Text List

I, Distinctio 17, Pars 2, A. 1, Q. 2

I, Distinctio 17, Pars 2, A. 1, Q. 2

Quomodo caritas augeatur.

Secundo quaeritur de modo augmenti ipsius caritatis. Et quod augmentum eius sit aliunde, cstenditur:

1. Per Augustinum, qui dicit, quod "caritas meretur augeri": sed quod aliquis meretur habet ab alio quam a se: ergo si caritas meretur augmen- tum, habet ipsum aliunde.

2. Item, quod augmentetur per appositionem , videtur per rationem augmenti ^: (( augmentum enim est praeexistentis quantitatis additamentum » : ergo ubi est augiiientum, ibi est appositio alicuius eius- flem generis, et ubi appositio, ibiadditio: ergo etc.

3. Item, hoc videtur posse ostendi per .mnile, quia ' caritas est in anima, sicut lux in aere; sed lux in aere augetur per additionem novi luminis, ut patet, si uni candelae illuminanli supervenit alia: ergo el in caritate erit similiter respectu animae.

4. Item , hoc videtur per principimn augmenti , quia ex eisdem est unumquodque et nutritur et augetur ^- ergo per consimilem modum habet caritas generari, conservari et augeri; sed generatur in nobis per divinam influentiam: ergo et per eandem maio- rem augelnr; sed ubi rnaior influentia, aliquid pltis influit ^ quam prius ; et ubi hoc , ibi est additio : ergo etc.

CoNTRA : I . Maioris virtulis est calor amoris spiritualis quam ignis materiaUs; sed ignis se ipso augetur^: ergo et caritas, quae est ignis spiritualis.

2. Item, quod non per appositionem , videtur, quia si simplex simplici addatur, nihil maius eflici- lur, nec mole nec virtute, ut si punctus puncto^: ergo nec si caritas addatur caritati, erit maior.

3. Item, si additur aliquid, cum additionem se- quatur compositio, et ad maiorem compositionem virtutis diminutio": ergo quanto maior fit additio, tanto efficitur caritas impolentior, et quanto impoten- tior. tanto minor: ergo cnm augmentum caritatis sil quantum ad virtutem, caritas non augetur per additionem.

4. Item. si aliquid addatur priori caritati, aut additum est caritas, aut non; si non: ergo non auget caritatem; si vero est caritas; sed caritas non est materialis respectu caritatis: ergo cum ex aliquibus duobus non flat unum, nisi unum sit materiale re- spectu alterius ' . ex caritate praeexistente et super- addita non fit unum; sed ad augmentum necesse est fieri unum ex augente et aucto: ergo nullo modo per additionem augetur '.

Conclusio

Caritas angetur virtute divina per appositionem vel incrementum maioris influentiae.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam ' notandum, quod circa hoc fuit duplex opinio. Unaopiniot. est, quod augmentum caritatis est per depurationem sive per impermixtionem cum contrario. Contrarium autem amoris casti " est amor concupiscentiae; unde quanto magis in nobis extinguitur concupiscentia , tanto magis depuratur caritas; et quanto magis de- puratur, tanto magis assimilatur Deo et accedit ad terminum; et quanto magis accedit, tanto magis auge- tur. Et isti posuerunt, caritatem posse per se augeri per assuefactionem in bono et debilitationem concu- piscentiae. Ratio autem, quae istos movit, fuit aucto-Raiio ewv ritas Philosophi " , qui dicit, formas intendi per acces- sum ad terminum et impermixtionem cum contrario. Fuit etiam cum hoc auctoritas Augustini, qui dicit in libro octoginta trium Quaestionum " , quod sicut minuitur concupiscentia , sic crescit caritas; et tale augmentum per maiorem depurationem simplici non repugnat.

Sed ista positio non est conveniens, quoniam '^ Beproban.r. : constans est, caritatem maiorem et minorem esse, I omni sublata concupiscentia, sicut in primo homine I et etiam in Angelis ; ergo cum omnino sit ibi imper- ! mixta, in ciuolibet Angelo et etiam in statu innocen- } tiae esset in summo, quod stultum est dicere. Unde i non est dicendum , quantum ad remissionem concu- j piscentiae augeri '* secundum substantiam; conceden-iJi3iiiis"itiir- I dum est tamen, quantum ad remissionem concupiscen- I tiae intendi per fervorem. Et hoc modo intelligit j Augustinus ; et hoc modo loquitur etiam Philosophus I de formis quantum ad intensionem , non quantum ad I augmentum.

1 Alia positio est , quod caritas augetur per appo- seoieniia sitionem; et luiius siniile liabetur in luniine. (|uod expresse earitatiassiniilalui''.Un(lesicut iiiaiiislnnieM, acldituni iniiiori, ipsuin aiitjel, sie carilas snperaddita auget minorem. Et haec positio pouit, caritatein non augeri virtute propria , sed divina. Ideiu enim est principiurii augendi et generaudi '. Unde sicut a solo Deo habet ortum, ita et augmentum.

1. Ex hoc patet illud quod obiicitur per simile in igne. Ignis enim habet potestatem feeiendi se in alio et augendi, non sic caritas.

2. Ad illud quod obiicitur secundo, quod caritas est simplex^; dicendum, quod quamvis caritas sit siinplex, quia, non habet partes quantitativas quanti- tate molis, habet tamen quantitate virlulvs, et quan- tnra ad illam * potest augeri. Si obiiciatur de puncto, quod habet iiuantitatem virtutis et tamen non auge- tur; dicenduni, quod ad hoc, quod aliquid sit natum augeri per appositionem consimilis quantitatis, duo sunt necessaria. scilicet quantitas et unibilitas. Uni- bilitas autein venit ex imperfectione; perfecto enini in quantum huiusmodi non est possibilis additio = : ideo puncto non potest flefi additio. Licet igitur punctus habeat quantitalem virtutis, non tamen habet unibi- litatem, quia quoddam perfectum est in suo genere.

Aliter potest dici , quod punctus est simplicissi- mum in genere quantimolis'^ , et ideo est infinitum virtute; caritas autem nuUa est simplicissima in genere quanti virtualis nisi divina, et ideo illa est infinita; et quoniam illa non potest augeri per additionem, ita nec virtus puncti. Et si obiicias mihi , quod .virtus puncti est creata, ergo non est infinita; dicendum, (juod quia punctus est' simplicissimuni in genere, non simpliciter, ideo mn habet inflnitam virtutem simpliciter, sed in Cfenere respectu linearum. Prac- tirea, punctus non est omnino actus, sed terminus respectu linearum; ideo non habet potentiam activam inflnitam, sed passivam, quia non proprie dicitur punctus posse lineas producere, sed potest statui ter- minus lineae; et hoc non est inconveniens ponere in creatura: ideo virtus puncti non est augineiilaiiilis, ut virtus caritatis.

3. Ad illud quod obiicitur, quod quanto aliquid est magis compositum, tanto est impotentius*; dicen- dum, quod illud, generaliter iiitellectum, est falsuiu. Propter hoc distinguendum , quod sunt partes mate- riales, et sunt partes formales, quae dant actum eff virtutem toti. Simplcx igitur magis potest dici per privationem partium mulerialium; et tunc habet pro- positio veritatem, (|uia tales parles potius dant pati quam agere; unde qiianto aliiiiiid inagis elongatur a materia, tanto potenlius. Si aulein dicatur magis sim- plex, quia pauciores habet partes formales sive acti- vas, falsum est, quia tunc ignis ininor potentior esset quam maior. Tunc etiam " sirupus, compositus ex pan- cis, virtuosior esset quam ille qui constat ex niultis; quorum utrumque falsum est: et ideo et praedicta propositio '", quoniam tam caritas praeexistens quani adveniens, utraque habet rationem activi.

Potest tamen et aliter responderi secundum ve- ritatem, quod caritas augmentata non est magis com- posita, immo magis siinplex; et hoc patet sic: quia contrario modo est in quanto molis et '^ quanto virtu- tis. In quanto molis simplicissimum est minimura, ut punctus; et ideo in hoc genere quanti accessus ad siraplicitatera est per diininutionein, recessus '- e coii- trario per additionera. In quanto vero virtvtis sim- plicissimum est maximum ; el ideo accessus ad sim- plieitatem est per additioneni; et hinc est, quod caritas augmentata est purior et simplicior et Deo similior. Nec videatur'^ hoc inconveniens, quia addere puritatem et simplicitateni et spiritualitatem alicui non facit recessum a simplicitate, sed magis accessum.

4. Ad illud quod obiicitur, utrum ex eis '^ flat = unura ; dicunt quidara, quod — • sicut diversa luraina sunt in aere distincla et inconfusa, attainen unura maius lumen reddunt propter concursuin in unuin susceptibile, sic in luniine spirituaU , quod est gratia vel caritas — quod ^" distincta sunt essentialiter ta- men unum maius efficiunt in movendo virtutem liberi arbitrii.

Sed tamen illud non est siinile, quia distinctio luminarium in aere venit a parle originum diversa- rum , ut puta quando plura sunt lucentia; non sic est in gratia. Et ideo dicendum, quod ex eis ' fit unum. Quod quaeritur^ quod se habet in ratione ma- laiioiiemterialis; dicendum, quod augmentum contingit dupli- citer fieri: aut per virtutem ipsim augmentabilis , ut patet in animali ; et tunc augmenlabile habet se in ratione formalis et activi, augmentans in ratione raaterialis et passivi. Contingit el ' augmentum fleri per inrtMlem extrinsecam, possibilitate sola et uni- bilitate existente in augmentabili ; et tunc augmen- tabile , quia imperfectum , se habet in ratione pas- sivi ', augmentans , quia perflciens , in ratione formalis et completivi, quia dat quantitatem perfectam.

Quod ergo obiicitur, quod unum non est in potentia ad aliud ; dicendum , quod non est in po^ tentia ad conversionem , sed est in potentia ad unio- nem; et potentia ista est in caritate ratione suae imperfectionis; quia enim imperfecta est, ideo pos- sibilis perfici et ideo unibilis rei perflcienti. Unde non habet possibilitatem ad illud quod additur in quantum caritas, sed in quantum imperfecta; et sic patet illud.

PrevBack to TopNext