, quod mediator sit unus, et quod unio sit jnseparabilis; ideo ' Fiiii apparitio singularis fuit et indivisibilis. Sed contra, quia non potest Spiritus san- ctus perfecte significari in uno signo, ideo oportuit si- gnificari^ per plura : et ideo Filius uno modo apparuit, sed Spiritus sanctus pluribus. His visis, facile est re- spondere ad obiecta.
1. Nam ad illud quod primo obiicitur, quod ae- â– p- que nobilis est persona Spiritus sancti ; dicendum , "' quod niliii facit ibi nobilitas apparentis, sed finis apparitionis; quia ilie ut medialor, iste ut eruditor sive doctor , ideo Filius ut in homine assumto, Spi- ritus sanctus ut in creatura et signo ".
2. .Vd illud quod obiicitur, quod Spiritus sanctus debet dici minor, sicut et Filius; dicendum, quod minoritas illa non dicitur de Filio ratione divinitatis, sed ratione unionis et communicationis * idiomatuni; quia Filius factus est homo passibilis, sed Spiritus sanctus non est factus columba.
3. .\d illud quod obiicitur, quod est unitus co- lumbae ; dicendum , quod est unio secundum verita.- tem, et est unio secundum intentioneni^. Primo modo uniuntur illa quae uniuntur in natura vel persona; secundo modo uniuntur significatum et signuni; et hoc modo unita est persona Spiritus sancti illis for- mis, in quibus apparuit.
Si autem quaeratur, unde veniebat talis unio; n- dicendum , quod dispositive a proprietatibus creatu- rae, in quibus nata erat personam Spiritus sancti declarare °, sicut ftatus spiritum , ignis amorem, co- lumba donum propter fecunditatem. Sed completive veniebat hoc ' a divina ordinatione , quae ordinavit creaturas ad hoc, non instituendo, sed simul for- mando et instituendo , quia ad hoc solum formabat ; et ideo lam columba t(uam ignis simul cum appari- tione etiam incepit et desiit '.
5. Ex hoc patet , quare ° Spiritus sanctus non p.iin..i tantum semel apparuit, sed pluries, Filius autem non, quia columba et ignis statim post apparitionem esse desierunt, non autem homo. — Ex hoc patet etiam, quod etsi '° columba illa et ignis essent verum Ad di corpus, tamen nec columba fuit vera columba, quia ^™ statim desiit, sed similitudo columbae; similiter nec ignis verus ignis, quia non comburebat. Nec tamen ibi erat aliqua illusio, quia non erat ibi aliqua fal- sitas in significando. Offerebatur enim sensui ad si- gnificandum, quod vere ibi erat; et quia magis atten- debatur ratio significandi quam existendi, ideo tamdiu duravit, quamdiu significare potuit vel officium signi implevit. Et quia eadem vi formata est columba, mota, et conservata, statim ut vis illa desiit movere, co- lumba et ignis desiit esse.
6. Ad illud quod ultimo quaeritur, quare tot m ai modis apparuit Spiritus sanctus; dicendum, quod'"""''' apparitio Spiritus sancti fuit ad manifestandam ple- nitudinem redundantiae, ut prius habitum est"; et quonjam redundantia potest esse tripliciter, ideo tri- bus modis apparuit. Potest enim esse haec pleniludo per redemptionem ; el ila fuit in Christo, et haec est perfecta gratia per omnem modum. Ideo in Christo apparuit in columba, quia '^ erat pretium redemptio- nis primogenitorum et erat animal integrum et perfe- ctum. Potest etiam esse per vitae influentiam quantum ad sensum etmotum, et hoc mediantibus Sacramen- tis; et haec plenitudo est in sacerdotibus, et ideo datus est eis Spiritus sanctus in specie flatus, loannis vigesimo'": Insufflavit in eos dicens: Accipite Spi- ritum sanctum: quorum remiseritis peccata etc. Potest etiam tertio modo esse per cognitionis admi- nistrationem sive doctrinam; et haec plenitudo est in Apostolis et Doctoribus, et ideo Spiritus sanctus apparuit eis in linguis igneis ". Ex his patet respon- sio el sufficientia modorum apparendi et obiectorum.