Text List

I, Distinctio 17, Pars 1, A. 1, Q. 4

I, Distinctio 17, Pars 1, A. 1, Q. 4

Utrum caritas in universali sit cognoscibilis etiam a non habente eam.

Quarto quaeritur, utrum caritas sit cognosci- bilis a non habente: et quod non, videtur:

1. Quia oinne qiiod cognoscitur, aut cognosci- oppoii- tur per essenliam, aut per siniilitudmem. Sed ^ non per essentiam, quia non est essentialiter in anima peccatrice: si ergo cognoscitur, hoc est per simili- tudinem. Sed contra: secundae ad Corinthios duo- decimo^ dicit Glossa: "Tertium genus visionis, quo dilectio intellectiva cfluspicitur. eas res continet, quae non habent sui similes imagines . quae non sunt ipsae". ergo similitudo caritatis non est aliud quam caritas: ergo si caret quis caritate, caret et similitudine eius. et ita minqnam cognoscit caritatem.

2. Item, si non habens caritatem cognoscit eam, aut ergo per speciem innatam, aut per acquisitam, aut per effectum, aut per primam lucem ^ Non per innatam, quia anima creata est sicut tabula rasa "; non per speciem acquisitam , quia omnis species acquisita acquiritur mediante sensu et imaginatione", sed species caritatis non cadit in sensu nec in ima- ginatione. Item non per effectum , quia nemo cogno- scit per effectum aliquid, nisi sciat, quod sit illius effectus*. Unde nullus cognoscil per eclypsim inter- positionem terrae, nisi sciat, quod interpositio est illius causa. Si ergo per effectum cognoscit, bportet, quod sciat prius, qnoiiiam' illius est causa caritas, et ita praecognoscit caritatera; non ergo per effe- ctum. Si tu dicas, quod cognoscit in illa veritate aete)-na, aut hoc erit effective, aut farmaliter. Si effective, sic omnia cognoscuntur in ea, quae onmia facit scire, quaecumque sciuntur; si autem forma- liter sive exemplariter, ergo videtur, quod vel im- primit ' aliquam speciem in intellectu , vel necesse est, quod ipsa veritas vel exemplar conspiciatur ; quo- rum altermn est supra improbatum -, alterum autem manifeste falsum.

Sed contra: 1. Peccatores desiderant caritatem; sed nuUus desiderat quod non cognoscit, quia inco- gnita non possunt diligi, sicut dicit Augustinus^: ergo ipsi cognoscunt caritatem.

2. Item, aliquis habens caritatem potest habere cognitionem de ilia; sed omne quod cadit in intel- lectu apprehendente, potest in memoria conservari; ponatur ergo, quod imprimatur haec cognitio me- moriae, etquoddemum* cadat a caritiite, constat, quod lapsus a caritate memoriam eius retinuit: ergo adhuc cognoscit eam, ergo caritas potest cognosci a non habente.

3. Itera, si caritas cognoscitur ab habente, aut hoc est per essentiam , aut per similitudinem ^ Sed probo, quod per similitudinem , quia nihil cognoscit intellectus, nisi ab illo informetur; sed caritas est habitus alTectus, ergo secundum essentiam illum" non egreditur: ergo si unitur intellectui et iilum informat, hoc est per similitudinem; sed similitudo potest haberi a non habente caritatem: ergo etc.

4. Item, Augustinus dicit undecimo de Trinitate', quod ad hoc, quod intelleclus intelligal qiiod est in memoria, necesse est, aciem intellectus infor- mari: ergo multo fortius ad hoc, quod intelligat quod est in voluntale: ergo si intelligit caritatem, in- formatnr intellectus aliquo*; non substantia caritatis: ergo similitudine, ergo idem quod prius.

Conclusio

Caritas etiam a non habenle eam potest cognosci, non cognitione experiitientali, sed speculativa, et quidem non per similitudinem a sensibus abstractam, sed per quandam veritateni ani- mae immtani.

Respondeo: Dicendum, quod cognitione expe- rientiae non cognoscitur caritas nisi ab habente ; co- gnitione vero speculationis certum est cognosci ca- ritatem etiam a non habente. Modus autem huiusJi cogiiitionis non potest esse per caritatis essentiam nec per similitudinem a sensibus acquisitam: ergo necesse est, quod sit per similitudinem infusam , vel imiatam. Utraque autem, quae sic cognoscuntur ^ ab homine, dicuntur ab Augustino' cognosci in Ve- ritate aeterna, aut quia Veritas cognitionem infundit, ut Prophetis, aut quia a conditione imprimit, secun- dum illud '°: Signatum est super nos lumen vultiis tui, Domine etc. Caritas autem non cognoscitur a peccatoribus per speciem infusam : ergo oportet, quod c per innatam cognoscatur.

Species autem innata potest esse dupliciter: aut similitudo tantum, sicut species lapidis, aut ita si- militudo, quod " etiam quaedam veritas in se ipsa. Prima species est sicut pictura ; et ab hac creata est anima nuda. Secunda species est impressio aliqua summae veritatis in anima , sicut verbi gratia ani- mae a conditione sua datum est lumen quoddam directivum et quaedani directio uaturalis; data est etiam ei affectio ^- voluntatis. Cognoscit igitur anima, quid sit reclitudo, et quid affectio, et ita, quid re- ctitudo affectionis; et cum caritas sit hoc, cognoscit caritatem per quandam veritatem, quae tamen ve- ritas est similitudo caritatis ; et tunc recte habet rationem aimUitudinis, dum accipitur ab iutelie- ctu; liabet tamen rationem verilatis, prout est in anima.

Unde quod Augustinus dicit', quod huiusniodi habitus cognoscuutur in ipsa veritate et per simili- tudines, quae sunt idem quod ipsae 'â– ', non dicit lioc, quia non fiat aliqua species in intellectu cognoscentis, sed quia irt anima non est pura species , sed veritas quaedam ab ipsa veritate impressa ; et sic patet re- sponsio ad obiecta.

PrevBack to TopNext